Summa Theologiae, Prima Secundae
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa Theologiae
First published 1271
The Prima Secundae, the first part of the second part of Thomas Aquinas's Summa theologiae, written around 1270–1271, opens the Summa's moral theology: man's last end and beatitude, human acts and their goodness, the passions, habits, the virtues with the gifts, beatitudes and fruits of the Holy Spirit, vice and sin, law, and grace. The present digital edition follows the Latin text of the Leonine edition, printed with Cardinal Cajetan's commentary.
Prologus
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De effectibus delectationis
Quaestio XXXIV: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXVI: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVII: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVIII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XL: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XLI: De timore secundum se
Quaestio XLII: De obiecto timoris
Quaestio XLIII: De causa timoris
Quaestio XLIV: De effectibus timoris
Quaestio XLV: De audacia
Quaestio XLVI: De ira secundum se
Quaestio XLVII: De causa effectiva irae, et de remediis eius
Quaestio XLVIII: De effectibus irae
Quaestio XLIX: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio L: De subiecto habituum
Quaestio LI: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio LII: De augmento habituum
Quaestio LIII: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LIV: De distinctione habituum
Quaestio LV: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LVI: De subiecto virtutis
Quaestio LVII: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LIX: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LX: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LXI: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LXII: De virtutibus theologicis
Quaestio LXIII: De causa virtutum
Quaestio LXIV: De medio virtutum
Quaestio LXV: De connexione virtutum
Quaestio LXVI: De aequalitate virtutum
Quaestio LXVII: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVIII: De donis
Quaestio LXIX: De beatitudinibus
Quaestio LXX: De fructibus Spiritus Sancti
Quaestio LXXI: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXXII: De distinctione peccatorum
Quaestio LXXIII: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXIV: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXV: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXVI: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXVIII: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXIX: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXX: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXXI: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXXII: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXXIII: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXIV: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXV: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXVI: De macula peccati
Quaestio LXXXVII: De reatu poenae
Quaestio LXXXVIII: De peccato veniali et mortali
Quaestio LXXXIX: De peccato veniali secundum se
Quaestio XC: De essentia legis
Quaestio XCI: De legum diversitate
Quaestio XCII: De effectibus legis
Quaestio XCIII: De lege aeterna
Quaestio XCIV: De lege naturali
Articulus I: Utrum lex naturalis sit habitus
Ad primum sic proceditur.
-
Videtur quod lex naturalis sit habitus. Quia ut Philosophus dicit, in II Ethic.1, tria sunt in anima: potentia, habitus et passio. Sed naturalis lex non est aliqua potentiarum animae, nec aliqua passionum: ut patet enumerando per singula. Ergo lex naturalis est habitus.
-
Praeterea, Basilius2 dicit quod conscientia, sive synderesis, est lex intellectus nostri: quod non potest intelligi nisi de lege naturali. Sed synderesis est habitus quidam, ut in Primo3 habitum est. Ergo lex naturalis est habitus.
-
Praeterea, lex naturalis semper in homine manet, ut infra4 patebit. Sed non semper ratio hominis, ad quam lex pertinet, cogitat de lege naturali. Ergo lex naturalis non est actus, sed habitus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Bono Coniugali5, quod habitus est quo aliquid agitur cum opus est. Sed naturalis lex non est huiusmodi: est enim in parvulis et damnatis, qui per eam agere non possunt. Ergo lex naturalis non est habitus.
Respondeo dicendum quod aliquid potest dici esse habitus dupliciter. Uno modo, proprie et essentialiter: et sic lex naturalis non est habitus. Dictum est enim supra6 quod lex naturalis est aliquid per rationem constitutum: sicut etiam propositio est quoddam opus rationis. Non est autem idem quod quis agit, et quo quis agit: aliquis enim per habitum grammaticae agit orationem congruam. Cum igitur habitus sit quo quis agit, non potest esse quod lex aliqua sit habitus proprie et essentialiter.
Alio modo potest dici habitus id quod habitu tenetur: sicut dicitur fides id quod fide tenetur. Et hoc modo, quia praecepta legis naturalis quandoque considerantur in actu a ratione, quandoque autem sunt in ea habitualiter tantum, secundum hunc modum potest dici quod lex naturalis sit habitus. Sicut etiam principia indemonstrabilia in speculativis non sunt ipse habitus principiorum, sed sunt principia quorum est habitus.
Ad primum ergo dicendum quod Philosophus intendit ibi investigare genus virtutis: et cum manifestum sit quod virtus sit quoddam principium actus, illa tantum ponit quae sunt principia humanorum actuum, scilicet potentias, habitus et passiones. Praeter haec autem tria sunt quaedam alia in anima: sicut quidam actus, ut velle est in volente; et etiam cognita sunt in cognoscente; et proprietates naturales animae insunt ei, ut immortalitas et alia huiusmodi.
Ad secundum dicendum quod synderesis dicitur lex intellectus nostri, inquantum est habitus continens praecepta legis naturalis, quae sunt prima principia operum humanorum.
Ad tertium dicendum quod ratio illa concludit quod lex naturalis habitualiter tenetur. Et hoc concedimus.
Ad id vero quod in contrarium obiicitur, dicendum quod eo quod habitualiter inest, quandoque aliquis uti non potest propter aliquod impedimentum: sicut homo non potest uti habitu scientiae propter somnum. Et similiter puer non potest uti habitu intellectus principiorum, vel etiam lege naturali, quae ei habitualiter inest, propter defectum aetatis.