Enarratio In Epistolam Beati Pauli Ad Ephesios
Denis the Carthusian (1402–1471)
Denis the Carthusian's Enarratio in Epistolam beati Pauli ad Ephesios is a fifteenth-century Latin exposition of Paul's Letter to the Ephesians by the Carthusian theologian and mystic Denis of Rijkel (c. 1402/03–1471). Written within his immense biblical-commentary project, it reads the Vulgate through the literal, doctrinal, moral, and contemplative concerns of late-medieval monastic theology. It belongs to the Scripture commentaries preserved in the Carthusian Opera omnia, printed in the late nineteenth and early twentieth centuries. Schola offers the Latin text.
Proemium I: PROEMIUM
Articulus I: EXPOSITIO PRIMI CAPITULI: PAULUS APOSTOLUS JESU CHRISTI PER VOLUNTATEM DEI
Articulus II: ELUCIDATIO CAPITULI SECUNDI: ET VOS QUUM ESSETIS MORTUI IN DELICTIS ET PECCATIS
Articulus III: EXPLICATIO CAPITULI TERTII: HUIUS REI GRATIA, EGO PAULUS VINCTUS, ETC
Articulus IV: DECLARATIO CAPITULI QUARTI: OBSECRO ITAQUE VOS EGO VINCTUS IN DOMINO
DOCUIT sanctus Apostolus omnia bona nostra divinae pietati ac gratiae esse adscribenda; induxit quoque Ephesios ad gratiarum actionem, et fudit pro eis precem devotam. Jam in moralibus instruit eos, dicendo : Obsecro itaque vos ego vinctus, id est Romae incarceratus atque ligatus, in Domino, id est propter Deum et fidei praedicationem, ut digne ambuletis, quotidie in virtutibus proficiendo : digne, inquam, vocatione qua vocati estis ad christianam religionem atque evangelicam legem, me foris per praedicationem meam vocante, Deo autem interiorius operante et per inspirationem internam vocante : hoc est, sic vivite ut convenit Christianis, et sicut lex jubet quam assumpsistis :
Cum omni humilitate interiori et exteriori in verbis et factis, ita ut latentem superbiam et manifestam praesumptionem ac pompam abjiciatis, et mansuetudine, id est mititate iram refrenante. Hoc et Christus admonet : Discite (inquiens) a me, quia mitis sum et humilis corde. Unde et Tobias praecepit filio suo : Superbiam nunquam in tuo sensu aut in verbo tuo dominari permittas; in ipsa enim sumpsit initium omnis perditio. Et in Ecclesiastico scriptum est : Odibilis coram Deo et hominibus est superbia. De commendatione vero mansuetudinis scriptum est : Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. Cum patientia, quae passionem tristitiae aufert, id est cum aequanimi tolerantia adversorum. Supportantes invicem mutuos defectus atque labores, compatiendo peccantibus et laborantibus succurrendo, sicut alibi dictum est : Alter alterius onera portate; in caritate, id est sincero affectu, non simulatione aut pro commodo temporali; solliciti servare, id est studiosi ac diligentes ad conservandum, unitatem spiritus, id est spiritualem unionem et conformitatem animorum, ut sit vobis anima una per caritatis affectum; vel, Unitatem spiritus, id est unitatem Ecclesiae quam facit Spiritus Sanctus; in vinculo pacis, id est in pace seu tranquillitate animi, quae est spirituale vinculum unitatis praefata, quoniam nutrit eam atque conservat.
Unum corpus Christi mysticum estis, et unus spiritus cum Deo, ei fideliter adhaerendo; vel, Unus spiritus cum spiritu Christi per caritatem, eadem volendo ac nolendo cum eo, quemadmodum per Jeremiam Dominus loquitur: Dabo eis cor unum et animam unam; sicut vocati estis in unam spem, id est ad eandem beatitudinem sperandam, vocationis vestrae, id est ad quam vestra vocatio ordinatur.
Merito insuper observanda est unitas ista interna ac spiritualis: nam, Unus Dominus, scilicet Deus Trinitas. De quo in libro Esther legitur: Domine, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita. Una fides in specie ex parte objecti, quod est veritas prima; sed ex parte subjectorum fides numeraliter diversificatur. Quamvis enim multa sint credenda et multi articuli fidei, una tamen est formalis et propria ratio objectalis, propter quam omnibus creditur, et cui fides innititur, scilicet veritas increata. Unum Baptisma in specie, quia materia una est, utpote aqua, et forma Baptismi eadem est. Vel dicitur Baptisma unum, ex parte interioris baptistae, videlicet Christi, qui solus lavat et mundat interius. Vel ideo unum vocatur, quia iterari non potest, estque ejusdem valoris a quocumque ministretur, quoniam non consistit in merito dantis, sed in virtute dominicae passionis. Unus Deus et Pater omnium, id est Deus Trinitas: qui Deus dicitur propter creationem; Pater, propter benignam gubernationem; qui est super omnes, id est incomparabili dignitate cunctis praestantior, et per omnia spiritualiter extentus sive diffusus, cunctaque penetrans et includens: propter quod per Jeremiam contestatur, Numquid non coelum et terram ego impleo? et in omnibus nobis credentibus atque electis est per fidem, caritatem et gratiam.
Sed ne ex hoc quod dixit nos esse unum corpus unumque spiritum, aestimetur in omnibus esse par gratia, subditur: Unicuique autem nostrum data est gratia gratum faciens, vel gratis data, seu utraque simul, secundum mensuram donationis Christi, id est juxta quantitatem mensuratam a Christo, vel secundum quod Christus dator mensurat, qui dat singulis secundum propriam capacitatem sive virtutem.
Propter quod dicit Psalmista: Ascendens Christus in altum, id est in coelum empyreum in die ascensionis, captivam duxit captivitatem, id est, a diabolo captos eripuit, cepit, et secum deduxit, videlicet Sanctos de limbo, omnesque omnino purgatos; dedit dona hominibus, maxime in die sancto Pentecostes, quando discipulis mittens Spiritum Sanctum, implevit corda eorum diversis charismatibus Spiritus Sancti, ut patet in Actibus. Allegat autem Apostolus potius sensum quam verba Psalmistae. Sic enim continet nostra translatio: Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus. Quod autem Christus ascendit, quid est, id est, quomodo verum est, nisi quia et descendit primum, id est ante, videlicet in die resurrectionis seu mortis suae, in inferiores partes terrae, id est ad limbum patrum, qui est secus infernum situm in medio terrae? Inde enim captivam duxit captivitatem. Porro Christus in puncto mortis suae descendit in limbum, quantum ad animam; in die vero resurrectionis rediit illuc cum corpore et anima, secundum quosdam. Vel sic: Descendit primum in inferiores partes terrae, id est ad hunc mundum inferiorem, humanam naturam assumendo, atque in mundo visibiliter operando. Unde ipse ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo. Qui descendit modis praefatis, ipse est et qui ascendit in die ascensionis, secundum corpus et animam, super omnes coelos materiales et habitationes eorum. Ascendit autem loco et dignitate, vel potius dignitatis suae manifestatione, super omnes creaturas corporales ac spirituales.
Sunt autem septem coeli planetarum. Octavum coelum, est firmamentum quod appellatur sidereum; estque partim diaphanum, et partim lucidum. Nonum, est coelum crystallinum seu aqueum, omnino diaphanum, quod philosophi nominant nonam sphaeram. Ultra quam aliqui ponunt decimam sphaeram seu decimum coelum, quod nominant primum mobile. Ultra hos coelos est coelum empyreum maxime uniforme ac simplex atque immobile, quod est mansio Beatorum. Denique, praeter hos coelos superiores, et secundum substantiam prorsus incorruptibiles, sunt coeli elementares, videlicet coelum aerium, aethereum, olympium, et igneum.
Sic ergo ascendit, ut impleret omnia quae in lege, Prophetis ac Psalmis de ipso praenuntiata fuerunt. Unde in cruce dicebat : Consummatum est. Vel, Impleret omnia genera hominum, id est quosdam de universis generibus hominum, donis et gratiis Spiritus Sancti : de quibus omnibus dixit apud Joannem, Omnia traham ad me ipsum. Quomodo autem et quibus gradibus hoc fecerit, subditur :
Et ipse Christus dedit, id est, gratis constituit, quosdam quidem Apostolos. De quibus in Luca habetur : Hos duodecim elegit, quos et Apostolos nominavit. Quosdam autem Prophetas, id est futurorum praenuntiatores : ut erant Agabus, et Dionysius, qui Joanni evangelistae prophetavit de sua reductione a Patmos. Secundum Ambrosium, per prophetas potius intelliguntur Scripturarum expositores, quoniam in novo Testamento Scripturarum explanatores appellantur prophetae. Alios vero Evangelistas : vel quia Evangelium conscripserunt, ut Lucas et Marcus, vel quia Evangelium praedicaverunt, ut septem diaconi et successores eorum. Evangelistae namque vocantur, qui quamvis sacerdotes non sint, tamen evangelizare ex officio possunt. Alios autem dedit pastores et doctores, puta episcopos, qui verbo et opere gregem suum pascere habent. De qualibus Dominus loquitur per Jeremiam : Dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Loquitur autem Apostolus de distinctione istorum formaliter. Materialiter namque frequenter coincidunt, eo quod eidem personae diversae gratiae conferantur : nam ipsi Apostoli, utique et prophetae et evangelistae et pastores atque doctores fuerunt.
Hos itaque dedit Deus ad consummationem sanctorum, id est, ut feliciter finiantur seu consummentur qui nunc sancti et perfecti consistunt, qui et a praedictis diriguntur in opus ministerii, id est operosum obsequium, puta ad hoc ut singuli sua officia ordinate et expedite valeant exsequi, in aedificationem corporis Christi, id est propter aedificationem spiritualem Ecclesiae, et ut infideles ei per fidem incorporentur, quae est mysticum corpus Christi.
Porro praelatio ordinationis praedictae durabit, donec occurramus omnes, id est, in die judicii nobis invicem et Christo obviemus : juxta illud in Evangelio, Ecce sponsus venit, surgite obviam ei; et alibi, Simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo; in unitatem fidei, id est, idem credentes, quantum ad electos fideles, qui nondum Deum per speciem videre meruerunt; et agnitionis, id est contemplationis, Filii Dei. Hoc refertur ad Beatos, qui ante futurum judicium Deo perfruuntur. Vel sic : Occurramus omnes, qui jam sumus et vivimus in unitate fidei, id est in una fide catholica, et agnitione fidei Christi Filii Dei. In virum perfectum, id est in statu perfecto, habentes videlicet perfectionem virtutum et fortitudinem animorum, sicque appareat nos esse viros, non ratione sexus, sed perfectionis. Non ergo ideo ait, In virum perfectum, quasi post resurrectionem defecturus sit sexus muliebris, sed quia electi feliciter immutabuntur. In mensuram aetatis plenitudinis Christi, id est, in ea aetate occurremus et resurgemus, qua Christus consummatus atque occisus est, scilicet in anno tricesimo tertio. Non ait, In mensuram corporis vel staturae, quoniam unusquisque proprii corporis mensuram recipiet, quam vel in juventute habuit, licet senuerit, vel fuerat habiturus, nisi prius obiisset. Non autem satis est dicere, secundum Augustinum, quod in resurrectione detur corpori magnitudo quam non habuit, nec naturaliter habuisset, vel quod corpora majora ad dominici corporis quantitatem redigantur : sic enim multum periret de illis, quum tamen ne unus quidem periturus sit capillus eorum.
Haec vero tam praeclara largitus sive daturus est Deus beneficia nobis, ut jam post receptionem Baptismi et conversionem nostram, non simus parvuli, id est discretione ac sensibus minorati seu modici, fluctuantes, id est instabiles, et circumferamur, id est, undique a Deo et rectitudine sanctae conversationis abstrahamur ac evagemur, omni vento doctrinae, id est inani, verbosa et turbulenta instructione hominum perversorum, ne deputemur cum illis, de quibus dicit Psalmista : In circuitu impii ambulant; et : Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. Quae circumferentia seu vana instructio fit in nequitia hominum, id est a nequam hominibus, in astutia, id est cum fraude et simulatione, ad circumventionem erroris, id est ad hoc ut alios fallant, mittendo eos in diversos errores sub praetextu justitiae et specie veritatis.
Veritatem autem justitiae, id est opera justa, facientes, vel, Veritatem doctrinae facientes, id est actibus virtuosis exsequentes, in caritate, id est ex caritatis impulsu atque imperio, non ficte, coacte aut formidolose; crescamus in gratia gratificante in illo per omnia virtutum exercitia, qui est caput nostrum, videlicet Christus, id est auxilio Christi secundum ejus consilia ad gloriam ejus; ex quo, id est ejus virtute et operatione, totum corpus mysticum, quod est universa Ecclesia, compactum, id est per fidem et opera fortiter junctum, et connexum coagulo caritatis, per omnem juncturam subministrationis, id est per singula membra sive supposita, mysticum corpus integrantia, et sibi invicem caritative ministrantia, secundum operationem, id est realem et actualem subventionem seu servitutem, in mensuram uniuscujusque membri, id est juxta facultatem, proportionem, seu modum cuilibet personae ecclesiasticae convenientem, videlicet secundum quod gratia Dei in ea major aut minor est. Hoc itaque corpus ita compactum, augmentum corporis facit, id est, se ipsum auget ac perficit numero et merito per Christi virtutem, in aedificationem sui, id est ad hoc ut plures convertantur ad fidem, corrigantur in moribus, vel perficiantur virtutibus, in caritate, in qua tota spiritualis fundatur et consummatur constructio. Sic ergo corpus Ecclesiae junctum est, ut singula membra ejus sibi invicem per dilectionem cohaereant atque ministrent.
Consequenter instruuntur Ephesii in moribus, primoque admonentur declinare a malo. Hoc igitur, id est, quoniam tanta vobis collata est gratia, dico et testificor in Domino, id est Deo testante, vel, sub testimonio Domini jubeo, Deum testem adhibendo, ut jam tempore gratiae, non ambuletis sicut et gentes ambulant, id est, non vivatis sicut gentiles, in vanitate sensus sui, id est diversis erroribus humana vanitate conceptis; tenebris, id est perfidia variisque falsitatibus, obscuratum habentes intellectum, alienati a via Dei, id est a fide et lege divina, per ignorantiam quae est in illis (quae est privatio veritatis, idcirco alienat et separat intellectum a via Dei, quae pulchra est atque pacifica), propter caecitatem, id est hebetudinem et duritiam, cordis ipsorum, per quam praedicationi veritatis claudunt oculos mentis. In malevolam enim animam non introibit sapientia. Qui desperantes, id est, futurae vitae ac divinae remunerationis fiduciam non habentes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, id est turpitudini luxuriae, procedentes ex concupiscentia in operationem immunditiae omnis, id est in opera totius foeditatis, nullum genus carnalium voluptatum omittentes, in avaritiam, id est ex peccato luxuriae etiam in avaritiam lapsi, desiderantes temporalia, sine quorum usu libidini vacare non possunt. De talibus scriptum est per Sapientem : Dixerunt impii apud se : Non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Quia ex nihilo nati sumus, et post haec erimus tanquam non fuerimus. Venite ergo, et fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra.
Vos autem non ita, scilicet ut impudice vivatis, et vitiis gentilitatis vacetis, didicistis Christum, id est Christi doctrinam, quae docet oppositum; si tamen illum, id est Christi documenta, audistis auribus mentis, id est intellexistis, et in ipso, id est secundum ejus vitam, mores et theoriam, edocti estis a Spiritu Sancto per Christi ministros, sicut est veritas in Jesu : id est, si sic informati estis ut dici possitis edocti in Christo, id est, si vere sapientes estis, vitam et mores conformando scientiae exemplo Christi, qui coepit facere et docere. Unde subjungit, quid sit in Christo edoctum esse. Deponere vos secundum pristinam conversationem, id est per abnegationem praecedentium vitiorum, veterem hominem, id est vos ipsos relinquere, quantum ad id quo primo parenti praevaricatori similes estis per inobedientiae ejus imitationem. Hinc enim dicit Salvator : Qui vult venire post me, abneget semetipsum. Et Salomon loquitur : Verte impios, et non erunt. Qui vetus homo corrumpitur, id est, spiritualiter annihilatur, omne esse gratiae gratificantis perdendo, secundum desideria erroris, id est consentiendo desideriis pravis, vel ea mancipando effectui. Quae dicuntur desideria erroris, quia ex errore seu defectu cognitionis aliquo modo procedunt (omnis enim peccans, est ignorans, secundum Philosophum), et ad errorem peccati actualis deducunt. Per veterem autem hominem designatur quilibet nostrum, per comparationem ad pristina vitia, quibus anima vetusta efficitur.
Deinde Apostolus exhortatur Ephesios ad operationem boni. Renovamini autem spiritu, id est affectu, mentis, id est animae, vestrae; vel, Spiritu mentis vestrae, id est spiritu qui est mens vestra. Quid autem sit taliter renovari, additur : et induite novum hominem, id est, similitudinem Christi, vel cujuscumque hominis spiritualis in Christo renati ac renovati, assumite, ejus sequendo vestigia (sicut superius dictum est : Induimini Dominum Jesum) : hoc est, esse virtutum et gratiae adipisci curate, ut quotidie in caritate et gratia proficientes, indesinenter recentes et vigorosi, imo in dies magis recentiores fiatis. Qui novus homo secundum Deum, id est a Deo seu operatione divina, vel secundum beneplacitum Dei, creatus, id est formatus vel reformatus, est in justitia et sanctitate veritatis, id est puritate vera, non simulata. Has enim virtutes Christus, secundum quod homo, accepit quando in utero Virginis creata est anima ejus, et corpori suo unita. Alii vero in Baptismo et Poenitentia eas recipiunt.
Propter quod deponentes mendacium, quod veritati et per consequens Deo, qui veritas est, adversatur : deponentes, inquam, omne mendacium, scilicet officiosum, jocosum, et maxime perniciosum, de quo in libro Sapientiae habetur : Os quod mentitur, occidit animam; et in Psalmo, Perdes omnes qui loquuntur mendacium; loquimini veritatem, id est verum sermonem, unusquisque cum proximo suo, id est quolibet homine, qui secundum naturam tibi frater et proximus est : nam et Pater unus omnium nostrum, et Deus unus creavit nos; quoniam sumus invicem membra, id est per modum membrorum uniti, ad idem corpus Ecclesiae pertinentes, atque ad mutuam subventionem obligati. Hinc per Prophetam dicitur : Veritatem tantum et pacem diligite.
Irascimini, et nolite peccare. Hoc ex Psalmo acceptum est. Potestque satis multipliciter explanari, prout ira diversis modis accipitur. Si enim sumatur pro motu primum primo, id est pure naturali, sic non est peccatum, et ita permissive dicitur, Irascimini : additur tamen, Et nolite peccare, quoniam ira talis facillime redditur vitiosa. Secundo accipitur ira pro motu subito, ex humana infirmitate et poena peccati prodeunte, qui est veniale peccatum. Procedit enim ex aliqua apprehensione, nec rationis iudicium praestatur. Et ita quod dicitur, Irascimini, non est exhortatio irascendi, sed consilium atque remedium iram vincendi : nam sequitur, Et nolite peccare. Tanquam dicat : Si motio talis orta in vobis fuerit, non ei consentiat ratio, sed reprimat eam. Tertio, sumitur ira pro motu quodam rationem sequente, quo contra propria vel aliena peccata movemur, appetendo vindictam secundum rationis dictamen. Et haec est ira per zelum, quae est laudabilis, faciens actum rationis efficacius fieri, quam virtuosi frequenter sponte assumunt. De qua dicit Gregorius : Tunc robustius ratio contra peccata erigitur, dum ira subita rationi famulatur. De hac itaque ira admonendo jam dicitur : Irascimini, scilicet contra vestra et aliorum peccata. Verumtamen, quoniam ira haec magno moderamine eget, ne excessive accendatur, vel majorem expetat ultionem quam culpa meretur, ideo subditur : Et nolite peccare, id est, ne permittatis irae commotionem sic crescere ut ratio conturbetur, vel justitia omittatur. Propter quod ait Gregorius : Cavendum summopere est ne ira, quae ut instrumentum virtutis assumitur, rationi dominetur ; ne ut domina praeeat, sed velut ancilla ad obsequium parata, a rationis tergo nunquam recedat. Si ergo vindicta quaeratur propter correctionem culpae et observationem justitiae, erit ira per zelum, alias esset ira per vitium. Denique ira dupliciter metas rationis excedit : Primo nimium fervescendo, quando videlicet ipsa commotio in se excessiva consistit, rationis actum impediendo. Secundo, majorem vindictam quam oportet expetendo : quod est gravius primo : est enim contra caritatem atque justitiam. Unde ex suo genere est mortale.
Sol iste visibilis non occidat, ad occasum tendendo, super iracundiam vestram, id est ira vestra durante. Tanquam dicat : Si motus irae exsurgat, non maneat. Vel, Sol justitiae, id est Christus, aut certe sol intelligentiae, id est iudicium rationis, non occidat super iracundiam vestram, id est, a vobis non elongetur, nec separetur propter iracundiae vestrae excessum. — Nolite locum, id est ingressum ad possidendum animam vestram, dare diabolo, admittendo suggestiones ejus nefarias, vel redeundo ad pristinas iniquitates. Unde scriptum est : Resistite diabolo, et fugiet a vobis. Aliter vobis continget quod Christus in Evangelio loquitur : Quum immundus spiritus exierit de homine, perambulat loca inaquosa, quaerens requiem ; et non inveniens, dicit : Revertar in domum meam unde exivi. Et quum venerit, invenit eam scopis mundatam et ornatam. Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se ; et ingressi, habitant ibi ; et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.
Qui furabatur ante conversionem seu poenitentiam, jam non furetur, aliena tollendo : quod ex suo genere est mortale, quoniam contrarium est justitiae. Interdum tamen est veniale, propter parvitatem nocimenti, vel actus imperfectionem. Magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, id est, licita opera exteriora atque mechanica pro pretio faciat, ut habeat aliquod temporale bonum unde tribuat necessitatem patienti, id est, egenis eleemosynam conferat de labore manuum suarum. Hinc in Actibus idem iste ait Apostolus : Omnia ostendi vobis, quia sic laborantes oportet suscipere infirmos, et meminisse verbi Domini Jesu : Quia beatius est magis dare quam accipere. — Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, quamvis animo fuerit praeconceptus, sed reprimatur, praesertim quum de omni verbo otioso reddenda sit ratio in die iudicii. Corrumpunt namque mores bonos colloquia prava. Propter quod in Ecclesiastico scribitur : Beatus vir qui non est lapsus in verbo ex ore suo. Sed qui bonus est ad aedificationem fidei, id est, sermo utilis ad aedificandum fidem in alio proferatur a vobis, non qualitercumque, sed cum debitis circumstantiis, scilicet ut det gratiam audientibus, id est, proficiat eorum saluti, sicque per occasionem praestet seu augeat gratiam Dei in eis.
Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, id est, non ita per inobedientiam vestram offendatis Spiritum Sanctum, ut per modum contristati se habeat, vel alios bonos propter vestram perversitatem ad contristandum seu condolendum inducat. Quamvis enim Spiritus Sanctus sit verus et incommutabilis Deus, ei tamen adscribitur quod ipse in hominibus operatur. Juxta quem sensum fertur pro nobis orare gemitibus inenarrabilibus. Per modum quoque contristati se habet, dum a nostris cordibus per peccata fugatur, juxta illud Sapientiae : Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu. Penes hunc sensum et in Isaia scribitur : Afflixerunt spiritum Sancti ejus. Translatio Septuaginta interpretum habet : Afflixerunt spiritum sanctum ejus. In quo signati, id est cujus virtute et gratia a reprobis separati distinctique, estis in die redemptionis, id est conversionis, vel baptismatis vestri ; vel, In die redemptionis, id est dominicae passionis, quia tunc facta est signatio ista quantum ad meritum ejus, ex parte Christi, qui tunc omnibus sufficienter, electis vero efficienter promeruit gratiam verae salutis.
Omnis amaritudo cordis, sermonis et operis, et ira per vitium, et indignatio procedens ex ira atque superbia, et clamor, id est sermo impetuosus, vel irrationabilis elevatio vocis, et blasphemia contra Deum et Sanctos, tollatur a vobis, vel per anticipationem, vel per correctionem, gratia Dei vestris studiis ac precibus auxiliante : non est enim volentis neque currentis, sed Dei miserentis ; cum omni malitia, id est cum ceteris vitiis, ut habeatis cor mundum. Nam si quis totam legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Nempe, ut ait Ambrosius, in servo Dei omnia debent bona videri, ne puritas ejus ex aliqua parte maculetur. Haec ergo vitanda sunt vitia. Unde de amaritudinis evitatione scriptum est : Non sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem ; et alibi iterum, Non est sensus ubi abundat amaritudo. De ira vero scriptum est apud Ecclesiasten : Ne sis velox ad irascendum, quoniam ira in sinu stulti requiescit. Cui consonat illud Job : Virum stultum interficit iracundia. Et alibi legitur : Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor. Spiritum autem ad irascendum facilem quis poterit sustinere ? De indignatione quoque Salomon ait : Qui ad indignationem facilis est, erit ad peccata proclivior.
Estote autem invicem benigni, mutuo subveniendo, misericordes, cordialiter compatiendo. Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et in Proverbiis scribitur : Per misericordiam et fidem purgantur peccata. Donantes invicem, id est, mutuas offensas penitus remittentes, sicut et Deus Pater vel Trinitas, in Christo, id est merito Christi, donavit nobis, id est, pie indulsit. Propterea ipse ait Salvator : Si non dimiseritis, nec Pater vester qui in coelis est, dimittet vobis peccata vestra.