Summa Theologiae, Prima Secundae
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa Theologiae
First published 1271
The Prima Secundae, the first part of the second part of Thomas Aquinas's Summa theologiae, written around 1270–1271, opens the Summa's moral theology: man's last end and beatitude, human acts and their goodness, the passions, habits, the virtues with the gifts, beatitudes and fruits of the Holy Spirit, vice and sin, law, and grace. The present digital edition follows the Latin text of the Leonine edition, printed with Cardinal Cajetan's commentary.
Prologus
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De effectibus delectationis
Quaestio XXXIV: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXVI: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVII: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVIII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XL: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XLI: De timore secundum se
Quaestio XLII: De obiecto timoris
Quaestio XLIII: De causa timoris
Quaestio XLIV: De effectibus timoris
Quaestio XLV: De audacia
Quaestio XLVI: De ira secundum se
Quaestio XLVII: De causa effectiva irae, et de remediis eius
Quaestio XLVIII: De effectibus irae
Quaestio XLIX: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio L: De subiecto habituum
Quaestio LI: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio LII: De augmento habituum
Quaestio LIII: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LIV: De distinctione habituum
Quaestio LV: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LVI: De subiecto virtutis
Quaestio LVII: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LIX: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LX: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LXI: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LXII: De virtutibus theologicis
Quaestio LXIII: De causa virtutum
Quaestio LXIV: De medio virtutum
Quaestio LXV: De connexione virtutum
Quaestio LXVI: De aequalitate virtutum
Quaestio LXVII: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVIII: De donis
Quaestio LXIX: De beatitudinibus
Quaestio LXX: De fructibus Spiritus Sancti
Quaestio LXXI: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXXII: De distinctione peccatorum
Quaestio LXXIII: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXIV: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXV: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXVI: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXVIII: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXIX: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXX: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXXI: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXXII: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXXIII: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXIV: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXV: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXVI: De macula peccati
Quaestio LXXXVII: De reatu poenae
Articulus I: Utrum reatus poenae sit effectus peccati
Articulus II: Utrum peccatum possit esse poena peccati
Parallela: I Sent., dist. XLVI, art. 2, ad 4; II, dist. XXXVI, art. 3; De Malo, qu. I, art. 4, ad 1 sqq; Ad Rom., cap. I, lect. VII.
Ad secundum sic proceditur.
-
Videtur quod peccatum non possit esse poena peccati. Poenae enim sunt inductae ut per eas homines reducantur ad bonum virtutis, ut patet per Philosophum, in X Ethic.1 Sed per peccatum non reducitur homo in bonum virtutis, sed in oppositum. Ergo peccatum non est poena peccati.
-
Praeterea, poenae iustae sunt a Deo, ut patet per Augustinum, in libro Octoginta trium Quaest.2 Peccatum autem non est a Deo, et est iniustum. Non ergo peccatum potest esse poena peccati.
-
Praeterea, de ratione poenae est quod sit contra voluntatem. Sed peccatum est a voluntate, ut ex supradictis3 patet. Ergo peccatum non potest esse poena peccati.
Sed contra est quod Gregorius dicit, super Ezech.4, quod quaedam peccata sunt poenae peccati.
Respondeo dicendum quod de peccato dupliciter loqui possumus: per se, et per accidens. Per se quidem nullo modo peccatum potest esse poena peccati. Peccatum enim per se consideratur secundum quod egreditur a voluntate: sic enim habet rationem culpae. De ratione autem poenae est quod sit contra voluntatem, ut in Primo5 habitum est. Unde manifestum est quod nullo modo, per se loquendo, peccatum potest esse poena peccati.
Per accidens autem peccatum potest esse poena peccati, tripliciter. Primo quidem, ex parte causae quae est remotio prohibentis. Sunt enim causae inclinantes ad peccatum passiones, tentatio diaboli, et alia huiusmodi; quae quidem causae impediuntur per auxilium divinae gratiae, quae subtrahitur per peccatum. Unde cum ipsa subtractio gratiae sit quaedam poena, et a Deo, ut supra6 dictum est; sequitur quod per accidens etiam peccatum quod ex hoc sequitur, poena dicatur. Et hoc modo loquitur Apostolus, Rom. I7, dicens: Propter quod tradidit eos Deus in desideria cordis eorum, quae sunt animae passiones: quia scilicet deserti homines ab auxilio divinae gratiae, vincuntur a passionibus. Et hoc modo semper peccatum dicitur esse poena praecedentis peccati. - Alio modo, ex parte substantiae actus, quae afflictionem inducit: sive sit actus interior, ut patet in ira et invidia; sive actus exterior, ut patet cum aliqui gravi labore opprimuntur et damno, ut expleant actum peccati, secundum illud Sap. v8: Lassati sumus in via iniquitatis. - Tertio modo, ex parte effectus: ut scilicet aliquod peccatum dicatur poena respectu effectus consequentis. Et his duobus ultimis modis, unum peccatum non solum est poena praecedentis peccati, sed etiam sui.
Ad primum ergo dicendum quod hoc etiam quod aliqui puniuntur a Deo, dum permittit eos in aliqua peccata profluere, ad bonum virtutis ordinatur. Quandoque quidem etiam ipsorum qui peccant: cum scilicet post peccatum humiliores et cautiores resurgunt. Semper autem est ad emendationem aliorum, qui videntes aliquos ruere de peccato in peccatum, magis reformidant peccare. - In aliis autem duobus modis, manifestum est quod poena ordinatur ad emendationem: quia hoc ipsum quod homo laborem et detrimentum patitur in peccando, natum est retrahere homines a peccato9.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de peccato secundum se.
Et similiter dicendum est ad tertium.