Summa Theologiae, Prima Secundae

Thomas Aquinas

Summa Theologiae, Prima Secundae

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa Theologiae

First published 1271

The Prima Secundae, the first part of the second part of Thomas Aquinas's Summa theologiae, written around 1270–1271, opens the Summa's moral theology: man's last end and beatitude, human acts and their goodness, the passions, habits, the virtues with the gifts, beatitudes and fruits of the Holy Spirit, vice and sin, law, and grace. The present digital edition follows the Latin text of the Leonine edition, printed with Cardinal Cajetan's commentary, and is added tome by tome.

This work is being completed — add a section.


Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Articulus I: Utrum voluntas sit tantum boni

Articulus II: Utrum voluntas sit tantum finis, an etiam eorum quae sunt ad finem

Articulus III: Utrum voluntas eodem actu moveatur in finem, et in ID quod est ad finem

Parallela: Infra, qu. XII, art. 4; De Verit., qu. XXII, art. 14.

Ad tertium sic proceditur.

  1. Videtur quod eodem actu voluntas feratur in finem, et in id quod est ad finem. Quia secundum Philosophum, ubi est unum propter alterum, ibi est unum tantum. Sed voluntas non vult id quod est ad finem, nisi propter finem. Ergo eodem actu movetur in utrumque.

  2. Praeterea, finis est ratio volendi ea quae sunt ad finem, sicut lumen est ratio visionis colorum. Sed eodem actu videtur lumen et color. Ergo idem est motus voluntatis quo vult finem, et ea quae sunt ad finem.

  3. Praeterea, idem numero motus naturalis est qui per media tendit ad ultimum. Sed ea quae sunt ad finem, comparantur ad finem sicut media ad ultimum. Ergo idem motus voluntatis est quo voluntas fertur in finem, et in ea quae sunt ad finem.

Sed contra, actus diversificantur secundum obiecta. Sed diversae species boni sunt finis, et id quod est ad finem, quod dicitur utile. Ergo non eodem actu voluntas fertur in utrumque.

Respondeo dicendum quod, cum finis sit secundum se volitus, id autem quod est ad finem, inquantum huiusmodi, non sit volitum nisi propter finem; manifestum est quod voluntas potest ferri in finem, sine hoc quod feratur in ea quae sunt ad finem; sed in ea quae sunt ad finem, inquantum huiusmodi, non potest ferri, nisi feratur in ipsum finem. Sic ergo voluntas in ipsum finem dupliciter fertur: uno modo, absolute secundum se; alio modo, sicut in rationem volendi ea quae sunt ad finem. Manifestum est ergo quod unus et idem motus voluntatis est quo fertur in finem, secundum quod est ratio volendi ea quae sunt ad finem, et in ipsa quae sunt ad finem. Sed alius actus est quo fertur in ipsum finem absolute. Et quandoque praecedit tempore: sicut cum aliquis primo vult sanitatem, et postea, deliberans quomodo possit sanari, vult conducere medicum ut sanetur. Sicut etiam et circa intellectum accidit: nam primo aliquis intelligit ipsa principia secundum se; postmodum autem intelligit ea in ipsis conclusionibus, secundum quod assentit conclusionibus propter principia.

Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit secundum quod voluntas fertur in finem, ut est ratio volendi ea quae sunt ad finem.

Ad secundum dicendum quod quandocumque videtur color, eodem actu videtur lumen: potest tamen videri lumen sine hoc quod videatur color. Et similiter quandocumque quis vult ea quae sunt ad finem, vult eodem actu finem: non tamen e converso.

Ad tertium dicendum quod in executione operis, ea quae sunt ad finem se habent ut media, et finis ut terminus. Unde sicut motus naturalis interdum sistit in medio, et non pertingit ad terminum; ita quandoque operatur aliquis id quod est ad finem, et tamen non consequitur finem. Sed in volendo est e converso: nam voluntas per finem devenit ad volendum ea quae sunt ad finem; sicut et intellectus devenit in conclusiones per principia, quae media dicuntur. Unde intellectus aliquando intelligit medium, et ex eo non procedit ad conclusionem. Et similiter voluntas aliquando vult finem, et tamen non procedit ad volendum id quod est ad finem.

Ad illud vero quod in contrarium obiicitur, patet solutio per ea quae supra dicta sunt. Nam utile et honestum non sunt species boni ex aequo divisae, sed se habent sicut propter se et propter alterum. Unde actus voluntatis in unum potest ferri sine hoc quod feratur in alterum, sed non e converso.

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De effectibus delectationis

Quaestio XXXIV: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXVI: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVII: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVIII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XL: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XLI: De timore secundum se

Quaestio XLII: De obiecto timoris

Quaestio XLIII: De causa timoris

Quaestio XLIV: De effectibus timoris

Quaestio XLV: De audacia

Quaestio XLVI: De ira secundum se

Quaestio XLVII: De causa effectiva irae, et de remediis eius

Quaestio XLVIII: De effectibus irae

Quaestio XLIX: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio L: De subiecto habituum

Quaestio LI: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio LII: De augmento habituum

Quaestio LIII: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LIV: De distinctione habituum

Quaestio LV: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LVI: De subiecto virtutis

Quaestio LVII: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LIX: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LX: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LXI: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LXII: De virtutibus theologicis

Quaestio LXIII: De causa virtutum

Quaestio LXIV: De medio virtutum

Quaestio LXV: De connexione virtutum

Quaestio LXVI: De aequalitate virtutum

Quaestio LXVII: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVIII: De donis

Quaestio LXIX: De beatitudinibus

Quaestio LXX: De fructibus Spiritus Sancti

↑ Top of work