Summa Theologiae, Prima Secundae

Thomas Aquinas

Summa Theologiae, Prima Secundae

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa Theologiae

First published 1271

The Prima Secundae, the first part of the second part of Thomas Aquinas's Summa theologiae, written around 1270–1271, opens the Summa's moral theology: man's last end and beatitude, human acts and their goodness, the passions, habits, the virtues with the gifts, beatitudes and fruits of the Holy Spirit, vice and sin, law, and grace. The present digital edition follows the Latin text of the Leonine edition, printed with Cardinal Cajetan's commentary, and is added tome by tome.

This work is being completed — add a section.


Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Articulus I: Utrum beatitudo sit aliquid increatum

Articulus II: Utrum beatitudo sit operatio

Parallela: IV Sent., dist XLIX, qu. I, art. 2, qua 2; I Cont. Gent., cap. C; I Ethic., lect. x; IX Metaphys., lect. VIII.

Ad secundum sic proceditur.

  1. Videtur quod beatitudo non sit operatio. Dicit enim Apostolus, Rom. VI: Habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Sed vita non est operatio, sed ipsum esse viventium. Ergo ultimus finis, qui est beatitudo, non est operatio.

  2. Praeterea, Boetius dicit, in III de Consol., quod beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Sed status non nominat operationem. Ergo beatitudo non est operatio.

  3. Praeterea, beatitudo significat aliquid in beato existens: cum sit ultima perfectio hominis. Sed operatio non significat ut aliquid existens in operante, sed magis ut ab ipso procedens. Ergo beatitudo non est operatio.

  4. Praeterea, beatitudo permanet in beato. Operatio autem non permanet, sed transit. Ergo beatitudo non est operatio.

  5. Praeterea, unius hominis est una beatitudo. Operationes autem sunt multae. Ergo beatitudo non est operatio.

  6. Praeterea, beatitudo inest beato absque interruptione. Sed operatio humana frequenter interrumpitur: puta somno, vel aliqua alia occupatione, vel quiete. Ergo beatitudo non est operatio.

Sed contra est quod Philosophus dicit, in I Ethic., quod felicitas est operatio secundum virtutem perfectam.

Respondeo dicendum quod, secundum quod beatitudo hominis est aliquid creatum in ipso existens, necesse est dicere quod beatitudo hominis sit operatio. Est enim beatitudo ultima hominis perfectio. Unumquodque autem intantum perfectum est, inquantum est actu: nam potentia sine actu imperfecta est. Oportet ergo beatitudinem in ultimo actu hominis consistere. Manifestum est autem quod operatio est ultimus actus operantis; unde et actus secundus a Philosopho nominatur, in II de Anima: nam habens formam potest esse in potentia operans, sicut sciens est in potentia considerans. Et inde est quod in aliis quoque rebus res unaquaeque dicitur esse propter suam operationem, ut dicitur in II de Caelo. Necesse est ergo beatitudinem hominis operationem esse.

Ad primum ergo dicendum quod vita dicitur dupliciter. Uno modo, ipsum esse viventis. Et sic beatitudo non est vita: ostensum est enim quod esse unius hominis, qualecumque sit, non est hominis beatitudo; solius enim Dei beatitudo est suum esse. - Alio modo dicitur vita ipsa operatio viventis, secundum quam principium vitae in actum reducitur: et sic nominamus vitam activam, vel contemplativam, vel voluptuosam. Et hoc modo vita aeterna dicitur ultimus finis. Quod patet per hoc quod dicitur Ioan. XVII: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te, Deum verum unum.

Ad secundum dicendum quod Boetius, definiendo beatitudinem, consideravit ipsam communem beatitudinis rationem. Est enim communis ratio beatitudinis quod sit bonum commune perfectum; et hoc significavit cum dixit quod est status omnium bonorum aggregatione perfectus, per quod nihil aliud significatur nisi quod beatus est in statu boni perfecti. Sed Aristoteles expressit ipsam essentiam beatitudinis, ostendens per quid homo sit in huiusmodi statu, quia per operationem quandam. Et ideo in I Ethic. ipse etiam ostendit quod beatitudo est bonum perfectum.

Ad tertium dicendum quod, sicut dicitur in IX Metaphys., duplex est actio. Una quae procedit ab operante in exteriorem materiam, sicut urere et secare. Et talis operatio non potest esse beatitudo: nam talis operatio non est actio et perfectio agentis, sed magis patientis, ut ibidem dicitur. Alia est actio manens in ipso agente, ut sentire, intelligere et velle: et huiusmodi actio est perfectio et actus agentis. Et talis operatio potest esse beatitudo.

Ad quartum dicendum quod, cum beatitudo dicat quandam ultimam perfectionem, secundum quod diversae res beatitudinis capaces ad diversos gradus perfectionis pertingere possunt, secundum hoc necesse est quod diversimode beatitudo dicatur. Nam in Deo est beatitudo per essentiam: quia ipsum esse eius est operatio eius, qua non fruitur alio, sed seipso. In angelis autem beatis est ultima perfectio secundum aliquam operationem, qua coniunguntur bono increato: et haec operatio in eis est unica et sempiterna. In hominibus autem, secundum statum praesentis vitae, est ultima perfectio secundum operationem qua homo coniungitur Deo: sed haec operatio nec continua potest esse, et per consequens nec unica est, quia operatio intercisione multiplicatur. Et propter hoc in statu praesentis vitae, perfecta beatitudo ab homine haberi non potest. Unde Philosophus, in I Ethic., ponens beatitudinem hominis in hac vita, dicit eam imperfectam, post multa concludens: Beatos autem dicimus ut homines. Sed promittitur nobis a Deo beatitudo perfecta, quando erimus sicut angeli in caelo, sicut dicitur Matth. XXII.

Quantum ergo ad illam beatitudinem perfectam, cessat obiectio: quia una et continua et sempiterna operatione in illo beatitudinis statu mens hominis Deo coniungetur. Sed in praesenti vita, quantum deficimus ab unitate et continuitate talis operationis, tantum deficimus a beatitudinis perfectione. Est tamen aliqua participatio beatitudinis: et tanto maior, quanto operatio potest esse magis continua et una. Et ideo in activa vita, quae circa multa occupatur, est minus de ratione beatitudinis quam in vita contemplativa, quae versatur circa unum, idest circa veritatis contemplationem. Et si aliquando homo actu non operetur huiusmodi operationem, tamen quia in promptu habet eam semper operari; et quia etiam ipsam cessationem, puta somni vel occupationis alicuius naturalis, ad operationem praedictam ordinat; quasi videtur operatio continua esse.

Et per hoc patet solutio ad quintum, et ad sextum.

Articulus III: Utrum beatitudo sit operatio sensitivae partis, aut intellectivae tantum

Articulus IV: Utrum, si beatitudo est intellectivae partis, sit operatio intellectus, an voluntatis

Articulus V: Utrum beatitudo sit operatio intellectus speculativi, an practici

Articulus VI: Utrum beatitudo consistat in consideratione scientiarum speculativarum

Articulus VII: Utrum beatitudo consistat in cognitione substantiarum separatarum, scilicet angelorum

Articulus VIII: Utrum beatitudo hominis sit in visione divinae essentiae

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De effectibus delectationis

Quaestio XXXIV: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXVI: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVII: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVIII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XL: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XLI: De timore secundum se

Quaestio XLII: De obiecto timoris

Quaestio XLIII: De causa timoris

Quaestio XLIV: De effectibus timoris

Quaestio XLV: De audacia

Quaestio XLVI: De ira secundum se

Quaestio XLVII: De causa effectiva irae, et de remediis eius

Quaestio XLVIII: De effectibus irae

Quaestio XLIX: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio L: De subiecto habituum

Quaestio LI: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio LII: De augmento habituum

Quaestio LIII: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LIV: De distinctione habituum

Quaestio LV: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LVI: De subiecto virtutis

Quaestio LVII: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LIX: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LX: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LXI: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LXII: De virtutibus theologicis

Quaestio LXIII: De causa virtutum

Quaestio LXIV: De medio virtutum

Quaestio LXV: De connexione virtutum

Quaestio LXVI: De aequalitate virtutum

Quaestio LXVII: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVIII: De donis

Quaestio LXIX: De beatitudinibus

Quaestio LXX: De fructibus Spiritus Sancti

↑ Top of work