Summa Theologiae, Secunda Secundae

Thomas Aquinas

Summa Theologiae, Secunda Secundae

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa Theologiae

First published 1272

The Secunda Secundae, the second part of the second part of Thomas Aquinas's Summa theologiae, written around 1271–1272, is the Summa's treatment of the virtues in detail: faith, hope and charity, and prudence, justice, fortitude and temperance, each with the gifts of the Holy Spirit that accompany it, the vices opposed to it, and the precepts that govern it. The Latin text is that of the Leonine edition, printed with Cardinal Cajetan's commentary.

This work is being completed — add a section.


Quaestio I: De obiecto fidei

Quaestio II: De actu interiori fidei

Quaestio III: De exteriori actu fidei

Quaestio IV: De ipsa fidei virtute

Quaestio V: De habentibus fidem

Quaestio VI: De causa fidei

Quaestio VII: De effectibus fidei

Articulus I: Utrum timor sit effectus fidei

Ad primum sic proceditur.

  1. Videtur quod timor non sit effectus fidei. Effectus enim non praecedit causam. Sed timor praecedit fidem: dicitur enim Eccli. II: Qui timetis Deum, credite illi. Ergo timor non est effectus fidei.

  2. Praeterea, idem non est causa contrariorum. Sed timor et spes sunt contraria, ut supra dictum est: fides autem generat spem, ut dicitur in Glossa, Matth. I. Ergo non est causa timoris.

  3. Praeterea, contrarium non est causa contrarii. Sed obiectum fidei est quoddam bonum, quod est veritas prima: obiectum autem timoris est malum, ut supra dictum est. Actus autem habent speciem ex obiectis, secundum supradicta. Ergo fides non est causa timoris.

Sed contra est quod dicitur Iac. II: Daemones credunt et contremiscunt.

Respondeo dicendum quod timor est quidam motus appetitivae virtutis, ut supra dictum est. Omnium autem appetitivorum motuum principium est bonum vel malum apprehensum. Unde oportet quod timoris et omnium appetitivorum motuum sit principium aliqua apprehensio. Per fidem autem fit in nobis quaedam apprehensio de quibusdam malis poenalibus quae secundum divinum iudicium inferuntur: et per hunc modum fides est causa timoris quo quis timet a Deo puniri, qui est timor servilis. Est etiam causa timoris filialis, quo quis timet separari a Deo, vel quo quis refugit se Deo comparare reverendo ipsum; inquantum per fidem hanc existimationem habemus de Deo, quod sit quoddam immensum et altissimum bonum, a quo separari est pessimum et cui velle aequari est malum. Sed primi timoris, scilicet servilis, est causa fides informis. Sed secundi timoris, scilicet filialis, est causa fides formata, quae per caritatem facit hominem Deo inhaerere et ei subiici.

Ad primum ergo dicendum quod timor Dei non potest universaliter praecedere fidem: quia si omnino eius ignorantiam haberemus quantum ad praemia vel poenas de quibus per fidem instruimur, nullo modo eum timeremus. Sed supposita fide de aliquibus articulis fidei, puta de excellentia divina, sequitur timor reverentiae, ex quo sequitur ulterius ut homo intellectum suum Deo subiiciat ad credendum omnia quae sunt promissa a Deo. Unde ibi sequitur: et non evacuabitur merces vestra.

Ad secundum dicendum quod idem secundum contraria potest esse contrariorum causa, non autem idem secundum idem. Fides autem generat spem secundum quod facit nobis existimationem de praemiis quae Deus retribuit iustis. Est autem causa timoris secundum quod facit nobis aestimationem de poenis quas peccatoribus infliget.

Ad tertium dicendum quod obiectum fidei primum et formale est bonum quod est veritas prima. Sed materialiter fidei proponuntur credenda etiam quaedam mala: puta quod malum sit Deo non subiici vel ab eo separari, et quod peccatores poenalia mala sustinebunt a Deo. Et secundum hoc fides potest esse causa timoris.

Articulus II: Utrum purificatio cordis sit effectus fidei

Quaestio VIII: De dono intellectus

Quaestio IX: De dono scientiae

Quaestio X: De infidelitate in communi

Quaestio XI: De haeresi

Quaestio XII: De apostasia

Quaestio XIII: De blasphemia in generali

Quaestio XIV: De blasphemia in spiritum sanctum

Quaestio XV: De caecitate mentis et hebetudine sensus

Quaestio XVI: De praeceptis fidei, scientiae et intellectus

Quaestio XVII: De spe

Quaestio XVIII: De subiecto spei

Quaestio XIX: De dono timoris

Quaestio XX: De desperatione

Quaestio XXI: De praesumptione

Quaestio XXII: De praeceptis pertinentibus ad spem et timorem

Quaestio XXIII: De caritate secundum se

Quaestio XXIV: De caritatis subiecto

Quaestio XXV: De obiecto caritatis

Quaestio XXVI: De ordine caritatis

Quaestio XXVII: De principali actu caritatis, qui est dilectio

Quaestio XXVIII: De gaudio

Quaestio XXIX: De pace

Quaestio XXX: De misericordia

Quaestio XXXI: De beneficentia

Quaestio XXXII: De eleemosyna

Quaestio XXXIII: De correctione fraterna

Quaestio XXXIV: De odio

Quaestio XXXV: De acedia

Quaestio XXXVI: De invidia

Quaestio XXXVII: De discordia

Quaestio XXXVIII: De contentione

Quaestio XXXIX: De schismate

Quaestio XL: De bello

Quaestio XLI: De rixa

Quaestio XLII: De seditione

Quaestio XLIII: De scandalo

Quaestio XLIV: De praeceptis caritatis

Quaestio XLV: De dono sapientiae

Quaestio XLVI: De stultitia

Quaestio XLVII: De prudentia secundum se

Quaestio XLVIII: De partibus prudentiae

Quaestio XLIX: De singulis prudentiae partibus quasi integralibus

Quaestio L: De partibus subiectivis prudentiae

Quaestio LI: De partibus potentialibus prudentiae

Quaestio LII: De dono consilii

Quaestio LIII: De imprudentia

Quaestio LIV: De negligentia

Quaestio LV: De vitiis oppositis prudentiae quae habent similitudinem cum ipsa

Quaestio LVI: De praeceptis ad prudentiam pertinentibus

↑ Top of work