Summa Theologiae, Prima Secundae
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa Theologiae
First published 1271
The Prima Secundae, the first part of the second part of Thomas Aquinas's Summa theologiae, written around 1270–1271, opens the Summa's moral theology: man's last end and beatitude, human acts and their goodness, the passions, habits, the virtues with the gifts, beatitudes and fruits of the Holy Spirit, vice and sin, law, and grace. The present digital edition follows the Latin text of the Leonine edition, printed with Cardinal Cajetan's commentary.
Prologus
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De effectibus delectationis
Quaestio XXXIV: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXVI: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVII: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVIII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XL: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XLI: De timore secundum se
Quaestio XLII: De obiecto timoris
Quaestio XLIII: De causa timoris
Quaestio XLIV: De effectibus timoris
Quaestio XLV: De audacia
Quaestio XLVI: De ira secundum se
Quaestio XLVII: De causa effectiva irae, et de remediis eius
Quaestio XLVIII: De effectibus irae
Quaestio XLIX: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio L: De subiecto habituum
Quaestio LI: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio LII: De augmento habituum
Quaestio LIII: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LIV: De distinctione habituum
Quaestio LV: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LVI: De subiecto virtutis
Quaestio LVII: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LIX: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LX: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LXI: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LXII: De virtutibus theologicis
Quaestio LXIII: De causa virtutum
Quaestio LXIV: De medio virtutum
Quaestio LXV: De connexione virtutum
Quaestio LXVI: De aequalitate virtutum
Quaestio LXVII: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVIII: De donis
Quaestio LXIX: De beatitudinibus
Quaestio LXX: De fructibus Spiritus Sancti
Quaestio LXXI: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXXII: De distinctione peccatorum
Quaestio LXXIII: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXIV: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXV: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXVI: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Articulus I: Utrum voluntas moveatur a passione appetitus sensitivi
Articulus II: Utrum ratio possit superari a passione contra suam scientiam
Articulus III: Utrum peccatum quod est ex passione, debeat DICI ex infirmitate
Articulus IV: Utrum amor sui sit principium omnis peccati
Articulus V: Utrum convenienter ponantur causae peccatorum concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitae
Articulus VI: Utrum peccatum allevietur propter passionem
Articulus VII: Utrum passio totaliter excusaet a peccato
Articulus VIII: Utrum peccatum quod est ex passione, possit esse mortale
Parallela: De Malo, qu. III, art. 10.
Ad octavum sic proceditur.
-
Videtur quod peccatum quod est ex passione, non possit esse mortale. Veniale enim peccatum dividitur contra mortale. Sed peccatum quod est ex infirmitate, est veniale: cum habeat in se causam veniae. Cum igitur peccatum quod est ex passione, sit ex infirmitate, videtur quod non possit esse mortale.
-
Praeterea, causa non est potior effectu. Sed passio non potest esse peccatum mortale: non enim in sensualitate est peccatum mortale, ut supra1 habitum est. Ergo peccatum quod est ex passione, non potest esse mortale.
-
Praeterea, passio abducit a ratione, ut ex dictis2 patet. Sed rationis est converti ad Deum vel averti ab eo, in quo consistit ratio peccati mortalis. Peccatum ergo quod est ex passione, non potest esse mortale.
Sed contra est quod Apostolus dicit, Rom. VII3, quod passiones peccatorum operantur in membris nostris ad fructificandum morti. Hoc autem est proprium mortalis peccati, quod fructificet morti. Ergo peccatum quod est ex passione, potest esse mortale.
Respondeo dicendum quod peccatum mortale, ut supra4 dictum est, consistit in aversione ab ultimo fine, qui est Deus: quae quidem aversio pertinet ad rationem deliberantem, cuius etiam est ordinare in finem. Hoc igitur solo modo potest contingere quod inclinatio animae in aliquid quod contrariatur ultimo fini, non sit peccatum mortale, quia ratio deliberans non potest occurrere: quod contingit in subitis motibus. Cum autem ex passione aliquis procedit ad actum peccati, vel ad consensum deliberatum, hoc non fit subito. Unde ratio deliberans potest hic occurrere: potest enim excludere, vel saltem impedire passionem5, ut dictum est6. Unde si non occurrat, est peccatum mortale: sicut videmus quod multa homicidia et adulteria per passionem committuntur.
Ad primum ergo dicendum quod veniale dicitur tripliciter. Uno modo, ex causa, quia scilicet habet aliquam causam veniae, quae diminuit peccatum: et sic peccatum ex infirmitate et ignorantia dicitur veniale. Alio modo, ex eventu: sicut omne peccatum per paenitentiam fit veniale, idest veniam consecutum. Tertio modo dicitur veniale ex genere, sicut verbum otiosum. Et hoc solum veniale opponitur mortali: obiectio autem procedit de primo.
Ad secundum dicendum quod passio est causa peccati ex parte conversionis. Quod autem sit mortale, est ex parte aversionis, quae per accidens sequitur ad conversionem7, ut dictum est8. Unde ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum quod ratio non semper in suo actu totaliter a passione impeditur: unde remanet ei liberum arbitrium, ut possit averti vel converti ad Deum. Si autem totaliter tolleretur usus rationis, iam non esset peccatum nec mortale nec veniale.