Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1517
Cajetan's Commentaria in Secundam Secundam, completed in 1517 and dedicated to Pope Leo X, expound the Secunda Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article: the theological virtues of faith, hope and charity, then prudence, justice, and the vices and precepts that belong to them. The Latin text is that printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Leonem X Pontificem Maximum
In Prologum Secundae Secundae
Quaestio I: De obiecto fidei
Quaestio II: De actu interiori fidei
Quaestio III: De exteriori actu fidei
Quaestio IV: De ipsa fidei virtute
Quaestio V: De habentibus fidem
Quaestio VI: De causa fidei
Quaestio VII: De effectibus fidei
Quaestio VIII: De dono intellectus
Quaestio IX: De dono scientiae
Quaestio X: De infidelitate in communi
Quaestio XI: De haeresi
Articulus I: Utrum haeresis sit infidelitatis species
In articulo primo quaestionis undecimae dubium occurrit novitiorum, quia non videtur verum quod haeresis constituatur per hoc quod, supposita adhaesione ad Christum, erretur in his quae sunt dicta ab ipso. Quoniam contingit Christianum recedere etiam a fide ipsius Christi, et nec ipsum nec Deum credere. Talis est haereticus. Et tamen non supponit Christum. Ergo male in littera dicitur.
Ad hoc dicitur quod assentire Christo contingit dupliciter: scilicet actu mentis; vel professione characteris Christiani. Ad haeresim licet saepe concurrere videatur primum, non tamen est de ratione eius, sed sufficit secundum, scilicet quod charactere fidei in baptismo suscepto Christum profiteatur. Sic enim in haeresi contingit apostatare: ut inferius patet in quaestione de apostasia1.
II. In eodem primo articulo adverte quod, quia haeresis est vitium non in intellectu absolute, sed in eo ut moto a voluntate eligente, nulla propositio aut sententia, proprie loquendo, potest dici secundum se haeretica, sed solum ut denominatur ab adhaesione tali ad ipsam. Cum enim una et eadem propositio, puta, Mortui non resurgent, ad omnes infidelitatis species possit pertinere, oportet quod nullam illarum secundum se sibi vindicet. Dicta namque sententia ab haeretico haeretica, a Iudaeo perfida, a pagano gentilis denominatur. Unde propositiones ipsae secundum se sunt contrariae fidei: et sic vocandae sunt quando contrariantur articulis fidei vel sacrae Scripturae aut determinationi Ecclesiae de fide. Et istae distinguendae sunt. Quia quaedam sunt contrariae fidei secundum se et quoad nos, quarum scilicet contrarietas ad fidem est manifesta nobis: quaedam secundum se tantum, quae scilicet contrariae sunt propositionibus veris pertinentibus ad fidem, sed earum contrarietas non est nobis manifesta, quia Ecclesia non determinavit. Sicut ista propositio, Spiritus Sanctus non procedit a Filio, secundum se est contraria fidei, quia contrariatur suae contradictoriae pertinenti ad fidem: sed quando vertebatur inter ipsos fideles in dubium, erat contraria secundum se tantum; postquam autem patefacta est per determinationem Ecclesiae, est contraria fidei secundum se et quoad nos, et sibi assensum pertinacem praestitutum2, post ipsius Evangelicam professionem, in specie haeresis reponit, ut ex supradictis3 patet. Et inde haeretica denominatur: sicut columna dextera dicitur in respectu ad dexterum animalis.