De Auctoritate Summi Pontificis et Generalis Concilii
Denis the Carthusian (1402–1471)
Treatise on the authority of the pope and the general council. Divided into three books, it examines the scriptural, patristic, and canonical foundations of papal primacy, defends the universal jurisdiction of the Roman Pontiff, and addresses conciliarist arguments concerning the relationship between papal and conciliar authority.
✦ This work is being completed — add a section.
Epistola nuncupatoria
Liber Primus
Liber Secundus
Prooemium
Pro iustitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro iustitia, et Deus expugnabit pro te. Eccli. IV, 33.
Quemadmodum secundo de officiis Tullius loquitur, omnia ficta celeriter tanquam flosculi decidunt, nec simulatum aliquid potest consistere diuturnum. Veritas namque paulatim aut tandem monstratur ac praevalet. Idcirco sibi constans animus pulchrius floret et amplius in adversis, suique rite compos eo securior atque potentior redditur quo sine intermissione minis aut iniuriis amplius provocatur. Hinc iustus quasi leo confidens, absque terrore erit,1 et secura mens quasi iuge convivium.2 Nequitia vero est timida;3 sed cor iusti omni tempore metu non depravabitur:4 nempe qui timet Deum, nil utique trepidabit.5
Sed quo ista? an ut iustum me iactem, qui defectuositatibus squalens, imperfectum meum nedum videre, sed et palpare iam queo? Quo igitur haec, nisi ut vano excluso timore, in Domino sumam fiduciam, sicque opus aggrediar ad quod omnis christifidelis, utputa Christianae fidei et earum quae ad illam pertinent veritatum defensor, obligatur? Quas qui gladio materiali nequit tueri, gladio spiritus, quod est verbum Dei,6 et oratione seu scriptis defensare tenetur, ut patres sanctissimi Augustinus atque Hieronymus contestantur: siquidem in fidei defensione omnes sumus aequales. Et in hoc casu potissime veritatem sortitur quod scriptum est: Sapientia abscondita et thesaurus occultus, quae utilitas in utrisque?7 Porro, de sede apostolica bene sentire eatenus spectat ad fidem ut male sentientes de ea, schismatici, imo et haeretici, a viris sanctis vocentur. Peccant equidem contra articulum fidei quo creditur Ecclesia sancta esse una, catholica.
Cum ergo de dignitate ac potestate papali quaedam iam legerim quae sanctorum patrum atque catholicorum dictis doctorum consona non videntur, decrevi in tractatulo isto colligere ea quae de hac materia viri sancti atque catholici conscripserunt, aut ex scriptis illorum sequuntur et elici valent. Aliqua quoque miscebo de universali Ecclesia seu generali concilio: quod et in priori libro factum est; sed novis exortis iam causis, ista adiicio. Idque potissime nunc probare intendo quod papa praesit toti militanti Ecclesiae simul acceptae, seu collectim et pariter sumptae. Quod quidam iam negant, scribentes et asserentes quod non praesit toti Ecclesiae suo tempore exsistenti, nisi divisim acceptae, id est cuicumque particulari Ecclesiae. Ex quo sequi videntur inconvenientia non parva nec pauca prout Spiritu veritatis protestante ostendam et in priori libro introduxi. Postremo, quomodo praesidentia summi pontificis super totam Ecclesiam simul sumptam, generalium conciliorum auctoritati nullatenus deroget, in praefato libro est ostensum.8
Articulus I: Demonstratio quod papa toti Ecclesiae militanti simul seu collective acceptae praesideat, ex dictis catholicorum doctorum
Sicut secundo de Trinitate asserit Augustinus, nullus reprehensor formidandus est amatori veritatis. Verumtamen veritatis zelator eo cautius loqui debet, quo amplius veritati repugnantia detestatur: propterea certo ac stabili fundamento innitatur, ne securitate fallatur inani, et ut tutius ei credatur. Hinc ait Gregorius: Omnis sententia quo plus sacrae Scripturae ac patrum testimoniis confirmatur, eo facilius creditur. Quanquam itaque in priori libro praesidentiam papae super totam Ecclesiam tam Graecorum quam Latinorum auctoritatibus patrum sanctorum atque doctorum probaverim, utputa s. Cyrilli, Chrysostomi, Theophili, Damasceni, Ambrosii, Augustini, Gregorii et aliorum multorum, nunc tamen quasdam adiiciam.
Siquidem super illud Matthaei, Primus eorum Simon Petrus,1 tam Graeci quam Latini expositores, quos etiam ibidem Gorra et Lyra sequuntur, concorditer scribunt, dicentes quod Petrus apostolorum dicitur primus prioritate dignitatis, non temporis, quoniam ei tanquam principali apostolo Christus Ecclesiam commisit ac dimisit regendam. Quod de tota et universali Ecclesia, non de particulari, certum est dici, quia, ut ait Chrysostomus, Petrum Christus inthronizavit orbis terrarum magistrum atque ad totius orbis pontificatum direxit eum, secundum Theophilum: quod in libro Thesaurorum Cyrillus patriarcha Alexandrinus clarissime docet ac comprobat, prout in Summa contra Graecos Thomas allegat. Idem affirmant praefati doctores super id quod apud Lucam ait Petro Salvator: Tu aliquando conversus confirma fratres tuos.2
Denique, super illud Ioannis, Erat autem Andreas frater Simonis Petri,3 asserit Beda: Ad laudem b. Andreae pertinet quod frater Simonis fuisse dicitur; futurum namque erat ut ipse Simon Petrus esset summus princeps apostolorum et totius Ecclesiae caput. Quid autem est, totius Ecclesiae, nisi omnium particularium Ecclesiarum simul sumptarum, praesertim cum particularibus Ecclesiis divisim acceptis, seu toti Ecclesiae divisim susceptae, competat diversos habere pastores pluraque capita? Insuper, super illud Ioannis, Tu es Simon filius Iona, tu vocaberis Cephas,4 disseruit Beda: Magnum fuit quod Petro Christus nomen mutavit; futurum quippe erat quod nomen novum ei imponeret quod praesuli totius Ecclesiae conveniret. Praeterea, super illud Ioannis, Iterum ergo negavit Petrus,5 Beda conscripsit: Cum Dominus ascensurus in caelum, Petrum pastorem Ecclesiae et principem apostolorum esset relicturus, cur eum se negare permisit? Eamdem quaestionem movet Gregorius, asserens Petrum cunctae praelatum Ecclesiae. Quod ipsum super illud Ioannis, Ascendit Petrus et traxit rete in terram,6 praefati sancti doctores multique alii expositores fatentur.
At vero super illud Petri, Seniores, obsecro, pascite qui in vobis est gregem Dei,7 scribit Albertus Magnus, vel, ut aliqui putant, Nicolaus de Gorra: Sicut se habet b. Petrus respectu Christi, sic se habent omnes praelati et pastores respectu Petri. Sed b. Petrus humiliter recepit curam ipsius Ecclesiae et totius gregis fidei Christianae iniunctam sibi a Christo: ergo et similiter alii praelati debent talem curam humiliter suscipere ex praecepto b. Petri. Huicque dicto concordat quod glossa ait ibidem: Sicut Dominus Petro totius gregis Ecclesiae iussit curam habere, ita Petrus sequentibus Ecclesiae pastoribus iure mandat ut quisque eum qui secum est gregem Dei gubernatione sollicita tueatur.
Ex his rite pensatis subtiliterque perspectis, clarissime sequi videtur quod summus pontifex, id est papa, per prius seu magis immediate et directe comparatur ad totam ac universalem Ecclesiam collective susceptam quam ad quamcumque particularem Ecclesiam. Imo, quod ad aliquam particularem Ecclesiam specialiter comparatur, refertur, ordinatur seu intuetur, est velut per accidens, utputa quoniam omnibus simul adesse, praesidere ac providere per se ipsum non potest: imo alii praesules et praelati in partem sollicitudinis, secundum canones, vocari feruntur.8 Quod et Thomas super quartum Sententiarum insinuat, ut infra evidentius elucescet. Aliter quoque Petrus non fuisset plenus Christi vicarius. Cuius oppositum sentit b. Cyrillus, dicendo: Christus Petro et nulli alii quod suum est plenum dedit.
Porro haec omnia ex verbis Anselmi in epistola de Incarnatione Verbi certius comprobantur. Sic etenim scribit Urbano papae: Domino et patri universae Ecclesiae in terra peregrinantis, summo pontifici Urbano. Quoniam divina providentia vestram elegit sanctitatem, cui fidem et vitam Christianam custodiendam et Ecclesiam suam regendam committeret, ad nullum alium rectius refertur, si quid contra catholicam fidem in Ecclesia oritur, ut eius auctoritate corrigatur, nec ulli alii tutius ostenditur, si quid contra errorem scribitur, ut eius prudentia examinetur, quam ad vos summum pontificem: quapropter, ut nulli dignius possum, ita nulli libentius praesentem epistolam quam vestrae destino sapientiae, quatenus si quid in ea corrigendum est, vestra censura castigetur, et quod regulam veritatis tenet, vestra auctoritate roboretur. Ex his verbis Anselmi plurima elici queunt quae infra fortassis tangentur.
Postremo, s. Bernardus in epistola ad Eugenium: Terribilis (inquit) est locus iste in quo positus es; locus est Petri, locus principis apostolorum, cui commissa est ipsa Ecclesia, ut suo magisterio omnia collocaret terrena. Sed et venerabilis pater dominus Guigo, olim prior maioris Cartusiae, in epistola ad Innocentium papam, a quo praeceptum pium accepit, sic loquitur: Ad tantae (videlicet papalis) pondus auctoritatis ne mutire quidem praesumpsimus, ne cum ei non obedimus cui totus commissus est mundus, eum offenderemus a quo factus est mundus. Hoc et s. Bernardus ad Eugenium papam frequenter testatur, Tibi (inquiens) mundus est creditus, tibi universitas est commissa: prout in priori libro plenius introduxi.9
Articulus II: De auctoritate et praesidentia summi pontificis super totam Ecclesiam simul sumptam, ex dictis summorum pontificum
Quemadmodum in secunda secundae, quaestione undecima, sanctus doctor testatur, contra auctoritatem summi pontificis nullus doctorum sanctorum suam praesumit defensare sententiam.1 Nempe ad illum pertinet certificatio dubitationum concernentium fidem, et praecipuarum determinatio difficultatum in ea. Non ergo parvi pendenda ea quae sancti ac summi pontifices concorditer adstruunt: nec enim vanitatis affectu, sed veritatis zelo, sui eminentiam pontificii sunt professi.
Itaque Bonifacius VIII in principio sexti Decretalium prooemialiter ait: Sacrosanctae Romanae Ecclesiae (quam imperscrutabilis divinae providentiae altitudo universis dispositione incommutabili praetulit Ecclesiis, et totius orbis praecipuum obtinere voluit magistratum) regimini praesidentes, curis sollicitamur continuis, et assidua meditatione urgemur ut iuxta creditae nobis dispensationis officium, subditorum commodis iugi (quantum nobis ex alto concessum fuerit) sollicitudinis studio intendamus. Insuper ait:2 Cum agitur de creatione vicarii Iesu Christi, successoris Petri, rectoris universalis Ecclesiae, gregis dominici directoris, cardinales electuri seu id acturi ut eorum ministerio acceleretur utilis et pernecessaria totius mundi provisio, idoneo celeriter eidem Ecclesiae sponso dato, etc. Notanda sunt utique singula verba haec diligenter: in quibus papa vocatur Christi vicarius et Petri successor in regimine universalis Ecclesiae et directione gregis dominici, haud dubium quin totius; itemque quod toti mundo utilis et pernecessaria est de papa provisio; et rursus quod papa est sponsus totius seu universalis Ecclesiae: quo testimonio comprimuntur ora dicentium quod papa non est rector et sponsus universalis Ecclesiae et quod ipsa Ecclesia, papa non exsistente, nihilo minus sit perfecta et sua perfecte exercens officia. Sed de hoc infra diligentius est tractandum.
Praeterea idem Bonifacius ait:3 Veritas quae antea legis et prophetarum vehebatur praeconio, per apostolicam tubam in salutem universitatis exivit, sicut scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum.4 Huius autem muneris (scilicet praedicationis, secundum Glossam) sacramentum ita Deus ad omnium Apostolorum voluit pertinere officium, ut in b. Petro, Apostolorum omnium summo, principaliter collocaret, ut ab ipso quasi a quodam capite dona sua velut in corpus omne diffunderet. Hunc enim (scilicet Petrum) in consortium individuae Trinitatis5 assumptum, id quod ipse erat, Dominus voluit nominari dicendo, Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam:6 ut aeterni templi structura Deo aedificante constructa, mirabili munere gratiae consisteret in Petri firmitate. Cui Salvator Paulum adiunxit. Isti sunt qui Romam in hanc gloriam provexerunt ut sit per sacram b. Petri sedem caput totius orbis effecta. Ne autem ipsa mater Romana Ecclesia in aliquo deficeret, Constantinus monarcha quarto die sui baptismatis, una cum omnibus satrapis et universo senatu, optimatibus etiam et cuncto populo, in persona s. Silvestri ipsi Romam concedendo, urbem relinquens, ab eo (scilicet Silvestro) et successoribus eius per pragmaticum constitutum disponendam esse (decernens in ipsa urbe utriusque potestatis monarchiam Romanis pontificibus) declaravit: non iustum arbitrans ut ubi sacerdotii principatum et Christianae religionis caput caelestis Imperator instituit, illic imperator terrenus habeat potestatem.
His Bonifacii papae verbis consonant praecipuorum documenta doctorum, ut cum asserit Damascenus: Te, o Petre, non materialium tabernaculorum, sed universalis Ecclesiae constructorem constituit Christus. Et Theophilus loquens de Petro: Tu, inquit, cum Christo robur es ac petra Ecclesiae. Raimundus quoque, Thomas et alii asserunt utriusque plenitudinem potestatis esse in domino papa. Denique in Clementinis habetur: Pastoralis cura sollicitudinis nobis divinitus super cunctas Christiani populi nationes iniuncta, nos invigilare subditorum compellit remediis.7 Iterum in eisdem:8 Plenitudinem potestatis Christus Rex regum et Dominus dominantium,9 nobis licet immeritis in persona s. Petri concessit.
Adhuc autem s. Leo papa in sermone beatissimorum Petri et Pauli, de eis loquens: Isti sunt, ait, o Roma, qui te ad hanc gloriam provexerunt ut per sacram b. Petri sedem caput orbis effecta, latius praesideres religione divina quam dominatione terrena. Quamvis enim multis aucta victoriis, ius imperii tui terra marique protuleris, minus tamen est quod tibi bellicus labor subdidit quam quod pax Christiana subiecit. Et denuo ait: Beatissimus Petrus, princeps apostolici ordinis, ad arcem Romani destinatur imperii, ut lux veritatis quae in omnium gentium revelabatur salutem, efficacius se ab ipso capite (scilicet Petro eiusque successoribus) per totum mundi corpus effunderet.
Ex quibus omnibus convincitur papa toti simul acceptae praeesse Ecclesiae. Utriusque siquidem potestatis monarchia non competit papae, nisi in quantum universus populus christifidelis, seu etiam totus mundus collective acceptus, subiicitur ei de iure seu facto, tanquam una communitas unusque principatus seu una plebs uni principi seu monarchae: quia nec aliter competit multis ac variis nationibus subiici uni, et eamdem seu unam efficere communitatem aut plebem, ut paulo post clarius ostendetur. – Patet quoque ex verbis Leonis quod totus mundus comparatur ad papam sicut unum corpus ad unum caput. Quod nullatenus verum est nisi in quantum habitatores mundi collectim sumuntur: divisim namque accepti, non sunt unum mysticum corpus, sed plura, et capita habent diversa: quod et experientia docet.
Articulus III: Demonstratio quod summus pontifex universae militanti Ecclesiae collectim acceptae praesideat, ex dictis Innocentii papae et aliorum
Innocentius IV in Apparatu suo super Decretalibus ait: Si sancti diversas opiniones inter se habeant, ut de corpore b. Mariae assumpto, vel Salomone damnato, licitum est cuique quod vult dicere; si vero nulla diversitas inter sanctos inveniatur, necessarium est usque ad unum iota servare quod dicunt, postquam eorum opuscula a sancta Ecclesia sunt authentica. Olim autem antequam erant authentica, licitum erat ea tenere vel non. Cum ergo in isto nunc libro et multo diffusius in priori,1 per tot sanctorum patrum ac summorum pontificum, scholasticorum quoque doctorum testimonia sit probatum quod papa toti et universali praesit Ecclesiae, nec aliquis sanctus aut doctor authenticus inveniatur (ut apparet) contrarium asseruisse, videtur illicitum aliter nunc sentire. Ego quoque in nullo doctore authentico potui huius oppositum comperire. Imo, sicut in priori scripsi libello, multi patres sanctissimi et doctores catholici, praesertim magnus ille Cyrillus in libro Thesaurorum2 et divinus Bernardus in libro de Consideratione3 et s. Thomas in Summa contra Graecos et super quartum Sententiarum, distinctione vicesima quarta4 et in Summa contra gentiles, libro quarto,5 non solum affirmant, sed et multipliciter ac efficaciter probant quod summus pontifex praesit toti Ecclesiae simul sumptae, utputa sic quod ipsa est una unusque populus et in una fide ac lege communicans. Et tam evidenter hoc probat Thomas, ut nemo, si rite ac diligenter argumenta eius consideret, queat negare quin hoc sit de mente ipsius et quin efficaciter suum probet intentum.
Verum sunt aliqui ita in suis opinionibus quamvis erroneis immansivi, ut quidquid eorum dictis contrarium ipsis obiiciatur, quantumcumque sit clarum ac planum, aut negent, aut ad suum propositum glossent, aut palliata aliqua adinventione evadant: sicque se ipsos ac alios fallunt. Contra quos secundo de Civitate Dei loquitur Augustinus: Ille est maior et caecior insipientium morbus animorum, quo irrationabiles motus suos sive errores, etiam post rationem plene redditam, vel nimia caecitate qua nec aperta cernuntur, vel obstinatissima pervicacia qua et ea quae cernuntur non recipiuntur, tanquam ipsam rationem veritatemque defendunt.
Hi quoniam vera carent docilitate, etiam vera privati videntur prudentia. Unde et quidam praefatorum argumenta sanctorum atque doctorum aliter evadere non valentes, dicunt quod doctores huiusmodi, quoniam contra errores Graecorum et quorumdam haereticorum papalem auctoritatem aut prorsus negantium, aut ad quamcumque particularem Ecclesiam extendi non admittentium, disputant, extense et quodammodo extreme locuti sunt, asserendo quod papa praesit toti Ecclesiae; ideoque dicta eorum sunt restringenda et pie interpretanda. Sed quod istud in hac parte non sit nisi excogitata et vana evasio veritatisque obscuratio, clarissime constat sapienter pensantibus praefatorum argumenta sanctorum in priori descripta libro. Aliud quippe est, aliquid simpliciter per modum auctoritatis asserere; et aliud, aliquid scholastice, distincte ac proprie comprobare, sentientesque aliter confutare. Denique ipse tenor, processus et forma argumentorum praefatorum doctorum, et maxime s. Thomae, evidentissime monstrat quod concludere velint papam praeesse toti Ecclesiae collectim acceptae: quod item ex sequentibus certius elucescet.
Articulus IV: Summaria perstrictio inconvenientium quae sequi videntur ex hoc quod summus pontifex dicitur non praesidere toti Ecclesiae simul sumptae
Uno inconveniente dato, ut ait philosophus, multa sequuntur: sicut et Iacobo testante apostolo, modicus ignis silvam magnam incendit.1 Et Paulus fatetur: Modicum fermentum totam massam corrumpit.2 Rursus, secundum philosophum, modicus error in principio, magnus erit in fine. Unde, cum papa sit in tota militanti Ecclesia atque ecclesiastica hierarchia quid summum, primum ac dignissimum, constat quod de eius potestate ac praesidentia male sentire, grandem valde pariet errorem in processu et fine, imo et quaedam subversio erit ordinis totius ecclesiasticae hierarchiae. Itaque, si papa negetur praeesse toti Ecclesiae simul acceptae, non mediocres aut paucae absurditates sequi videntur, videlicet: quod ipsa Ecclesia militans taliter sumpta, sit ovile et grex absque pastore et duce, exercitus Dei sine principe spiritualis militiae, hierarchia sine hierarcha, corpus mysticum absque capite, regnum sine rectore, sponsa sine sponso, navis absque gubernatore, civitas absque praeside, domus sine patrefamilias, multitudo inordinata, seu turba, id est multitudo turbata, utputa ad unum ordinarie non reducta; insuper quod nullus in hac vita subsistens possit ei praecipere, ipsaque nemini in hoc mundo obligata sit obedire: quae quam absurda sint, consequenter probabitur.
Sed quoniam in priori libro3 satis reor probatum quam inconveniens sit dicere totam Ecclesiam simul sumptam non habere nec debere habere pastorem in terra, aut esse gregem absque pastore et duce; item probatum est quod non competat ei habere unum summum ac generalem pastorem in terra, nisi in quantum consideratur ut unus grex ac unum ovile, hoc est ut multitudo, universitas sive communitas simul et collective suscepta: idcirco hac absurditate relicta tanquam idonee reprobata, de reliquis arbitror prosequendum.
Articulus V: Quod necesse sit fateri papam toti simul acceptae praesidere Ecclesiae, eo quod tota sic sumpta Ecclesia sit exercitus Dei
Sicut, testante beato Iob, militia est vita hominis super terram,1 ita totius in hoc saeculo peregrinantis Ecclesiae vita est militia in hac via: propter quod militans appellatur, quia ad hoc in huius est campo exsilii atque certaminis constituta, ut contra aciem vitiorum praelietur, tentatoribus reluctetur, adversariis Dei et Salvatoris sui resistat. Hinc, iuxta Apostolum, non coronatur nisi qui legitime certaverit.2 Rursusque, ad spiritualia arma nos hortans: Induite vos (inquit) armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.3
Itaque tota Ecclesia militans, est quidam totalis ac generalis exercitus Dei, qui in prophetis frequenter, praesertim in Zacharia, Dominus exercituum nuncupatur.4 Iste exercitus virtutibus spiritualiter roboratus atque munitus, terribilis est adversariis potestatibus ut castrorum acies ordinata,5 prout sancti patres Hieronymus atque Gregorius fassi sunt. Hunc autem exercitum Christus, tanquam sapientissimus summusque princeps exercitus huius, utique optime ordinavit sive instituit. Porro, quanto exercitus fuerit congruentius adunatus ac melius ordinatus, tam ad se invicem quam sub principe militiae, tanto efficacior est ad praevalendum et tanto plus competit ipsi ratio ipsius exercitus. Quemadmodum enim, secundum Augustinum, turba dicitur multitudo turbata seu inordinata, sic exercitus fertur multitudo sub uno principe ordinate disposita et collecta, hoc est collectim (non divisim) accepta. Divisio namque bonae dispositioni ac rationi exercitus obviat et repugnat. Toti igitur populo Christiano seu toti Ecclesiae, non competit esse unum totalem ac generalem exercitum Dei nisi in quantum collective accipitur, ita quod omnes simul ad unum ducem ac principem spiritualis militiae referuntur, concernunt ac ordinantur, illique parent et obedire tenentur.
Hinc quidam doctores super quartum Sententiarum, quaestione de correctione fraterna,6 sic scribunt: Conversatio hominum secundum legem Christi, assimilatur exercitui, in quo duplex est ordo: unus quo omnes de exercitu et cum exercitu ordinantur ad ducem, ut ei obediant et regantur ab eo; alius quo singuli de exercitu ita coordinantur, ut unus alteri auxilium praebeat. Et uterque necessarius est ad finem consequendum, scilicet ad triumphum, ad quem ex ordinatione ducis totus exercitus ordinatur. Simili modo in conversatione vitae humanae et eorum qui in aliqua vivunt communitate, duplex est ordo: unus videlicet [omnium] ad praelatum, qui habet omnes regere et cui tenentur omnes et singuli obedire; alius singulorum ad invicem, ex quo ordine unus habet alii praebere auxilium per correctionem fraternam ad consequendum salutem.
Praeterea, sicut se habent membra in corpore naturali ad actus naturales, ita se habent membra in corpore spirituali ac mystico ad actus caritatis et gratiae, per quam tanquam membra in uno corpore connectuntur, quemadmodum Romanis scribit Apostolus: Sicut in uno corpore membra multa habemus, ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.7 Sed in corpore naturali membra pro se invicem sollicita sunt, et unum pellit malum alterius; nec ex omnibus membris unum corpus resultat perfectum suo modo in esse et agere, nisi in quantum ad invicem uniuntur et collective (non divisim) sumuntur: ergo sic est in mystico corpore atque exercitu totius Ecclesiae, sicut expositores super epistolas Pauli concorditer scribunt, et Petrus de Tarantasia atque Durandus frequenter affirmant. Si igitur papa concedatur esse princeps militiae spiritualis huius totius exercitus, puta universalis Ecclesiae, habetur intentum, videlicet quod cunctis fidelibus simul acceptis praesit iubereque habeat. Si autem hoc negetur, consequens est quod exercitus iste non habet principem militiae spiritualis in terra, et imperfectus et insufficienter ordinatus consistit: cuius oppositum divinus Dionysius in libro de Ecclesiastica hierarchia edocuit.8 Imo sequi videtur quod ratio exercitus ei non competat.
Praeterea, si quis dicat sufficere quod Christus seu Michael princeps est huius exercitus, certum est hoc inconsiderate insipienterque dici: quoniam bona dispositio exercitus exigit principem sibi proportionatum et eiusdem status conversationisque secum, a quo generaliter dirigi possit. Unde et praeter hoc quod uniuscuiusque particularis Ecclesiae ecclesiasticaeque personae caput, rector et pastor principalis est Christus, requiritur quod particulares Ecclesiae et personae proprios et vicariales habeant pastores atque rectores eiusdem secum status conversationisque consistentes. Simili modo et praeter hoc quod Christus seu Michael dicitur princeps, pastor, caput et rector totius universalis Ecclesiae militantis, requirit ordo, natura et conditio huius Ecclesiae sive exercitus quod unum summum, vicarialem ac generalem principem et pastorem sortiatur in terra: et iste est papa.
Articulus VI: Quod ordo ac unitas ecclesiasticae hierarchiae exigunt summum pontificem praesidere toti Ecclesiae simul acceptae
Abbas Vercellensis ex verbis divini Dionysii hierarchiam definiens, ait:1 Hierarchia est sancta rationalium personarum congregatio, gradibus et officiis ordinate distincta, cum scientia et operatione sibi competentibus, ad Dei conformitatem prout ei possibile est assimilata, per illuminationes quoque divinitus iuxta propriam uniuscuiusque capacitatem infusas, ad deiformem imitationem sursumacta. Hinc super secundum Sententiarum, distinctione nona, ait Durandus de s. Portiano: Ordo recipiendi divinas illuminationes, quia ab uno, scilicet Deo, originaliter descendit atque dependet, et ad unum finaliter tendit, videlicet ut reducamur in Deum, vocatur hierarchia, hoc est sacer principatus, ab ἱερός, quod est sacer, et ἀρχός, quod est princeps. Est enim principatus multitudo sub uno principe ordinata propter finem quem princeps intendit: ad quem consequendum requiritur diversitas officiorum, et scientia dirigens actionem, actio quoque perducens ad finem intentum.
Itaque constat quod de ratione hierarchiae sit sub uno principe ordinari eique subiici et eius directione ac influentia gubernari. Cum ergo tota militans Ecclesia seu universus populus Christianus simul acceptus, dicatur et sit una ecclesiastica hierarchia, oportet ad eius perfectionem concurrere unum summum ac generalem hierarcham in terra qui eiusdem status cum illa consistat et eius qui absolute summus hierarcha est, scilicet Iesu Christi, plenus in terra vicarius sit, toti ecclesiasticae hierarchiae pariter sumptae vicarialiter ac universaliter praesidendo. Hic autem est papa, quem Bonaventura totius Ecclesiae summum vocat hierarcham.
Denique his concordant quae Thomas in prima parte, quaestione centesima octava, scribit, dicendo: Hierarchia est sacer principatus.2 In principatu autem oportet esse principem et multitudinem ei subiectam atque sub eo ordinatam. Cum ergo sit unus omnium princeps, scilicet Deus, ex hac parte est omnium intellectualium creaturarum una hierarchia sub uno principe Deo. Propter quod Augustinus duodecimo libro de Civitate Dei duas inducit civitates seu societates: unam bonorum, tam angelorum quam hominum, quam constituit amor Dei crescens usque ad contemptum sui; aliam vero malorum, quam facit amor sui crescens usque ad contemptum Dei. Porro, si consideretur hierarchia ex parte multitudinis subditae, sic hierarchia dicitur una, secundum quod multitudo uno et eodem modo recipere potest principis directionem, gubernationem seu illuminationem. Quoniam ergo homines divinas illuminationes suscipiunt sub sensibilibus formis, ut patet in sacramentis Ecclesiae et figuris Scripturae (propter quod primo Caelestis hierarchiae capitulo magnus Dionysius scribit: Impossibile est nobis aliter lucere divinum radium, nisi circumtectum variis velaminibus sensibilium formarum); angeli vero divinas illuminationes suscipiunt in intellectuali puritate: hinc aliam oportet esse hierarchiam angelicam et ecclesiasticam seu humanam. Sed in utraque est unus omnibus praesidens, secundum Bernardum et Thomam: quoniam ecclesiastica angelicam imitatur, sicut primo Ecclesiasticae hierarchiae capitulo s. Dionysius contestatur.
Postremo, ad idem probandum valet quod libro de IV Coaequaevis, tractatu de Angelis, ait Albertus: Hierarchia est sacrorum et rationabilium ordinata potestas, in subditis retinens dominatum. Haec autem (ut ait) ordinatio attenditur in modo participandi illuminationes et transfundendi super alios lumen; comparatio quoque ad principium illuminationis supponitur in ordinatione cum dicitur «ordinata potestas».
Hinc super Angelicam hierarchiam asserit Hugo: Hierarchia est ordo divinus, id est potestas a Deo ordinata, et scientia qua quid faciendum sit intelligant et actio qua quod agendum agnoscunt perficiant. In ordine officium, in scientia discretio, in actione ministerium designatur. Sine ordine actio est praesumptio; sine actione ordo est negligentia; sine scientia et actio est reprehensibilis et ordo inutilis: dicit enim esse hierarchiam sine hierarcha in saeculo isto.
Articulus VII: Quod perfectio mystici corporis totius Ecclesiae exigat summum pontificem esse caput et praesidem totius Ecclesiae collectim acceptae
Secundum Ambrosium super Lucam, ceterosque doctores concorditer, unum est corpus Ecclesiae, id est, ipsa Ecclesia est unum spirituale et mysticum corpus. Unius vero totius corporis unum et idem est caput, prout super tertium Sententiarum, distinctione tertiadecima, Petrus de Tarantasia declarat. Ut ergo ipsa Ecclesia sit unum corpus mysticum, non acephalum, sed completum, oportet ut habeat in terra unum caput: quod utique nullus est nisi papa quem Bonaventura appellat [summum hierarcham totius Ecclesiae. Sed non potest Ecclesia] unum caput habere, nisi collective sumatur: divisim enim accepta, est corpora plura et diversa habet capita, scilicet praelatos diversos. Papa ergo est caput et praeses totius Ecclesiae simul sumptae.
Denique, super illud Canticorum, Caput eius aurum optimum,1 Occam per caput intelligit papam. Et super illud Canticorum, Caput tuum sicut Carmelus,2 disseruit: Caput, secundum Isidorum, dicitur a capiendo, eo quod omnes sensus inde initium capiant; et non immerito personam summi pontificis repraesentat, a quo omnes sensus Ecclesiae, hoc est potestates spirituales, initium sumunt et a quo omnes potestates ecclesiasticae initium sumpserunt, atque ad eum tanquam ad suum fontale principium respiciunt. Unde caput est dignius membrum, sedesque sensuum, digniorem in corpore obtinens locum, diffundens ad alia membra sensum et motum. Quis dubitet ista potissime convenire personis summorum pontificum, ex quorum defectu etiam alia membra patiuntur defectum et detrimentum? Hoc et Hugo in libro de sacramentis fatetur.
Postremo, quamvis in priori opusculo3 diffuse ostensum sit quomodo esse caput Ecclesiae diversimode competat Christo secundum suam divinitatem et secundum naturam assumptam, ac summo pontifici, nunc tamen addendum qualiter secundum Petrum de Tarantasia Christus diversimode caput sit omnium hominum. Itaque, super tertium Sententiarum, distinctione tertiadecima, de hoc pulchre effatur: Quadruplex est ratio unionis inter humani corporis membra. Una est conformitas naturae; altera, colligatio per nervos et iuncturas; tertia est concomitantia subministrationis qua unum influit alteri; quarta est ordo ad unam animam perficientem totum corpus. Similiter est quadruplex ratio completiva unionis mystici corporis. Prima est conformitas naturae; secunda, colligatio per iuncturas fidei et sacramentorum; tertia, concomitantia per caritatem; quarta, vivificatio per Spiritum Sanctum. In prima ratione conveniunt omnes homines ut quantum ad hoc Christus dicatur caput eorum; in secunda, soli fideles qui sunt de Ecclesia numero et merito; in tertia et quarta, soli iusti: ideo simpliciter Christus est solum caput eorum; aliorum vero secundum quid, et hoc magis vel minus, secundum quod magis vel minus accedunt ad perfectam mystici corporis unitatem.
Articulus VIII: Quod complementum regni militantis Ecclesiae exigit in ea esse verum rectorem, qui toti praesit Ecclesiae pariter sumptae
Quamvis in Scripturis canonicis per regnum caelorum communiter designetur patria beatorum, nihilo minus in eisdem per regnum caelorum frequenter intelligitur praesens haec militansque Ecclesia, cuius conversatio debet esse caelestis, non terrena sive carnalis: ut cum in Evangelio ait Salvator, Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala;1 itemque, Simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere piscium congreganti.2 Et Paulus de quibusdam discipulis loquens: Hi soli (inquit) sunt adiutores mei in regno Dei.3 Regnum autem refertur ad rectorem seu regem, quemadmodum servus ad dominum. Cum ergo tota Ecclesia militans sit unum totale Christi regimen, indiget uno summo ac generali rectore in terra, sicut et quodlibet regimen speciale indiget proprio suo rectore.
Praeterea, ipsa Ecclesia esse non valet unum regnum nisi in quantum universus populus regni huius collective suscipitur. Diversa etiam regna seu plurimae nationes in unum regnum non coeunt, nec unum regnum fiunt sive constituunt, nisi in una lege unoque rege sive rectore communicando, prout Aegidius de Roma in libro de Regimine principum tangit. Et Durandus super secundum Sententiarum4 sic ait: Illae civitates non pertinent ad eumdem principatum, quae eodem modo seu secundum easdem leges et consuetudines principis gubernationi non subsunt. Papae ergo non convenit esse rectorem regni huius militantis Ecclesiae, nisi in quantum regnum istud seu populus totus Christianus collective accipitur.
Insuper, super quartum Sententiarum, distinctione vicesima, asserit Thomas: papa habet plenitudinem pontificalis potestatis quasi rex in regno, sed episcopi assumuntur in partem sollicitudinis quasi iudices singulis civitatibus praepositi. Certum est autem quod rex per prius comparatur ad totum regnum quam ad aliquam eius partem seu urbem; totumque regnum collective susceptum, subiicitur regi vi iurisdictioneque eius. Ergo et papa per prius comparatur ad totum militantis Ecclesiae regnum simul acceptum quam ad quamcumque partem ipsius et super totum hoc regnum ipse iurisdictionem sortitur. Regnum autem nunc sumptum est pro plebe seu multitudine gubernata aut gubernanda, quemadmodum et duodecimo capitulo de Divinis nominibus beatissimus Dionysius accepit illud.
Articulus IX: Quod perfectio Ecclesiae, eo quod dicitur sponsa, exigit summum pontificem praeesse toti Ecclesiae simul acceptae
Triplex ponitur Christi sponsa, utputa: singularis, quae est Virgo Christifera; specialis, quae est cuiuslibet iusti anima; generalis seu universalis, puta Ecclesia. Sed haec generalis sponsa dupliciter intelligi potest generalis, scilicet comparative et absolute. Primo modo quaelibet particularis Ecclesia dicitur sponsa generalis, scilicet comparatione animae iusti, quae dicitur sponsa specialis. Secundo tota Ecclesia militans simul sumpta dicitur sponsa generalis seu universalis. Quemadmodum autem quaelibet particularis Ecclesia ad sui complementum requirit sponsum specialem, qui semper speciale et spirituale matrimonium contrahat secum, ut patet de particularibus Ecclesiis, quae episcopis sunt commissae; sic tota et universalis Ecclesia requirit in terra habere sponsum universalem, qui cum tota Ecclesia collective accepta vice Christi universale matrimonium contrahat, quia nec aliter competit toti Ecclesiae esse unam universalemque sponsam nisi in quantum collective accipitur. Huiusmodi autem sponsus est papa, secundum Durandum de Ordine Fratrum Minorum in sua Summa. Unde Bonaventura affirmat quod papa est unicus indivisusque sponsus Ecclesiae: quod esse non valet nisi respectu unicae indivisaeque sponsae, quae secundum b. Hieronymum, est universalis Ecclesia, sicut et super Cantica scribit Gregorius.
Denique, sicut particulares Ecclesiae suo pastore privatae, a sponso viduatae dicuntur et alio pastore ac sponso vehementer egentes; sic et universalis Ecclesia suo privata pastore, a sponso quodammodo dicitur viduata (quamvis in caelis habeat sponsum, qui et particularium sponsus est Ecclesiarum), vehementerque indiget universali pastore ac sponso ut in sua permaneat unitate. Nec solum Romanae, sed et toti Ecclesiae periculosa est et nociva papae carentia. Ideo sexto Decretalium Bonifacius papa testatur:1 Quam gravibus sit onusta dispendiis, quot et quantis sit plena periculis Ecclesiae Romanae prolixa vacatio, exacti consideratio temporis edocet et considerata diligenter et prudenter illius temporis discrimina manifestant. Itemque animarum salus exigit et totius orbis requirit utilitas ut papa rite eligatur, dum praedecessor eius obierit. Hinc denuo loquitur: Dei Filius, Iesus Christus, ne gregem sui sanguinis gloriosi pretio redemptum, ascensurus post resurrectionem ad Patrem, absque pastore desereret, ipsius curam (scilicet generalem, secundum Glossam) b. Petro commisit ut suae stabilitate fidei ceteros in Christiana religione firmaret.
Cum ergo haec ita se habeant, quomodo quidam nunc dicunt Ecclesiam sine papa adhuc esse perfectam et sua exercitia implere idoneam, eo quod apostolica sedes interdum diu vacavit? Non videntur quantum ad hoc boni filii, qui sic summi pontificis, omnium spiritualis patris, nituntur deprimere dignitatem.
Articulus X: Quod Ecclesia, eo quod navis vocatur, indiget uno summo gubernatore qui totius navis huius curam gubernationemque habeat
Hoc praesens saeculum nequam, laqueis plenum, inquietudine ac fluctibus vitiorum, persecutionum quoque et tentationum procellis repletum, non immerito mare vocatur. Ecclesia vero, cuius suffragio per mare hoc ad portum salutis aeternae transvehimur, rite navis vocatur, prout super Lucam et Matthaeum Ambrosius Chrysostomusque fatentur. Unde Eugenius papa, cui scripsit s. Bernardus, in epistola ad Cistercienses profatur: Divinae dispositionis arbitrio in medio pelagi ad regendam navem Ecclesiae constituti sumus. Huius igitur navis bona directio exigit ut unum summum atque communem habeat gubernatorem ac provisorem qui in alto speculationis se ponens, non specialia tantum, sed et generalia navis huius dispendat, per se et periculis occurrat et de specialibus ac generalibus remediis commodis provideat: et iste est papa.