Summa Theologiae, Secunda Secundae
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa Theologiae
First published 1272
The Secunda Secundae, the second part of the second part of Thomas Aquinas's Summa theologiae, written around 1271–1272, is the Summa's treatment of the virtues in detail: faith, hope and charity, and prudence, justice, fortitude and temperance, each with the gifts of the Holy Spirit that accompany it, the vices opposed to it, and the precepts that govern it. The Latin text is that of the Leonine edition, printed with Cardinal Cajetan's commentary.
✦ This work is being completed — add a section.
Prologus
Quaestio I: De obiecto fidei
Articulus I: Utrum obiectum fidei sit veritas prima
Articulus II: Utrum obiectum fidei sit aliquid complexum per modum enuntiabilis
Articulus III: Utrum fidei possit subesse falsum
Articulus IV: Utrum obiectum fidei possit esse aliquid visum
Parallela: III Sent., dist. XXIV, art. 2, qua 1; De Verit., qu. XIV, art. 9; Ad Hebr., cap. XI, lect. 1.
Ad quartum sic proceditur.
-
Videtur quod obiectum fidei sit aliquid visum. Dicit enim Dominus Thomae, Ioan. XX1: Quia vidisti me, credidisti. Ergo et de eodem est visio et fides.
-
Praeterea, Apostolus, I ad Cor. XIII2, dicit: Videmus nunc per speculum in aenigmate. Et loquitur de cognitione fidei. Ergo id quod creditur videtur.
-
Praeterea, fides est quoddam spirituale lumen. Sed quolibet lumine aliquid videtur. Ergo fides est de rebus visis.
-
Praeterea, quilibet sensus visus nominatur: ut Augustinus dicit, in libro de Verb. Dom.3 Sed fides est de auditis: secundum illud ad Rom. X4: Fides ex auditu. Ergo fides est de rebus visis.
Sed contra est quod Apostolus dicit, ad Heb. XI5, quod fides est argumentum non apparentium.
Respondeo dicendum quod fides importat assensum intellectus ad id quod creditur. Assentit autem alicui intellectus dupliciter. Uno modo, quia ad hoc movetur ab ipso obiecto, quod est vel per seipsum cognitum, sicut patet in principiis primis, quorum est intellectus; vel est per aliud cognitum, sicut patet de conclusionibus, quarum est scientia. Alio modo intellectus assentit alicui non quia sufficienter moveatur ab obiecto proprio, sed per quandam electionem voluntarie declinans in unam partem magis quam in aliam. Et si quidem hoc fit cum dubitatione et formidine alterius partis, erit opinio: si autem fit cum certitudine absque tali formidine, erit fides. Illa autem videri dicuntur quae per seipsa movent intellectum nostrum vel sensum ad sui cognitionem. Unde manifestum est quod nec fides nec opinio potest esse de visis aut secundum sensum aut secundum intellectum6.
Ad primum ergo dicendum quod Thomas aliud vidit et aliud credidit. Hominem vidit et Deum credens confessus est, cum dixit: Dominus meus et Deus meus7.
Ad secundum dicendum quod ea quae subsunt fidei dupliciter considerari possunt. Uno modo, in speciali: et sic non possunt esse simul visa et credita, sicut dictum est8. Alio modo, in generali, scilicet sub communi ratione credibilis. Et sic sunt visa ab eo qui credit: non enim crederet nisi videret ea esse credenda, vel propter evidentiam signorum vel propter aliquid huiusmodi.
Ad tertium dicendum quod lumen fidei facit videre ea quae creduntur. Sicut enim per alios habitus virtutum homo videt illud quod est sibi conveniens secundum habitum illum, ita etiam per habitum fidei inclinatur mens hominis ad assentiendum his quae conveniunt rectae fidei et non aliis.
Ad quartum dicendum quod auditus est verborum significantium ea quae sunt fidei: non autem est ipsarum rerum de quibus est fides. Et sic non oportet ut huiusmodi res sint visae.