Disputatio de efficacia praevenientis auxilii gratiae, cum responsione et censura (1599-1600)
Domingo Báñez (1528–1604)
First published 1600
Domingo Báñez's unpublished disputation with the Jesuits on whether the efficacy of prevenient grace is intrinsic and of itself or from man's free choice (circa 1599-1600), with his reply to five questions and the anonymous 1599 theological qualification. Latin with facing Schola English translation.
Disputatio I: De efficacia praevenientis auxilii gratiae, an sit intrinsece et a se, vel a libero hominis arbitrio. Disputatio inter patres Societatis Iesu et magistrum Bañez (circa 1599-1600)
Responsio I: Responsio ad quinque quaestiones de efficacia divinae gratiae (anno 1599)
Censura I: Calificacion anonima de una proposicion, hecha en 1599 (por Bañez?)
Quaeritur quid sentiendum sit de hac propositione: Liberum hominis arbitrium habet se passive in ordine ad receptionem auxilii efficacis et libere. Passive quidem, quatenus recipit illud a Deo; omne enim recipiens ut sic habet se aliquo modo passive. Libere autem, quia potest dissentire illi motioni, et operatur libere cum illa.
Respondetur nulla censura dignam esse praefatam propositionem, sed potius esse necessariam in eo sensu quem ipsamet explicat.
Pro cuius maiori intelligentia adverto in auxilio efficaci duo posse considerari: et quod est auxilium, et quod est efficax. Quatenus est auxilium, potest considerari ut est quaedam inspiratio praeveniens nostram deliberationem. Et hoc modo constat liberum arbitrium non se habere libere in aliquo genere causae efficientis respectu illius inspirationis; non enim deliberat homo neque deliberare potest quod inspiretur a Deo. Nihilominus cum hoc stat quod illa inspiratio sit actio vitalis tam intellectus illuminati, quam voluntatis quae inspiratur, in qua ipsa inspiratio est quasi primus motus, in quo neque meritum neque demeritum est, quamvis intellectus et voluntas se habeant active, physice dumtaxat.
Alterum est quod in auxilio efficaci consideratur ipsa efficacia quae actualiter ordinatur ad actum credendi vel ad actum contritionis. Et respectu huius efficaciae seu efficacis virtutis, liberum arbitrium nostrum neque physice neque moraliter est causa illius, sed ipsum auxilium habet illam ut progreditur a Deo.
Nihilominus cum hoc stat quod deliberum arbitrium ad effectum illius virtutis concurrat active et physice et moraliter. Active quidem physice, quia credere, diligere et paenitere actiones vitales sunt, moraliter vero, quoniam ipse homo sic adiutus deliberat sic operari. Neque huic deliberationi repugnat quod infallibiliter deliberet quatenus Deus vult ipsum et facit suaviter operari.
Unde dicitur in ultima parte praefatae propositionis: "libere autem, quoniam potest dissentire illi motioni, et operatur libere cum illa", intelligendum est quantum ad effectum et terminum motionis. Nam quantum ad praemotionem inspirantis Dei secundum seipsam non habemus nos libere, sed potius in genere moris nos habemus passive, quamvis physice dumtaxat ipsae potentiae se habeant active, quia sunt actiones vitales. At vero quantum ad effectum credendi et diligendi Deum, libere utitur homo tali auxilio efficaci, tametsi infallibiliter operetur.
Neque obstat quod dicitur in concilio Tridentino sess. 6, cap. 5 et ca. 3, quoniam illic habetur definitio contra asserentes liberum arbitrium mere passive se habere velut inane quoddam. Item, quod in c. 5 dicitur inspirationem illam recipiens, illam abiicere potest, necessario intelligendum est postquam illam recepit; tunc enim potest illam reiicere, nollens operari cum illa. Certum est enim repentinas Dei motiones et inspirationes ante omnem nostram deliberationem in nobis a Deo fieri, iuxta doctrinam concilii Arausicani 20, "multa in homine bona fiunt quae non facit homo".
Non itaque repugnat quod liberum arbitrium hominis in ordine ad receptionem auxilii efficacis aliquo modo se habeat passive, et simul etiam libere, diversis rationibus, ut explicatum est.
Neque enim divinum auxilium, quantumlibet efficax de se prout progreditur a Deo, exercebit suam eficaciam sine nobis consentientibus. Sed iste bonus consensus et bonus usus non praevenit efficaciam auxilii, sed potius praevenitur ab illa. Neque in illum bonum usum potest reduci differentia tamquam in primam causam. Quare iste homo convertitur et alter non convertitur, reduceenda est ad divinam voluntatem quae istum ab altero discernit donando huic quod altero non donavit, iuxta vulgatissimam doctrinam divi Augustini in Enchiridione, cap. 32 et cap. 91. Quae testimonia legant ut pateat quantum discedant a doctrina divi Augustini illi qui efficaciam auxilii aequalis nullam aliam cognoscunt quam ab innata libertate procedentem. Et etiam illi qui ponentes aequalitatem auxilii physicam et in absoluta entitate sua, aiunt esse maius moraliter et respective et esse maius beneficium quia opportuno tempore uni et non alteri, ut ait doctor Suarez de Societate, in opusculo quod novissime praelo mandavit Matriti praesenti anno 1599 De concursu, motione et auxilio Dei, lib. 3, cap. 20, ubi etiam defendit doctrinam Molinae. Nescio an hic liber Romam sit asportatus, in quo plurima docet contraria doctrinae divi Thomae et doctrinae divi Augustini, ne amplius interim dicamus.
(Roma, Biblioteca Angelica. Cod. 862, ff. 282-283).