Summa Theologiae, Prima Secundae

Thomas Aquinas

Summa Theologiae, Prima Secundae

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa Theologiae

First published 1271

The Prima Secundae, the first part of the second part of Thomas Aquinas's Summa theologiae, written around 1270–1271, opens the Summa's moral theology: man's last end and beatitude, human acts and their goodness, the passions, habits, the virtues with the gifts, beatitudes and fruits of the Holy Spirit, vice and sin, law, and grace. The present digital edition follows the Latin text of the Leonine edition, printed with Cardinal Cajetan's commentary, and is added tome by tome.

This work is being completed — add a section.


Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Articulus I: Utrum beatitudo hominis consistat in divitiis

Parallela: III Cont. Gent., cap. XXX; I Ethic., lect. V.

Ad primum sic proceditur.

  1. Videtur quod beatitudo hominis in divitiis consistat. Cum enim beatitudo sit ultimus finis hominis, in eo consistit quod maxime in hominis affectu dominatur. Huiusmodi autem sunt divitiae: dicitur enim Eccle. X: Pecuniae obediunt omnia. Ergo in divitiis beatitudo hominis consistit.

  2. Praeterea, secundum Boetium, in III de Consol., beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Sed in pecuniis omnia possideri videntur: quia, ut Philosophus dicit in V Ethic., ad hoc nummus est inventus, ut sit quasi fideiussor habendi pro eo quodcumque homo voluerit. Ergo in divitiis beatitudo consistit.

  3. Praeterea, desiderium summi boni, cum nunquam deficiat, videtur esse infinitum. Sed hoc maxime in divitiis invenitur: quia avarus non implebitur pecunia, ut dicitur Eccle. v. Ergo in divitiis beatitudo consistit.

Sed contra, bonum hominis in retinendo beatitudinem magis consistit quam in emittendo ipsam. Sed sicut Boetius in II de Consol. dicit, divitiae effundendo, magis quam coacervando, melius nitent: siquidem avaritia semper odiosos, claros largitas facit. Ergo in divitiis beatitudo non consistit.

Respondeo dicendum quod impossibile est beatitudinem hominis in divitiis consistere. Sunt enim duplices divitiae, ut Philosophus dicit in I Polit., scilicet naturales, et artificiales. Naturales quidem divitiae sunt, quibus homini subvenitur ad defectus naturales tollendos: sicut cibus, potus, vestimenta, vehicula et habitacula, et alia huiusmodi. Divitiae autem artificiales sunt, quibus secundum se natura non iuvatur, ut denarii; sed ars humana eos adinvenit propter facilitatem commutationis, ut sint quasi mensura quaedam rerum venalium.

Manifestum est autem quod in divitiis naturalibus beatitudo hominis esse non potest. Quaeruntur enim huiusmodi divitiae propter aliud, scilicet ad sustentandam naturam hominis: et ideo non possunt esse ultimus finis hominis, sed magis ordinantur ad hominem sicut ad finem. Unde in ordine naturae omnia huiusmodi sunt infra hominem, et propter hominem facta; secundum illud Psalmi VIII: Omnia subiecisti sub pedibus eius.

Divitiae autem artificiales non quaeruntur nisi propter naturales: non enim quaererentur, nisi quia per eas emuntur res ad usum vitae necessariae. Unde multo minus habent rationem ultimi finis. Impossibile est igitur beatitudinem, quae est ultimus finis hominis, in divitiis esse.

Ad primum ergo dicendum quod omnia corporalia obediunt pecuniae, quantum ad multitudinem stultorum, qui sola corporalia bona cognoscunt, quae pecunia acquiri possunt. Iudicium autem de bonis humanis non debet sumi a stultis, sed a sapientibus: sicut et iudicium de saporibus ab his qui habent gustum bene dispositum.

Ad secundum dicendum quod pecunia possunt haberi omnia venalia: non autem spiritualia, quae vendi non possunt. Unde dicitur Proverb. XVII: Quid prodest stulto divitias habere, cum sapientiam emere non possit.

Ad tertium dicendum quod appetitus naturalium divitiarum non est infinitus: quia secundum certam mensuram naturae sufficiunt. Sed appetitus divitiarum artificialium est infinitus: quia deservit concupiscentiae inordinatae, quae non modificatur, ut patet per Philosophum in I Polit. Aliter tamen est infinitum desiderium divitiarum, et desiderium summi boni. Nam summum bonum quanto perfectius possidetur, tanto ipsummet magis amatur, et alia contemnuntur: quia quanto magis habetur, magis cognoscitur. Et ideo dicitur Eccli. XXIV: Qui edunt me, adhuc esurient. Sed in appetitu divitiarum, et quorumcumque temporalium bonorum, est e converso: nam quando iam habentur, ipsa contemnuntur, et alia appetuntur; secundum quod significatur Ioan. IV, cum Dominus dicit: Qui bibit[o] ex hac aqua, per quam temporalia significantur, sitiet iterum. Et hoc ideo, quia eorum insufficientia magis cognoscitur cum habentur. Et ideo hoc ipsum ostendit eorum imperfectionem, et quod in eis summum bonum non consistit.

Articulus II: Utrum beatitudo hominis consistat in honoribus

Articulus III: Utrum beatitudo hominis consistat in fama, sive gloria

Articulus IV: Utrum beatitudo hominis consistat in potestate

Articulus V: Utrum beatitudo hominis consistat in aliquo corporis bono

Articulus VI: Utrum beatitudo hominis consistat in voluptate

Articulus VII: Utrum beatitudo hominis consistat in aliquo bono animae

Articulus VIII: Utrum beatitudo hominis consistat in aliquo bono creato

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De effectibus delectationis

Quaestio XXXIV: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXVI: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVII: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVIII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XL: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XLI: De timore secundum se

Quaestio XLII: De obiecto timoris

Quaestio XLIII: De causa timoris

Quaestio XLIV: De effectibus timoris

Quaestio XLV: De audacia

Quaestio XLVI: De ira secundum se

Quaestio XLVII: De causa effectiva irae, et de remediis eius

Quaestio XLVIII: De effectibus irae

Quaestio XLIX: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio L: De subiecto habituum

Quaestio LI: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio LII: De augmento habituum

Quaestio LIII: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LIV: De distinctione habituum

Quaestio LV: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LVI: De subiecto virtutis

Quaestio LVII: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LIX: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LX: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LXI: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LXII: De virtutibus theologicis

Quaestio LXIII: De causa virtutum

Quaestio LXIV: De medio virtutum

Quaestio LXV: De connexione virtutum

Quaestio LXVI: De aequalitate virtutum

Quaestio LXVII: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVIII: De donis

Quaestio LXIX: De beatitudinibus

Quaestio LXX: De fructibus Spiritus Sancti

↑ Top of work