Summa Theologiae, Prima Secundae

Thomas Aquinas

Summa Theologiae, Prima Secundae

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa Theologiae

First published 1271

The Prima Secundae, the first part of the second part of Thomas Aquinas's Summa theologiae, written around 1270–1271, opens the Summa's moral theology: man's last end and beatitude, human acts and their goodness, the passions, habits, the virtues with the gifts, beatitudes and fruits of the Holy Spirit, vice and sin, law, and grace. The present digital edition follows the Latin text of the Leonine edition, printed with Cardinal Cajetan's commentary, and is added tome by tome.

This work is being completed — add a section.


Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Articulus I: Utrum in humanis actibus inveniatur voluntarium

Articulus II: Utrum voluntarium inveniatur in animalibus brutis

Articulus III: Utrum voluntarium possit esse absque omni actu

Articulus IV: Utrum violentia voluntati possit inferri

Articulus V: Utrum violentia causet involuntarium

Parallela: Infra, qu. LXXIII, art. 6; III Ethic., lect. I.

Ad quintum sic proceditur.

  1. Videtur quod violentia non causet involuntarium. Voluntarium enim et involuntarium secundum voluntatem dicuntur. Sed voluntati violentia inferri non potest, ut ostensum est. Ergo violentia involuntarium causare non potest.

  2. Praeterea, id quod est involuntarium, est cum tristitia, ut Damascenus et Philosophus dicunt. Sed aliquando patitur aliquis violentiam, nec tamen inde tristatur. Ergo violentia non causat involuntarium.

  3. Praeterea, id quod est a voluntate, non potest esse involuntarium. Sed aliqua violenta sunt a voluntate: sicut cum aliquis cum corpore gravi sursum ascendit; et sicut cum aliquis inflectit membra contra naturalem eorum flexibilitatem. Ergo violentia non causat involuntarium.

Sed contra est quod Philosophus et Damascenus dicunt, quod aliquid est involuntarium per violentiam.

Respondeo dicendum quod violentia directe opponitur voluntario, sicut etiam et naturali. Commune est enim voluntario et naturali quod utrumque sit a principio intrinseco: violentum autem est a principio extrinseco. Et propter hoc, sicut in rebus quae cognitione carent, violentia aliquid facit contra naturam; ita in rebus cognoscentibus facit aliquid esse contra voluntatem. Quod autem est contra naturam, dicitur esse innaturale: et similiter quod est contra voluntatem, dicitur esse involuntarium. Unde violentia involuntarium causat.

Ad primum ergo dicendum quod involuntarium voluntario opponitur. Dictum est autem supra quod voluntarium dicitur non solum actus qui est immediate ipsius voluntatis, sed etiam actus a voluntate imperatus. Quantum igitur ad actum qui est immediate ipsius voluntatis, ut supra dictum est, violentia voluntati inferri non potest: unde talem actum violentia involuntarium facere non potest. Sed quantum ad actum imperatum, voluntas potest pati violentiam. Et quantum ad hunc actum, violentia involuntarium facit.

Ad secundum dicendum quod, sicut naturale dicitur quod est secundum inclinationem naturae, ita voluntarium dicitur quod est secundum inclinationem voluntatis. Dicitur autem aliquid naturale dupliciter. Uno modo, quia est a natura sicut a principio activo: sicut calefacere est naturale igni. Alio modo, secundum principium passivum, quia scilicet est in natura inclinatio ad recipiendum actionem a principio extrinseco: sicut motus caeli dicitur esse naturalis, propter aptitudinem naturalem caelestis corporis ad talem motum, licet movens sit voluntarium. Et similiter voluntarium potest aliquid dici dupliciter: uno modo, secundum actionem, puta cum aliquis vult aliquid agere; alio modo, secundum passionem, scilicet cum aliquis vult pati ab alio. Unde cum actio infertur ab aliquo exteriori, manente in eo qui patitur voluntate patiendi, non est simpliciter violentum: quia licet ille qui patitur non conferat agendo, confert tamen volendo pati. Unde non potest dici involuntarium.

Ad tertium dicendum quod, sicut Philosophus dicit in VIII Physic., motus animalis quo interdum movetur animal contra naturalem inclinationem corporis, etsi non sit naturalis corpori, est tamen quodammodo naturalis animali, cui naturale est quod secundum appetitum moveatur. Et ideo hoc non est violentum simpliciter, sed secundum quid. – Et similiter est dicendum cum aliquis inflectit membra contra naturalem dispositionem. Hoc enim est violentum secundum quid, scilicet quantum ad membrum particulare: non tamen simpliciter, quantum ad ipsum hominem.

Articulus VI: Utrum metus causet involuntarium simpliciter

Articulus VII: Utrum concupiscentia causet involuntarium

Articulus VIII: Utrum ignorantia causet involuntarium

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De effectibus delectationis

Quaestio XXXIV: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXVI: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVII: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVIII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XL: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XLI: De timore secundum se

Quaestio XLII: De obiecto timoris

Quaestio XLIII: De causa timoris

Quaestio XLIV: De effectibus timoris

Quaestio XLV: De audacia

Quaestio XLVI: De ira secundum se

Quaestio XLVII: De causa effectiva irae, et de remediis eius

Quaestio XLVIII: De effectibus irae

Quaestio XLIX: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio L: De subiecto habituum

Quaestio LI: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio LII: De augmento habituum

Quaestio LIII: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LIV: De distinctione habituum

Quaestio LV: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LVI: De subiecto virtutis

Quaestio LVII: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LIX: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LX: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LXI: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LXII: De virtutibus theologicis

Quaestio LXIII: De causa virtutum

Quaestio LXIV: De medio virtutum

Quaestio LXV: De connexione virtutum

Quaestio LXVI: De aequalitate virtutum

Quaestio LXVII: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVIII: De donis

Quaestio LXIX: De beatitudinibus

Quaestio LXX: De fructibus Spiritus Sancti

↑ Top of work