Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1517
Cajetan's Commentaria in Secundam Secundam, completed in 1517 and dedicated to Pope Leo X, expound the Secunda Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article: the theological virtues of faith, hope and charity, then prudence, justice, and the vices and precepts that belong to them. The Latin text is that printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Leonem X Pontificem Maximum
In Prologum Secundae Secundae
Quaestio I: De obiecto fidei
Quaestio II: De actu interiori fidei
Quaestio III: De exteriori actu fidei
Quaestio IV: De ipsa fidei virtute
Quaestio V: De habentibus fidem
Quaestio VI: De causa fidei
Articulus I: Utrum fides sit homini a Deo infusa
In titulo articuli primi quaestionis sextae nota quod quaestio est de fide simpliciter et absolute, et non sic vel sic: ut patet ex littera sequentis articuli.
In corpore articuli dubium occurrit, an assentire his quae sunt fidei elevet hominem supra naturam suam. Si namque hoc asseritur, iam certitudo non fidei, sed experimentalis habebitur de habitu fidei nobis infuso, ex isto actu quem experimur in nobis. Et rursus doctrina superius habita in praecedenti Libro1 ruit. Et experientia comprobari potest oppositum: ut dicunt Durandus, in II Sent., dist. xxviii, qu. I, art. 12; et Scotus, in dist. xxiii, III Sent., qu. I. – Si autem hoc negatur, ruit ratio litterae.
II. Ad hoc dicitur quod, sicut fides sumitur dupliciter, scilicet simpliciter et secundum quid, ita actus proprius eius, qui est assentire his quae sunt fidei. Fides enim simpliciter loquendo est virtus theologica; ac per hoc, cum de ipsa absolute est sermo, de ipsa ut virtus est theologica intelligendus est. Cum autem iam3 determinatum sit quod fides non nisi formata est virtus, liquido patet quod idem est loqui de fide absolute, et de ea ut virtus theologica, et formata. Et propterea non sunt immiscenda huiusmodi sermoni ea quae conveniunt fidei secundum quid, ut mortuae.
Et similiter distinguendum est de actu fidei, qui est assentire. Quoniam potest sumi dupliciter: scilicet quantum ad substantiam operis; et quantum ad modum, ut scilicet ex fide sit4. Et dicendum est quod, cum hic sit sermo de fide simpliciter, ac per hoc de fide ut est virtus theologica (ut etiam ipsa Apostoli auctoritas inducta5 testatur, scilicet: Gratia estis salvati per fidem, etc.; ubi, effectum fidei ponendo salvationem, manifestat quod non mortuam, sed vivam fidem appellat simpliciter et absolute fidem, quam dicit esse donum Dei), consequens est quod de assensu modificato, et non quantum ad solam substantiam operis, loquitur littera. Huiusmodi autem assensum constat elevare hominem supra hominis et angelorum etiam naturam. Et propterea Auctor absque probatione alia pertransivit, sequentis articuli discussioni reservans an fides informis sit donum Dei. In quo, non ex actu fidei informis, sed aliunde arguens, confirmat hanc esse mentem suam.
Sed haec responsio fuga potius est quam expositio litterae. Quoniam littera ex propriis fidei procedit: ut patet intuenti omnes eius causas in littera allatas. Immo, ut ex sequenti patet articulo, hic est sermo de fide simpliciter: et non de fide ut est virtus simpliciter, aut informis. Fides autem est fides simpliciter et perfecta simpliciter, perfectione fidei non perfectione virtutis, ex hoc quod est fides, abstrahendo a formatione vel non formatione caritatis: ut in corpore sequentis articuli et in responsione ad primum dicitur.
III. Dicendum est ergo quod actus fidei, hoc est assentire veritati primae secundum Scripturas et sensum Ecclesiae, elevat hominem supra suam naturam: et hoc qui negat propriam ignorat vocem. Nam actus iste ex nulla naturali cognitione, ex nullo naturali appetitu natus est sequi: sed ex appetitu beatitudinis aeternae, et ex adhaesione ad Deum supernaturaliter revelantem et conservantem Ecclesiam suam. Et hoc experimur, nec eget probatione. Sed ex hoc non sequitur, Ergo experimur habitum in nobis fidei infusae, ut obiectio infert: sed ex hoc credimus rationabiliter in nobis esse habitum fidei infusum. Sicut dolere de peccatis propter Deum crucifixum beantem in patria est actus elevans hominem supra suam naturam, et credimus quod sit ex poenitentia infusa a Deo: non tamen hoc scimus. Et similiter ire devote ad communionem, post probationem sui, etc., est actus supra naturam humanam, et credimus quod sit ex divina caritate etiam infusa: et tamen hoc nescimus. Aliud est ergo dicere quod experimur in nobis actus excedentes naturam humanam: et aliud, quod experimur propterea in nobis infusos habitus illorum principia, aut Deum. Primum affirmat littera, non secundum. – Et per haec patet responsio ad omnia obiecta.