Summa Theologiae, Secunda Secundae

Thomas Aquinas

Summa Theologiae, Secunda Secundae

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa Theologiae

First published 1272

The Secunda Secundae, the second part of the second part of Thomas Aquinas's Summa theologiae, written around 1271–1272, is the Summa's treatment of the virtues in detail: faith, hope and charity, and prudence, justice, fortitude and temperance, each with the gifts of the Holy Spirit that accompany it, the vices opposed to it, and the precepts that govern it. The Latin text is that of the Leonine edition, printed with Cardinal Cajetan's commentary.

This work is being completed — add a section.


Quaestio I: De obiecto fidei

Quaestio II: De actu interiori fidei

Articulus I: Utrum credere sit cum assensione cogitare

Parallela: III Sent., dist. XXIII, qu. II, art. 2, qua 1; De Verit., qu. XIV, art. 1; Ad Hebr., cap. XI, lect. 1.

Ad primum sic proceditur.

  1. Videtur quod credere non sit cum assensione cogitare. Cogitatio enim importat quandam inquisitionem: dicitur enim cogitare quasi simul agitare. Sed Damascenus dicit, in IV lib., quod fides est non inquisitus consensus. Ergo cogitare non pertinet ad actum fidei.

  2. Praeterea, fides in ratione ponitur, ut infra dicetur. Sed cogitare est actus cogitativae potentiae, quae pertinet ad partem sensitivam, ut in Primo dictum est. Ergo cogitatio ad fidem non pertinet.

  3. Praeterea, credere est actus intellectus: quia eius obiectum est verum. Sed assentire non videtur esse actus intellectus, sed voluntatis, sicut et consentire, ut supra dictum est. Ergo credere non est cum assensione cogitare.

In contrarium est quod Augustinus sic definit credere in libro de Praed. Sanct.

Respondeo dicendum quod cogitare tripliciter sumi potest. Uno modo, communiter pro qualibet actuali consideratione intellectus: sicut Augustinus dicit, in XIV de Trin.: Hanc nunc dico intelligentiam qua intelligimus cogitantes. Alio modo dicitur cogitare magis proprie consideratio intellectus quae est cum quadam inquisitione, antequam perveniatur ad perfectionem intellectus per certitudinem visionis. Et secundum hoc Augustinus, XV de Trin., dicit quod Dei Filius non cogitatio dicitur, sed Verbum Dei dicitur. Cogitatio quippe nostra proveniens ad id quod scimus atque inde formata verbum nostrum verum est. Et ideo Verbum Dei sine cogitatione debet intelligi, non aliquid habens formabile, quod possit esse informe. Et secundum hoc cogitatio proprie dicitur motus animi deliberantis nondum perfecti per plenam visionem veritatis. Sed quia talis motus potest esse vel animi deliberantis circa intentiones universales, quod pertinet ad intellectivam partem; vel circa intentiones particulares, quod pertinet ad partem sensitivam: ideo cogitare secundo modo sumitur pro actu intellectus deliberantis; tertio modo, pro actu virtutis cogitativae.

Si igitur cogitare sumatur communiter, secundum primum modum, sic hoc quod dicitur cum assensione cogitare non dicit totam rationem eius quod est credere: nam per hunc modum etiam qui considerat ea quae scit vel intelligit cum assensione cogitat. Si vero sumatur cogitare secundo modo, sic in hoc intelligitur tota ratio huius actus qui est credere. Actuum enim ad intellectum pertinentium quidam habent firmam assensionem absque tali cogitatione, sicut cum aliquis considerat ea quae scit vel intelligit: talis enim consideratio iam est formata. Quidam vero actus intellectus habent quidem cogitationem informem absque firma assensione: sive in neutram partem declinent, sicut accidit dubitanti; sive in unam partem magis declinent sed tenentur aliquo levi signo, sicut accidit suspicanti; sive uni parti adhaereant, tamen cum formidine alterius, quod accidit opinanti. Sed actus iste qui est credere habet firmam adhaesionem ad unam partem, in quo convenit credens cum sciente et intelligente: et tamen eius cognitio non est perfecta per manifestam visionem, in quo convenit cum dubitante, suspicante et opinante. Et sic proprium est credentis ut cum assensu cogitet: et per hoc distinguitur iste actus qui est credere ab omnibus actibus intellectus qui sunt circa verum vel falsum.

Ad primum ergo dicendum quod fides non habet inquisitionem rationis naturalis demonstrantis id quod creditur. Habet tamen inquisitionem quandam eorum per quae inducitur homo ad credendum: puta quia sunt dicta a Deo et miraculis confirmata.

Ad secundum dicendum quod cogitare non sumitur hic prout est actus cogitativae virtutis: sed prout pertinet ad intellectum, ut dictum est.

Ad tertium dicendum quod intellectus credentis determinatur ad unum non per rationem, sed per voluntatem. Et ideo assensus hic accipitur pro actu intellectus secundum quod a voluntate determinatur ad unum.

Articulus II: Utrum convenienter distinguatur actus fidei per hoc quod est credere Deo, credere Deum et credere in Deum

Articulus III: Utrum credere aliquid supra rationem naturalem sit necessarium ad salutem

Articulus IV: Utrum credere ea quae ratione naturali probari possunt sit necessarium

Articulus V: Utrum homo teneatur ad credendum aliquid explicite

Articulus VI: Utrum omnes aequaliter teneantur ad habendum fidem explicitam

Articulus VII: Utrum explicite credere mysterium Christi sit de necessitate salutis apud omnes

Articulus VIII: Utrum explicite credere trinitatem sit de necessitate salutis

Articulus IX: Utrum credere sit meritorium

Articulus X: Utrum ratio inducta ad ea quae sunt fidei diminuat meritum fidei

Quaestio III: De exteriori actu fidei

Quaestio IV: De ipsa fidei virtute

Quaestio V: De habentibus fidem

Quaestio VI: De causa fidei

Quaestio VII: De effectibus fidei

Quaestio VIII: De dono intellectus

Quaestio IX: De dono scientiae

Quaestio X: De infidelitate in communi

Quaestio XI: De haeresi

Quaestio XII: De apostasia

Quaestio XIII: De blasphemia in generali

Quaestio XIV: De blasphemia in spiritum sanctum

Quaestio XV: De caecitate mentis et hebetudine sensus

Quaestio XVI: De praeceptis fidei, scientiae et intellectus

Quaestio XVII: De spe

Quaestio XVIII: De subiecto spei

Quaestio XIX: De dono timoris

Quaestio XX: De desperatione

Quaestio XXI: De praesumptione

Quaestio XXII: De praeceptis pertinentibus ad spem et timorem

Quaestio XXIII: De caritate secundum se

Quaestio XXIV: De caritatis subiecto

Quaestio XXV: De obiecto caritatis

Quaestio XXVI: De ordine caritatis

Quaestio XXVII: De principali actu caritatis, qui est dilectio

Quaestio XXVIII: De gaudio

Quaestio XXIX: De pace

Quaestio XXX: De misericordia

Quaestio XXXI: De beneficentia

Quaestio XXXII: De eleemosyna

Quaestio XXXIII: De correctione fraterna

Quaestio XXXIV: De odio

Quaestio XXXV: De acedia

Quaestio XXXVI: De invidia

Quaestio XXXVII: De discordia

Quaestio XXXVIII: De contentione

Quaestio XXXIX: De schismate

Quaestio XL: De bello

Quaestio XLI: De rixa

Quaestio XLII: De seditione

Quaestio XLIII: De scandalo

Quaestio XLIV: De praeceptis caritatis

Quaestio XLV: De dono sapientiae

Quaestio XLVI: De stultitia

Quaestio XLVII: De prudentia secundum se

Quaestio XLVIII: De partibus prudentiae

Quaestio XLIX: De singulis prudentiae partibus quasi integralibus

Quaestio L: De partibus subiectivis prudentiae

Quaestio LI: De partibus potentialibus prudentiae

Quaestio LII: De dono consilii

Quaestio LIII: De imprudentia

Quaestio LIV: De negligentia

Quaestio LV: De vitiis oppositis prudentiae quae habent similitudinem cum ipsa

Quaestio LVI: De praeceptis ad prudentiam pertinentibus

↑ Top of work