Summa Theologiae, Prima Secundae
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa Theologiae
First published 1271
The Prima Secundae, the first part of the second part of Thomas Aquinas's Summa theologiae, written around 1270–1271, opens the Summa's moral theology: man's last end and beatitude, human acts and their goodness, the passions, habits, the virtues with the gifts, beatitudes and fruits of the Holy Spirit, vice and sin, law, and grace. The present digital edition follows the Latin text of the Leonine edition, printed with Cardinal Cajetan's commentary.
Prologus
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De effectibus delectationis
Quaestio XXXIV: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXVI: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVII: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVIII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XL: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XLI: De timore secundum se
Quaestio XLII: De obiecto timoris
Quaestio XLIII: De causa timoris
Quaestio XLIV: De effectibus timoris
Quaestio XLV: De audacia
Quaestio XLVI: De ira secundum se
Quaestio XLVII: De causa effectiva irae, et de remediis eius
Quaestio XLVIII: De effectibus irae
Quaestio XLIX: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio L: De subiecto habituum
Quaestio LI: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio LII: De augmento habituum
Quaestio LIII: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LIV: De distinctione habituum
Quaestio LV: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LVI: De subiecto virtutis
Quaestio LVII: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LIX: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LX: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LXI: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LXII: De virtutibus theologicis
Quaestio LXIII: De causa virtutum
Quaestio LXIV: De medio virtutum
Quaestio LXV: De connexione virtutum
Quaestio LXVI: De aequalitate virtutum
Quaestio LXVII: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVIII: De donis
Quaestio LXIX: De beatitudinibus
Quaestio LXX: De fructibus Spiritus Sancti
Quaestio LXXI: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXXII: De distinctione peccatorum
Quaestio LXXIII: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXIV: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXV: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXVI: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXVIII: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXIX: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXX: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXXI: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXXII: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXXIII: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXIV: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXV: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Articulus I: Utrum peccatum diminuat bonum naturae
Articulus II: Utrum totum bonum humanae naturae possit auferri per peccatum
Articulus III: Utrum convenienter ponantur vulnera naturae ex peccato consequentia, infirmitas, ignorantia, malitia et concupiscentia
Articulus IV: Utrum privatio modi, speciei et ordinis, sit effectus peccati
Articulus V: Utrum mors et alii corporales defectus sint effectus peccati
Articulus VI: Utrum mors et alii defectus sint naturales homini
Parallela: IIa IIe, qu. CLXIV, art. 1, ad 1; II Sent., dist. XXX, qu. 1, art. 1; III, dist. XVI, qu. 1, art. 1; IV, dist. XXXVI, art. 1, ad 2; IV Cont. Gent., cap. LII; De Malo, qu. v, art. 5; Ad Rom., cap. v, lect. III; Ad Hebr., cap. IX, lect. v.
Ad sextum sic proceditur.
-
Videtur quod mors et huiusmodi defectus sint homini naturales. Corruptibile enim et incorruptibile differunt genere, ut dicitur in X Metaphys.1 Sed homo est eiusdem generis cum aliis animalibus, quae sunt naturaliter corruptibilia. Ergo homo est naturaliter corruptibilis.
-
Praeterea, omne quod est compositum ex contrariis, est naturaliter corruptibile, quasi habens in se causam corruptionis suae. Sed corpus humanum est huiusmodi. Ergo est naturaliter corruptibile.
-
Praeterea, calidum naturaliter consumit humidum. Vita autem hominis conservatur per calidum et humidum. Cum igitur operationes vitae expleantur per actum caloris naturalis, ut dicitur in II de Anima2, videtur quod mors et huiusmodi defectus sint homini naturales.
Sed contra, quidquid est homini naturale, Deus in homine fecit. Sed Deus mortem non fecit, ut dicitur Sap. I3. Ergo mors non est homini naturalis.
-
Praeterea, id quod est secundum naturam, non potest dici poena nec malum: quia unicuique rei est conveniens id quod est ei naturale. Sed mors et huiusmodi defectus sunt poena peccati originalis, ut supra4 dictum est. Ergo non sunt homini naturales.
-
Praeterea, materia proportionatur formae, et quaelibet res suo fini. Finis autem hominis est beatitudo perpetua, ut supra5 dictum est. Forma etiam humani corporis est anima rationalis, quae est incorruptibilis, ut in Primo6 habitum est. Ergo corpus humanum est naturaliter incorruptibile.
Respondeo dicendum quod de unaquaque re corruptibili dupliciter loqui possumus: uno modo, secundum naturam universalem; alio modo, secundum naturam particularem. Natura quidem particularis est propria virtus activa et conservativa uniuscuiusque rei. Et secundum hanc, omnis corruptio et defectus est contra naturam, ut dicitur in II de Caelo7: quia huiusmodi virtus intendit esse et conservationem eius cuius est.
Natura vero universalis est virtus activa in aliquo universali principio naturae, puta in aliquo caelestium corporum; vel alicuius superioris substantiae, secundum quod etiam Deus a quibusdam dicitur natura naturans. Quae quidem virtus intendit bonum et conservationem universi, ad quod exigitur alternatio generationis et corruptionis in rebus. Et secundum hoc, corruptiones et defectus rerum sunt naturales: non quidem secundum inclinationem formae, quae est principium essendi et perfectionis; sed secundum inclinationem materiae, quae proportionaliter attribuitur tali formae secundum distributionem universalis agentis. Et quamvis omnis forma intendat perpetuum esse quantum potest, nulla tamen forma rei corruptibilis potest assequi perpetuitatem sui, praeter animam rationalem: eo quod ipsa non est subiecta omnino materiae corporali, sicut aliae formae; quinimmo habet propriam operationem immaterialem, ut in Primo8 habitum est. Unde ex parte suae formae, naturalior est homini incorruptio quam aliis rebus corruptibilibus. Sed quia et ipsa habet materiam ex contrariis compositam, ex inclinatione materiae sequitur corruptibilitas in toto. Et secundum hoc, homo est naturaliter corruptibilis secundum naturam materiae sibi relictae, sed non secundum naturam formae.
Primae autem tres rationes procedunt ex parte materiae: aliae vero tres procedunt ex parte formae. Unde ad earum solutionem, considerandum est quod forma hominis, quae est anima rationalis, secundum suam incorruptibilitatem proportionata est suo fini, qui est beatitudo perpetua. Sed corpus humanum, quod est corruptibile secundum suam naturam consideratum, quodammodo proportionatum est suae formae, et quodammodo non. Duplex enim conditio potest attendi in aliqua materia: una scilicet quam agens eligit; alia quae non est ab agente electa, sed est secundum conditionem naturalem materiae. Sicut faber ad faciendum cultellum eligit materiam duram et ductilem, quae subtiliari possit ut sit apta incisioni, et secundum hanc conditionem ferrum est materia proportionata cultello: sed hoc quod ferrum sit frangibile et rubiginem contrahens, consequitur ex naturali dispositione ferri, nec hoc eligit artifex in ferro, sed magis repudiaret si posset. Unde haec dispositio materiae non est proportionata intentioni artificis, nec intentioni artis. Similiter corpus humanum est materia electa a natura quantum ad hoc, quod est temperatae complexionis, ut possit esse convenientissimum organum tactus et aliarum virtutum sensitivarum et motivarum. Sed quod sit corruptibile, hoc est ex conditione materiae, nec est electum a natura: quin potius natura eligeret materiam incorruptibilem, si posset. Sed Deus, cui subiacet omnis natura, in ipsa institutione hominis supplevit defectum naturae, et dono iustitiae originalis dedit corpori incorruptibilitatem quandam, ut in Primo9 dictum est. Et secundum hoc dicitur quod Deus mortem non fecit, et quod mors est poena peccati.
Unde patet responsio ad obiecta.