Proslogion

Anselm of Canterbury

Proslogion

Anselm of Canterbury (1033–1109)

First published 1078

Anselm's prayerful inquiry into God's existence and attributes, written as faith seeking understanding.


Caput I: Preface

Chapter 1

Chapter 2

Chapter 3

Chapter 4

Chapter 5

Chapter 6

Chapter 7

Chapter 8

Chapter 9

Chapter 10

Chapter 11

Chapter 12

Chapter 13

Chapter 14

An invenisti, anima mea, quod quaerebas? Quaerebas Deum, invenisti eum esse quiddam summum omnium, quo nihil melius cogitari potest; et hoc esse vitam ipsam, lucem, sapientiam, bonitatem, aeternam beatitudinem et beatam aeternitatem; et hoc esse ubique et semper. Nam si non invenisti Deum tuum, quomodo est ille hoc, quod invenisti, et quod illum tam certa veritate et vera certitudine intellexisti? Si vero invenisti, quid est quod non sentis quod invenisti? Cur non te sentit, Domine Deus, anima mea, si invenit te? An non invenit, quem invenit esse lucem et veritatem? Quomodo namque intellexit hoc, nisi videndo lucem et veritatem? Aut potuit omnino aliquid intelligere de te, nisi per lucem tuam et veritatem tuam? Si ergo vidit lucem et veritatem, vidit te: si non vidit te, non vidit lucem nec veritatem. An et veritas et lux est, quod vidit; et tamen nondum te vidit, quia vidit te aliquatenus; sed non vidit te, sicuti es? Domine Deus meus, formator et reformator meus, die desideranti animae meae, quid aliud es quam quod vidit, ut pure videat quod desiderat. Intendit se, ut plus videat; et nihil videt ultra hoc quod vidit, nisi tenebras. Imo non videt tenebras, quae nullae sunt in te; sed videt se non plus posse videre, propter tenebras suas. Cur hoc, Domine, cur hoc? Tenebratur oculus ejus infirmitate sua, aut reverberatur fulgore tuo? Sed certe et tenebratur in se, et reverberatur a te. Utique et obscuratur sua brevitate, et obruitur tua immensitate. Vere et contrahitur angustia sua, et vincitur amplitudine tua. Quanta namque est lux illa, de qua micat omne verum, quod rationali menti lucet? Quam ampla est illa veritas, in qua est omne quod verum est; et extra quam nonnisi nihil et falsum est? Quam immensa est, quae uno intuitu videt quaecunque facta sunt, et a quo, et per quem, et quomodo de nihilo facta sunt? Quid puritatis, quid simplicitatis, quid certitudinis, et splendoris ubi est? Certe plus quam a creatura valeat intelligi.

Chapter 15

Chapter 16

Chapter 17

Chapter 18

Chapter 19

Chapter 20

Chapter 21

Chapter 22

Chapter 23

Chapter 24

Chapter 25

Chapter 26

↑ Top of work