Summa Theologiae, Prima Secundae
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa Theologiae
First published 1271
The Prima Secundae, the first part of the second part of Thomas Aquinas's Summa theologiae, written around 1270–1271, opens the Summa's moral theology: man's last end and beatitude, human acts and their goodness, the passions, habits, the virtues with the gifts, beatitudes and fruits of the Holy Spirit, vice and sin, law, and grace. The present digital edition follows the Latin text of the Leonine edition, printed with Cardinal Cajetan's commentary.
Prologus
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De effectibus delectationis
Quaestio XXXIV: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXVI: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVII: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVIII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XL: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XLI: De timore secundum se
Quaestio XLII: De obiecto timoris
Quaestio XLIII: De causa timoris
Quaestio XLIV: De effectibus timoris
Quaestio XLV: De audacia
Quaestio XLVI: De ira secundum se
Quaestio XLVII: De causa effectiva irae, et de remediis eius
Quaestio XLVIII: De effectibus irae
Quaestio XLIX: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio L: De subiecto habituum
Quaestio LI: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio LII: De augmento habituum
Quaestio LIII: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LIV: De distinctione habituum
Quaestio LV: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LVI: De subiecto virtutis
Quaestio LVII: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LIX: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LX: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LXI: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LXII: De virtutibus theologicis
Quaestio LXIII: De causa virtutum
Quaestio LXIV: De medio virtutum
Quaestio LXV: De connexione virtutum
Quaestio LXVI: De aequalitate virtutum
Quaestio LXVII: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVIII: De donis
Quaestio LXIX: De beatitudinibus
Quaestio LXX: De fructibus Spiritus Sancti
Quaestio LXXI: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXXII: De distinctione peccatorum
Quaestio LXXIII: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXIV: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXV: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXVI: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXVIII: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXIX: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXX: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXXI: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXXII: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXXIII: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXIV: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXV: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXVI: De macula peccati
Quaestio LXXXVII: De reatu poenae
Quaestio LXXXVIII: De peccato veniali et mortali
Quaestio LXXXIX: De peccato veniali secundum se
Quaestio XC: De essentia legis
Quaestio XCI: De legum diversitate
Quaestio XCII: De effectibus legis
Quaestio XCIII: De lege aeterna
Quaestio XCIV: De lege naturali
Quaestio XCV: De lege humana
Quaestio XCVI: De potestate legis humanae
Articulus I: Utrum lex humana debeat poni in communi magis quam in particulari
Articulus II: Utrum ad legem humanam pertineat omnia vitia cohibere
Articulus III: Utrum lex humana peaeciplat actus omnium virtutum
Articulus IV: Utrum lex humana imponat homini necessitatem in foro conscientiae
Ad quartum sic proceditur.
-
Videtur quod lex humana non imponat homini necessitatem in foro conscientiae. Inferior enim potestas non potest imponere legem in iudicio superioris potestatis. Sed potestas hominis, quae fert legem humanam, est infra potestatem divinam. Ergo lex humana non potest imponere legem quantum ad iudicium divinum, quod est iudicium conscientiae.
-
Praeterea, iudicium conscientiae maxime dependet ex divinis mandatis. Sed quandoque divina mandata evacuantur per leges humanas; secundum illud Matth. xv1: Irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras. Ergo lex humana non imponit necessitatem homini quantum ad conscientiam.
-
Praeterea, leges humanae frequenter ingerunt calumniam et iniuriam hominibus; secundum illud Isaiae x2: Vae qui condunt leges iniquas, et scribentes iniustitias scripserunt, ut opprimerent in iudicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei. Sed licitum est unicuique oppressionem et violentiam evitare. Ergo leges humanae non imponunt necessitatem homini quantum ad conscientiam.
Sed contra est quod dicitur I Pet. II3: Haec est gratia, si propter conscientiam sustineat quis tristitias, patiens iniuste.
Respondeo dicendum quod leges positae humanitus vel sunt iustae, vel iniustae. Si quidem iustae sint, habent vim obligandi in foro conscientiae a lege aeterna, a qua derivantur; secundum illud Prov. VIII4: Per me reges regnant, et legum conditores iusta decernunt. Dicuntur autem leges iustae et ex fine, quando scilicet ordinantur ad bonum commune; et ex auctore, quando scilicet lex lata non excedit potestatem ferentis; et ex forma, quando scilicet secundum aequalitatem proportionis imponuntur subditis onera in ordine ad bonum commune. Cum enim unus homo sit pars multitudinis, quilibet homo hoc ipsum quod est et quod habet, est multitudinis: sicut et quaelibet pars id quod est, est totius. Unde et natura aliquod detrimentum infert parti, ut salvet totum. Et secundum hoc, leges huiusmodi, onera proportionabiliter inferentes, iustae sunt, et obligant in foro conscientiae, et sunt leges legales.
Iniustae autem sunt leges dupliciter. Uno modo, per contrarietatem ad bonum humanum, e contrario praedictis: vel ex fine, sicut cum aliquis praesidens leges imponit onerosas subditis non pertinentes ad utilitatem communem, sed magis ad propriam cupiditatem vel gloriam; vel etiam ex auctore, sicut cum aliquis legem fert ultra sibi commissam potestatem; vel etiam ex forma, puta cum inaequaliter onera multitudini dispensantur, etiam si ordinentur ad bonum commune. Et huiusmodi magis sunt violentiae quam leges: quia, sicut Augustinus dicit, in libro de Lib. Arb.5, lex esse non videtur, quae iusta non fuerit. Unde tales leges non obligant in foro conscientiae: nisi forte propter vitandum scandalum vel turbationem, propter quod etiam homo iuri suo debet cedere, secundum illud Matth. v6: Qui angariaverit te mille passus, vade cum eo alia duo; et qui abstulerit tibi tunicam, da ei et pallium.
Alio modo leges possunt esse iniustae per contrarietatem ad bonum divinum: sicut leges tyrannorum inducentes ad idololatriam, vel ad quodcumque aliud quod sit contra legem divinam. Et tales leges nullo modo licet observare: quia sicut dicitur Act. v7, obedire oportet Deo magis quam hominibus.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Apostolus dicit, ad Rom. XIII8, omnis potestas humana a Deo est: et ideo qui potestati resistit, in his quae ad ordinem potestatis pertinent, Dei ordinationi resistit. Et secundum hoc efficitur reus quantum ad conscientiam.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de legibus humanis quae ordinantur contra Dei mandatum. Et ad hoc ordo potestatis non se extendit. Unde in talibus legi humanae non est parendum.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de lege quae infert gravamen iniustum subditis: ad quod etiam ordo potestatis divinitus concessus non se extendit. Unde nec in talibus homo obligatur ut obediat legi, si sine scandalo vel maiori detrimento resistere possit.