Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1517
Cajetan's Commentaria in Secundam Secundam, completed in 1517 and dedicated to Pope Leo X, expound the Secunda Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article: the theological virtues of faith, hope and charity, then prudence, justice, and the vices and precepts that belong to them. The Latin text is that printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Leonem X Pontificem Maximum
In Prologum Secundae Secundae
Quaestio I: De obiecto fidei
Quaestio II: De actu interiori fidei
Quaestio III: De exteriori actu fidei
Quaestio IV: De ipsa fidei virtute
Quaestio V: De habentibus fidem
Quaestio VI: De causa fidei
Quaestio VII: De effectibus fidei
Quaestio VIII: De dono intellectus
Articulus I: Utrum intellectus sit donum Spiritus Sancti
In quaestionis octavae articulo primo retine senarium numerum eorum in quibus et quae legere facit donum intellectus. Haec siquidem omnia comprehendere videntur quae intellectus pro fidei bono penetrare potest. Nam vel in accidentibus, vel verbis, vel figuris seu similitudinibus, vel sensibilibus, vel effectibus, vel causis, latent quaecumque latent. Et sub accidentibus quidem legendo comprehendimus substantias, sive etiam quodcumque aliud accidens latens. Sub verbis sensus litteralis aperitur. Sub figuris tres reliqui sensus patent: scilicet moralis, allegoricus et anagogicus; et litteralis sub parabola. Ex sensibilibus intelligibilia tot capimus. In causis vero effectus, et e converso, conspicimus. Adeo ut nihil praetermissum occurrat. Extendit siquidem se intellectus donum ad penetrandum omnia; ad quaecumque iudicanda vel applicanda sapientia, scientia et consilium se extendunt; et rursus ad omnia quibus fides assentit.