Summa Theologiae, Prima Secundae
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa Theologiae
First published 1271
The Prima Secundae, the first part of the second part of Thomas Aquinas's Summa theologiae, written around 1270–1271, opens the Summa's moral theology: man's last end and beatitude, human acts and their goodness, the passions, habits, the virtues with the gifts, beatitudes and fruits of the Holy Spirit, vice and sin, law, and grace. The present digital edition follows the Latin text of the Leonine edition, printed with Cardinal Cajetan's commentary, and is added tome by tome.
✦ This work is being completed — add a section.
Prologus
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Articulus I: Utrum delectatio requiratur ad beatitudinem
Parallela: Supra, qu. III, art. 4; II Sent., dist. XXXVIII, art. 2; IV, dist. XLIX, qu. I, art. 1, qua 2; qu. III, art. 4, qua 3; Compend. Theol., cap. CVII, CLXV; X Ethic., lect. VI.
Ad primum sic proceditur.
-
Videtur quod delectatio non requiratur ad beatitudinem. Dicit enim Augustinus, in I de Trin.1, quod visio est tota merces fidei. Sed id quod est praemium vel merces virtutis, est beatitudo, ut patet per Philosophum in I Ethic.2 Ergo nihil aliud requiritur ad beatitudinem nisi sola visio.
-
Praeterea, beatitudo est per se sufficientissimum bonum, ut Philosophus dicit I Ethic.3 Quod autem eget aliquo alio, non est per se sufficiens. Cum igitur essentia beatitudinis in visione Dei consistat, ut ostensum est4; videtur quod ad beatitudinem non requiratur delectatio.
-
Praeterea, operationem felicitatis seu beatitudinis oportet esse non impeditam, ut dicitur in VII Ethic.5 Sed delectatio impedit actionem intellectus: corrumpit enim aestimationem prudentiae, ut dicitur in VI Ethic.6 Ergo delectatio non requiritur ad beatitudinem.
Sed contra est quod Augustinus dicit, X Confess.7, quod beatitudo est gaudium de veritate.
Respondeo dicendum quod quadrupliciter aliquid requiritur ad aliud. Uno modo, sicut praeambulum vel praeparatorium ad ipsum: sicut disciplina requiritur ad scientiam8. Alio modo, sicut perficiens aliquid: sicut anima requiritur ad vitam corporis. Tertio modo, sicut coadiuvans extrinsecum: sicut amici requiruntur ad aliquid agendum. Quarto modo, sicut aliquid concomitans: ut si dicamus quod calor requiritur ad ignem. Et hoc modo delectatio requiritur ad beatitudinem. Delectatio enim causatur ex hoc quod appetitus requiescit in bono adepto. Unde, cum beatitudo nihil aliud sit quam adeptio summi boni, non potest esse beatitudo sine delectatione concomitante.
Ad primum ergo dicendum quod ex hoc ipso quod merces alicui redditur, voluntas merentis requiescit, quod est delectari. Unde in ipsa ratione mercedis redditae delectatio includitur.
Ad secundum dicendum quod ex ipsa visione Dei causatur delectatio. Unde ille qui Deum videt, delectatione indigere non potest.
Ad tertium dicendum quod delectatio concomitans operationem intellectus, non impedit ipsam; sed magis eam confortat, ut dicitur in X Ethic.9: ea enim quae delectabiliter facimus, attentius et perseverantius operamur. Delectatio autem extranea impedit operationem: quandoque quidem ex intentionis distractione; quia, sicut dictum est, ad ea in quibus delectamur, magis intenti sumus; et dum uni vehementer intendimus, necesse est quod ab alio intentio retrahatur. Quandoque autem etiam ex contrarietate: sicut delectatio sensus contraria rationi, impedit aestimationem prudentiae magis quam aestimationem speculativi intellectus.