Summa Theologiae, Prima Secundae

Thomas Aquinas

Summa Theologiae, Prima Secundae

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa Theologiae

First published 1271

The Prima Secundae, the first part of the second part of Thomas Aquinas's Summa theologiae, written around 1270–1271, opens the Summa's moral theology: man's last end and beatitude, human acts and their goodness, the passions, habits, the virtues with the gifts, beatitudes and fruits of the Holy Spirit, vice and sin, law, and grace. The present digital edition follows the Latin text of the Leonine edition, printed with Cardinal Cajetan's commentary, and is added tome by tome.

This work is being completed — add a section.


Quaestio I: De ultimo fine hominis

Articulus I: Utrum homini conveniat agere propter finem

Articulus II: Utrum agere propter finem sit proprium rationalis naturae

Parallela: Infra, qu. XII, art. 5; II Cont. Gent., cap. XXIII; III, cap. I, II, XVI, XXIV; De Pot., qu. 1, art. 5; qu. III, art. 15; V Metaphys., lect. XVI.

Ad secundum sic proceditur.

  1. Videtur quod agere propter finem sit proprium rationalis naturae. Homo enim, cuius est agere propter finem, nunquam agit propter finem ignotum. Sed multa sunt quae non cognoscunt finem: vel quia omnino carent cognitione, sicut creaturae insensibiles; vel quia non apprehendunt rationem finis, sicut bruta animalia. Videtur ergo proprium esse rationalis naturae agere propter finem.

  2. Praeterea, agere propter finem est ordinare suam actionem ad finem. Sed hoc est rationis opus. Ergo non convenit his quae ratione carent.

  3. Praeterea, bonum et finis est obiectum voluntatis. Sed voluntas in ratione est, ut dicitur in III de Anima. Ergo agere propter finem non est nisi rationalis naturae.

Sed contra est quod Philosophus probat in II Physic., quod non solum intellectus, sed etiam natura agit propter finem.

Respondeo dicendum quod omnia agentia necesse est agere propter finem. Causarum enim ad invicem ordinatarum, si prima subtrahatur, necesse est alias subtrahi. Prima autem inter omnes causas est causa finalis. Cuius ratio est, quia materia non consequitur formam, nisi secundum quod movetur ab agente: nihil enim reducit se de potentia in actum. Agens autem non movet nisi ex intentione finis. Si enim agens non esset determinatum ad aliquem effectum, non magis ageret hoc quam illud: ad hoc ergo quod determinatum effectum producat, necesse est quod determinetur ad aliquid certum, quod habet rationem finis. Haec autem determinatio, sicut in rationali natura fit per rationalem appetitum, qui dicitur voluntas; ita in aliis fit per inclinationem naturalem, quae dicitur appetitus naturalis.

Tamen considerandum est quod aliquid sua actione vel motu tendit ad finem dupliciter: uno modo, sicut seipsum ad finem movens, ut homo; alio modo, sicut ab alio motum ad finem, sicut sagitta tendit ad determinatum finem ex hoc quod movetur a sagittante, qui suam actionem dirigit in finem. Illa ergo quae rationem habent, seipsa movent ad finem: quia habent dominium suorum actuum per liberum arbitrium, quod est facultas voluntatis et rationis. Illa vero quae ratione carent, tendunt in finem per naturalem inclinationem, quasi ab alio mota, non autem a seipsis: cum non cognoscant rationem finis, et ideo nihil in finem ordinare possunt, sed solum in finem ab alio ordinantur. Nam tota irrationalis natura comparatur ad Deum sicut instrumentum ad agens principale, ut supra habitum est. Et ideo proprium est naturae rationalis ut tendat in finem quasi se agens vel ducens ad finem: naturae vero irrationalis, quasi ab alio acta vel ducta, sive in finem apprehensum, sicut bruta animalia, sive in finem non apprehensum, sicut ea quae omnino cognitione carent.

Ad primum ergo dicendum quod homo, quando per seipsum agit propter finem, cognoscit finem: sed quando ab alio agitur vel ducitur, puta cum agit ad imperium alterius, vel cum movetur altero impellente, non est necessarium quod cognoscat finem. Et ita est in creaturis irrationalibus.

Ad secundum dicendum quod ordinare in finem est eius quod seipsum agit in finem. Eius vero quod ab alio in finem agitur, est ordinari in finem. Quod potest esse irrationalis naturae, sed ab aliquo rationem habente.

Ad tertium dicendum quod obiectum voluntatis est finis et bonum in universali. Unde non potest esse voluntas in his quae carent ratione et intellectu, cum non possint apprehendere universale: sed est in eis appetitus naturalis vel sensitivus, determinatus ad aliquod bonum particulare. Manifestum autem est quod particulares causae moventur a causa universali: sicut rector civitatis, qui intendit bonum commune, movet suo imperio omnia particularia officia civitatis. Et ideo necesse est quod omnia quae carent ratione, moveantur in fines particulares ab aliqua voluntate rationali, quae se extendit in bonum universale, scilicet a voluntate divina.

Articulus III: Utrum actus hominis recipiant speciem ex fine

Articulus IV: Utrum sit aliquis ultimus finis humanae vitae

Articulus V: Utrum unius hominis possint esse plures ultimi fines

Articulus VI: Utrum homo omnia quae vult, velit propter ultimum finem

Articulus VII: Utrum sit unus ultimus finis omnium hominum

Articulus VIII: Utrum in illo ultimo fine aliae creaturae conveniant

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De effectibus delectationis

Quaestio XXXIV: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXVI: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVII: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVIII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XL: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XLI: De timore secundum se

Quaestio XLII: De obiecto timoris

Quaestio XLIII: De causa timoris

Quaestio XLIV: De effectibus timoris

Quaestio XLV: De audacia

Quaestio XLVI: De ira secundum se

Quaestio XLVII: De causa effectiva irae, et de remediis eius

Quaestio XLVIII: De effectibus irae

Quaestio XLIX: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio L: De subiecto habituum

Quaestio LI: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio LII: De augmento habituum

Quaestio LIII: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LIV: De distinctione habituum

Quaestio LV: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LVI: De subiecto virtutis

Quaestio LVII: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LIX: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LX: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LXI: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LXII: De virtutibus theologicis

Quaestio LXIII: De causa virtutum

Quaestio LXIV: De medio virtutum

Quaestio LXV: De connexione virtutum

Quaestio LXVI: De aequalitate virtutum

Quaestio LXVII: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVIII: De donis

Quaestio LXIX: De beatitudinibus

Quaestio LXX: De fructibus Spiritus Sancti

↑ Top of work