De subiecto naturalis philosophiae

Tommaso de Vio Cajetan

De subiecto naturalis philosophiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1499

Catejan's treatise De subiecto naturalis philosophiae, according to the text found in the Opuscula Omnia Editionis Ludgunensis (1558), with minor edits by Charles De Koninck and R.P.E. Gaudron, O.F.M. (1939). The edits made by De Koninck and Gaudron have a note with the original Editio Lugdunensis text.


Tractatus I: DE SUBIECTO NATURALIS PHILOSOHIAE

QUAESTIO

AN ENS MOBILE SIT SUBIECTUM IN PHILOSOPHIA NATURALI.

QUAERITUR an ens mobile sit subiectum in philosophia naturali.

Et videtur quod non.

Primo: Quia aut ens mobile significat substantiam mobilem, aut accidens mobile, aut tertium commune utrique. Si primum, cum substantia mobilis et corpus mobile sint idem convertibiliter, sequitur quod poneretur secundum rem corpus mobile subiectum philosophiae, quod est contra tenentes ens mobile. Si secundum, hoc est manifeste contra omnes, et veritatem. Si tertium, tunc sequeretur, quod ens diceret tertium conceptum abstrahibilem a substantia et accidente, quod est contra Thomistas.

Secundo sic: Subiectum scientiae debet esse unius rationis formalis: alioquin non haberet quod quid est, et consequenter nec esset principium scientiae: quia, ut dicitur in I De Anima, in text. 11, principium omnis demonstrationis est quod quid est. Nec haberet aliquam per se primo passionem: quia ei, quod non est in se natura una, quicquid per se unum convenit, convenit ratione partium, et consequenter nulla passio convenit ei primo. Ens autem mobile dicit aggregatum ex duabus rationibus formalibus: ergo non est subiectum. Si dicatur, quod illa duo ponuntur ad circumloquendum unam rationem formalem, quemadmodum moris est ponere passiones loco differentiarum: contra, Ratio subiecti in scientia debet esse primo et maxime nota in scientia: eo quod tota scientifica cognitio ex illa dependet: sed si circumlocutione eget, non esset huiusmodi: implicatio siquidem est in adiecto, dicere quod est ratio formalis in scientia, et quod circumloquitur illam passionis nomine, utpote occultam. Ergo, etc.

Tertio: Si ens mobile esset subiectum philosophiae naturalis, aut philosophia naturalis esset pars metaphysicae, aut esset subalternata illi: Utrumque est falsum: Ergo. Tenet consequentia: quia aut ens mobile addit supra ens conditionem per se dividentem ens, aut accidentalem enti. Si primo modo, sequitur quod ens mobile a metaphysico considerandum est: quia in I Post. ca. 22 dicitur, quod eiusdem scientiae est considerare subiectum aliquod et partes subiectivas per se, et consequenter esset philosophia naturalis: cui ascribitur ens mobile, pars metaphysicae. Si secundo modo, sequitur quod philosophia naturalis metaphysicae subalternaretur: eo quod dicitur in I Post. c. 8, descendere de genere in genus secundum quid, id est, secundum conditionem accidentalem (ut communiter exponitur) est solius scientiae subalternatae conditio ab Aristotele tradita.

Quarto sic: Subiectum in scientia debet esse illud, ad cuius rationem formalem omnes resolvuntur passiones et conclusiones illius scientiae, ut de se patet: sed passiones et consequenter conclusiones physicae resolvuntur ultimo in philosophia naturali ad quod quid est substantiae, seu corporis naturalis: eo quod omnia accidentia physica causantur ex substantia naturali: ergo substantia naturalis seu corpus naturale ponendum est subiectum.

CONCLUSIO

ENS MOBILE NON AUTEM CORPUS MOBILE, AUT SUBSTANTIA MOBILIS, VEL NATURALIS, EST SUBIECTUM ADAEQUATUM PHILOSOPHIAE NATURALIS.

In hac dubitatione primo distinguam opiniones. Secundo declarabitur opinio sancti Thomae. Tertio simul ipsa confirmabitur et contra alias opponetur. Quarto respondebitur argumentis in oppositum.

QUOAD PRIMUM, sciendum est de subiecto adaequato philosophiae naturalis (de quo hic est sermo) quosdam loqui in re hac naturaliter, quosdam vero innaturaliter:

a) Propter quod hi a nostra resecandi sunt disputatione, quam inter philosophos agimus. Supponunt enim intelligentias mobiles esse: et philosophiam naturalem infra sensibilia non arctantes, commune aliquid sensibilibus et separatis a materia, quatenus mobilia sunt, subiectum philosophiae dicunt: operiuntque errorem suum theologicae pietatis nomine.

Contra hos enim non oportet naturalem disputare: apud quem indubitatum principium est, substantias abstractas immobiles esse: et terminum considerationis philosophicae esse animam humanam, partim abstractam, partim non: ut dicitur II Phys. text. 26, et ultimum quod potest naturalis de intelligentiis attingere, et declarare quia sunt: ut Averrois dicit I Phys., commentario ultimo. Quanta tamen sit quorundam horum temeritas, silentio involvendum non est, cum praesumant propriam opinionem theologiae sententiam asserere: sicque theologicae facultatis expertibus, in philosophia tamen nutritis, deridendi theologiam occasionem praebent. Non est enim ex sacra Scriptura, nec ex Theologis sanctis ab Ecclesia approbatis traditum, quod angeli sic moventur, ut motus continui subiectum sint: sed potius oppositum, ut in theologia discussum a Sanctis est. Unde si Peripateticos arguendos censent, glorientur ex scotica officina hos se errores deprehendere, non ex theologia.

b) His ergo omissis, ad naturales transeamus: Quorum opinio non est una, dum alii mobile, alii ens, alii utrumque ex subiecto physicae resecandum putant. Et illi quidem qui neutrius nomen recipiunt, secunda et quarta ratione ad oppositum facta moventur: et sensibilem seu naturalem substantiam subiectum fore censent. Qui vero ens tantum abiiciunt, corpus mobile subiectum philosophiae ponunt. Et hi adhuc divisi sunt, dum quidam ly mobile, passionem significare concedunt: quidam autem rationem formalem corporis physici supponere contendunt. Mobile autem tantum abiicientes, sunt qui ens naturale subiectum dicunt.

Sunt ergo quinque opiniones naturaliter loquentium, scilicet Thomistarum tenentium ens mobile; et Albertistarum, dicentium corpus mobile; et modernorum multorum, dicentium substantiam naturalem seu sensibilem; et quorumdam etiam modernorum asserentium corpus physicum seu naturale; et eorum qui ens naturale subiectum credunt.

QUOAD SECUNDUM: Cum ens mobile complexionem quandam nominum contineat, singula distinguenda sunt.

a) Et primo quidem circa ly mobile triplici opus est distinctione.

Prima est quod cum mobile motum respiciat, sicut motus sumitur dupliciter, scilicet proprie, ut distinguitur contra mutationem in V Phys., et ad tria tantum genera esse dicitur — et communiter, ut continet in se et motum proprie dictum, et mutationem, scilicet generationem et corruptionem: ita mobile dupliciter sumi potest. In quaestione tamen ista sumitur communiter prout idem est quod mutabile physica mutatione.

Secunda est quod aliquid potest dici mobile dupliciter, scilicet subiective: quod scilicet est subiectum motus: et terminative: quod scilicet est terminus alicuius mutationis. Et quamvis prima facie mobile sonet subiectum motus, si tamen restringendum est in proposito, magis tenendum est terminative quam subiective, ut ex dicendis apparet. iudicio tamen meo indistincte tenendum est non ea ratione ut sit commune ad omnia quomodocumque mobilia: contineatque ut partes subiectivas materiam et formam, etc., quia hoc est contra s. Thomam in I Phys., super text. comm. 6, ubi in divisione litterae expresse dicit, quod in primo libro Phys. agitur de principiis intrinsecis entis mobilis, scilicet de materia et forma: ex hoc aperte insinuans ens mobile, quod est subiectum philosophiae, non esse totum universale respectu materiae et formae, sed totum integrale seu essentiale, sed ea potius ratione ut scilicet illa notissima sui acceptio supponatur, quam ex sensu supponere oportet: perhibent enim nobis sensus mobilia esse: an autem subiective an terminative mutentur ea quae moveri videmus, ratione magis discernitur, quam ex sensu habeatur.

Tertia est quod mobile aequivocum est nomen ad aptitudinem, ad motum et ad fundamentum illius aptitudinis: sicut si risibile significaret aptitudinem ad ridendum, et rationalitatem, quae est eius fundamentum. Quid autem mobile in proposito significet, difficile est hac sola quaestione elucidare. Quamvis enim impossibile sit subiectum et passionem simul accipi pro subiecto in aliqua scientia, sic quod totum aggregatum subiectum sit (quia oportet subiecti unam esse rationem formalem, et ex quod quid est subiecti, et quid est passionis una ratio formalis constitui nequit) nihil tamen prohibet aggregatum ex subiecto et passione, subiectum sic constitui, ut passionis quod quid est, sit ratio formalis subiecti in illa scientia. — Et hoc modo intelligi potest mobile passionem significare in proposito: ita quod mobilitas quae est passio, sit ratio formalis enti vel corpori, quod sit subiectum philosophiae naturalis: unde solet fieri reduplicatio supra ly mobile, dicendo ens aut corpus mobile, inquantum mobile est subiectum physicae. Suadetur autem in proposito sic sumi mobile ex subiecto mathematicae: sicut enim physica est de entibus in eo quod mobilia, ita mathematica est de entibus in eo quod quanta. Constat autem mathematicae sic esse subiectum ens quantum: ut quantitas ipsa quae substantiae materialis passio seu proprium accidens est, ratio formalis subiecti mathematicae sit. Erit ergo physicae subiectum ens aptum moveri, sic quod aptitudo ad motum, ratio formalis subiecti sit. Et confirmatur hoc Magni Alberti auctoritate: qui in I Phys. sic distinguens corpus in metaphysicum, mathematicum et physicum, mobilitatem, quam rationem formalem subiecti dicit, posteriorem corpore quanto naturaliter dicit. Nec obstat quod eiusdem scientiae est considerare de passione et subiecto eius: quoniam hoc intelligitur, quando tractatur de passione ut passio est: non autem quando passio primum subiecti locum tenet: ut patet de quantitate in mathematica, quae de substantialibus principiis subiecti eius, a quo fluit, non se impedit. Similiter non obstat quod perfecta cognitio de re non habetur absque quod quid est subiecti: hoc enim non est sic accipiendum, ut omnis cognitio citra illam sit imperfecta, ita quod non sit evidens et scientifica: sed ut absque quod quid est subiecti, consummata omnimodaque notitia de re haberi non possit.

Quod physicae accidens non inconvenit: quoniam mathematicae hoc convenire certum est: mathematicus enim ignorat an quantum sit substantia vel accidens, et quantitatis subiectum, etc., et tamen certissimus est omnium: ut dicitur in II Metaph. text. et commentario ultimo. — Sed contra hanc viam est, quod secundum eam ad philosophum naturalem non pertineret considerare aliquod praedicatum quidditativum cuiuscumque substantiae, nisi forte aliqua substantia sit, de qua quidditative praedicaretur aptitudo ad motum: et consequenter philosophia naturalis non esset de substantia, sed esset de accidente, quemadmodum mathematica. Si enim mobilitas (i. e. aptitudo ad motum) quae passio ponitur entium naturalium, ratio formalis subiecti physicae acceptatur, non licebit physico de ratione adaequati subiecti eius disserere: quia illa prior est, ac per hoc descendendo a mobilitate in communi ad talem vel talem mobilitatem in specialibus partibus philosophiae naturalis, non licebit ad quod quid est talis vel talis subiecti descendere: sed quemadmodum adaequati subiecti mobilitatis quod quid est omissum fuerat, pari ratione specialia quod quid erat esse subiectum talium mobilitatum omittenda sunt: quoniam nulla pars alicuius scientiae tractat de aliquo priori propria ratione formali. Nec video quomodo possit huic rationi satisfieri, nisi tenendo quod metaphysicae est considerare quod quid est in particulari. Quod quia non credo verum, idcirco puto melius tenere, quod mobile in proposito non significat ipsam aptitudinem ad motum si est passio: sed eius fundamentum. Cum enim ista aptitudo, quam mobilitatis nomen sonat, quibusdam entibus repugnet, scilicet separatis a materia, et quibusdam non, scilicet materialibus, et de entibus materialibus (puta homine et bove) non reputetur praedicari substantialiter: consequens est, quod aliquid praecedat in eis, ex quo ipsa aptitudinem hanc sortiantur: et hoc fundamentum mobilitatis est. Notanter autem dixi 'non reputetur': quia communi voci satisfacere volens distinctionem hanc mobilitatis pertractavi. In X siquidem Metaph., text. ult., sub dubio relinquitur, an corruptibile sit substantia, an in substantia, i. e. an sit de substantia rei, aut eam sequatur: ut exponit Averrois. Corruptibilitas autem quaedam mobilitatis species est, vel mobilitas ipsa: secundum illud VIII Phys. text. comment. 25, in omni motu corruptio est. Sanctus Thomas etiam ibidem inter substantialia praedicata corruptibile ponere videtur. Aristoteles quoque in I Phys. text. 8, idem sentire videtur: dum dicit, quod ad naturalem non spectat probare mobilitatem: hoc enim non esset verum, si mobilitas esset passio praeventa a formali ratione subiecti philosophiae naturalis: posset enim per illam rationem a naturali philosopho probari. Nisi forte quis dicat dictum Aristotelis non esse verum per se, sed per accidens: quia scilicet est passio notissima. Sed hoc non est tutum: tum quia non est sermo per accidens consuetus Aristoteli, tum quia saltem defendere mobilitatem pertinet ad philosophum naturalem, et non ad metaphysicum: sicut et quamlibet passionem subiecti proprii quilibet artifex defendere debet. Nec obstat, quod sit passio per se nota de adaequato subiecto: quoniam per se notum, et non per se notum, faciunt quidem differentiam quoad probari vel non probari posse aliquid, ut patet in II Phys., text. comm. 6, non tamen faciunt differentiam quoad defendere vel non defendere: quoniam si occulta tuenda sunt, manifesta magis sunt tuenda, modo non sint principia, sed ex principiis: qualis est mobilitas, si passio ponitur. Quicquid autem de hoc sit, mobilitas, quae est ratio formalis subiecti physicae, non passio, sed quod quid erat esse est entium naturalium: et praevenit naturalitatem et mobilitatem — passionem eorum si concedatur illam quidem, quia relativa proprietas est; istam vero, quia passio dicitur.

b) Circa vero ly ens, hoc tantum distinguere oportet, quod dupliciter entis nomine uti consuevimus.

1) Primo, pro omni eo quod habet esse quocumque modo: et sic hic non capitur.

2) Secundo, pro eo quod proprie esse dicitur: hoc autem in his, quae fiunt, est id quod proprie fit: eius siquidem est esse proprie, cuius est fieri. Id autem quod proprie fit, ut VII Metaph. text. comm. 28 patet, est compositum: sive substantiale, ut homo; sive accidentale, ut homo medicus. Et sic sumitur in proposito. Unde colligendo dicta ad hoc quod aliquid sit pars subiectiva entis mobilis quod subiectum physicae dicimus, exigitur et quod sit proprie ens, et quod sit mutabile physica mutatione. Et propterea nec materia prima, nec forma substantialis aut accidentalis ens mobile est: sed entis mobilis principia haec omnia sunt. Est ergo ens mobile communius quam sit corpus mobile, et quam substantia naturalis sive sensibilis: quia continet sub se omnia materialia composita, quae solum mutabilia sunt: sive sint substantialia, sive accidentalia, sive secundum formam absolutam, sive secundum ubi. Et est ens mobile abstractius quid quocumque praedictorum, quanto ens aliquem gradum concomitans prius est illo: dato etiam quod ad composita accidentalia se non extenderet. Nec obstat contradictio per ly mobile; quoniam sicut substantia rationalis abstractius quid est, quam animal rationale: sic ens mobile abstractius et prius quid est, quam substantia mobilis: quamvis enim ex parte ly mobile aequa sit abstractio, ex parte tamen ly ens, et ly substantia, abstractius est ens mobile. Unde quemadmodum concedens substantiam rationalem, adhuc disputandi locum haberet, an illa rationalis substantia esset corpus, an animal, etc., et continue ab abstractiori ad minus abstractum quaestio descenderet, dum a substantia rationali ad corpus rationale, et a corpore ad corpus animatum, etc., veniretur, sic sub ente mobili quaestio remanet, an illud sit substantia, an corpus, etc. Cum igitur in re mutabili considerari possit, et quod sit corpus mutabile, et quod sit substantia mutabilis, et quod sit ens mutabile, divi Thomae sententia est, naturalia rationem subiecti philosophiae naturalis induere primo, non quatenus sunt corpora mutabilia, aut substantiae mutabiles, sed quatenus sunt entia mutabilia: ita quod ens mobile, licet complexionem nominum contineat, incomplexum tamen et per se unum quod quid est significat, sicut ens per se. Quemadmodum enim diviso ente in per se et in alio, si simplicibus vocabulis careremus, substantiam ens per se nominaremus, et accidens ens in alio, et tamen unam formalem rationem significaremus, non aggregatam ex pluribus: ita diviso ente in transmutabile et intransmutabile, carentes simplici vocabulo, ens transmutabile seu mobile vocamus alterum membrum quod unius est quidditatis, et illud philosophiae naturalis subiectum esse adaequatum dicimus. Haec de secundo.

QUOAD TERTIUM, cum ens mobile duo nomina complectatur, et unum significet, primo ostendendum est, quod eius significatum est adaequatum philosophiae subiectum; deinde quod his nominibus convenientissime significatur.

a) Primo probatur tripliciter.

Primo sic: Adaequatum subiectum primarum passionum naturalium est adaequatum subiectum philosophiae naturalis: sed ens mobile, et non substantia aut corpus naturale seu mobile, est adaequatum subiectum primarum passionum naturalium: ergo, etc. — Maior est per se nota. Minor vero probatur accipiendo transmutabilitatem, seu quod idem est, mutabilitatem pro prima passione physica, vel saltem una de primis, aut eis aequivalente: ut ab omnibus supponitur. Tunc sic: adaequatum subiectum transmutabilitatis habet materiam, formam, et privationem pro adaequatis principiis: sed tantum ens mobile habet haec pro adaequatis principiis: ergo nihil aliud ab ente mobili est subiectum adaequatum transmutabilitatis, et consequenter primarum passionum naturalium: quod erat probandum. Maior huius prosyllogismi est ex eo evidens, quod oportet ista tria in omni materia esse adaequata sibi invicem, scilicet passionem et subiectum et propria passionis principia: ut patet de risibilitate, et homine, et animali rationali: constat autem ex I Phys. per longum processum transmutabilitatis principia prima esse materiam, formam, et privationem: oportet igitur eius, ad quod tanquam ad adaequatum subiectum primo sequitur transmutabilitas, esse adaequata principia, materiam, formam, et privationem. Minor patet ex his, quae in XII Metaph. a text. 19 usque ad text. 29 dicuntur, scilicet quod materia, forma, et privatio ad genus substantiae non arctantur, sed materia, forma et privatio generis substantiae sunt principia propria substantiae mutabilis: et materia, forma et privatio in genere quantitatis sunt propria principia quanti mutabilis: et materia, forma et privatio in genere qualitatis sunt principia propria qualis mutabilis.

Si dicatur quod quemadmodum principia propria substantiae continent propria principia caeterorum generum, quia sunt causae eorum (ut ibidem docet Aristoteles) sic substantia mutabilis continet omne quantum et quale mobile, et transmutabilitas substantiae omnem aliam. Et propterea licet materia, forma et privatio excedant substantiam mobilem formaliter, non tamen virtualiter. Hoc licet sit subtiliter dictum, vim tamen rationis non excludit propter duo. — Primo: quia falsum est, quod principia propria substantiae mutabilis sint principia principiorum caeterorum generum mutabilium. Quamvis enim sit verum et expressum in XII Metaph. c. supra dicto, quod per se principia essendi in genere substantiae sunt principia principiorum essendi in caeteris generibus: id est, quod materia et forma substantiae sunt causae materiae et formae in quantitate et qualitate, etc. Veritati tamen adversatur, quod per se principia transmutabilitatis substantialis sint principia principiorum transmutabilitatis aliorum generum. Privatio enim in genere substantiae, quae est per se principium, non substantiae, sed transmutationis substantialis, non est universaliter, et consequenter nec per se principium privationis, quae est principium transmutationis accidentalis, ut in corpore caelesti patet: ubi ens mobile secundum locum, habet omnia propria principia, scilicet materiam, formam et privationem: caelum autem substantialiter non habet nisi duo principia, quae sunt essendi per se principia, sive ibi sit materia, quae est pura potentia: sive simplex corporeitas pro materia, et intelligentia et forma: nullo enim modo est ens mobile substantialiter. — Secundo: quia dato, quod esset talis inclusio virtualis, adaequatum tamen subiectum transmutabilitatis, et similiter adaequatum principiatum ex materia, forma et privatione, non substantia mobilis, sed ens mobile: quoniam quando aliqua proprietas universalis secundum praedicationem habet subiectum adaequatum secundum praedicationem, in quo reperitur causa, secundum quam inest quibuscumque proprietas illa, illud tale est eius subiectum secundum quod ipsum. Nec est requirendum pro primo subiecto illius illud ad quod per viam resolutionis proprietas illa et eius principia reducuntur: alioquin periret doctrina tradita in lib. Post. cap. de universali. Docemur enim ibi sistere, quando adaequatum subiectum secundum praedicationem invenimus, et causam in eo, per quam sibi caeterisque illa passio inest. Nulla etiam posset poni proprietas communis alicui analogo ad substantias et accidentia: cum accidentia et eorum proprietates et principia in substantiis virtualiter includantur. Nisi ergo velimus abuti vocabulis et rationibus eorum, quod in se est subiectum adaequatum transmutabilitatis in se ipso adaequate, claudit propria principia transmutabilitatis. Sed nec substantia mobilis, nec corpus mobile claudit in se illa: quoniam propria principia transmutabilitatis universalis seu in communi, sunt materia, forma, et privatio in communi, quae genus substantiae transcendunt. Enti autem mobili adaequantur: quidquid enim ex materia, forma, et privatione constat, ens mutabile est; et e converso, eo quod privatio machinatur ad malum. Ens igitur mobile est proprium, et primum mobilitatis subiectum.

Secundo probatur propositum, et directe arguitur contra ponentes corpus mobile sic: coniunctio omnis mobilis cum ratione corporeitatis, non supponitur in naturali philosophia, sed in VI Phys. probatur, ergo non corpus mobile, sed ens mobile est subiectum philosophiae naturalis. — Antecedens patet in text. 32, VI Phys., ubi probatur quod omne mobile est corpus. Consequentia vero patet tum ex eo, quod si corpus mobile ponitur adaequatum subiectum, oportet supponi mobilitatem coniunctam esse corpori, aut ut rationem formalem, aut ut passionem: tum ex eo, quod oportet supponi corpus coextendi ipsi mobili: alioquin non supponeretur subiectum adaequatum scientiae. Utrumque autem horum impossibile est supponi ignorata universali coniunctione ipsius mobilis cum corpore: ut de se patet. Ergo. Et haec est ratio sancti Thomae in I Phys.: nunquam enim dixit ipse, quod philosophus naturalis probet corpus mobile esse, ut communiter sibi imponitur, quia non intelligitur (corpus enim mobile esse, qui dubitant, non egent medio, sed sensu, quo vel seipsos moveri percipiant), sed dixit quod probat omne mobile esse corpus. Et ut plenius huius rationis vis percipiatur, advertendum est primo, quod subiectum adaequatum scientiae resolventis suas conclusiones in principia per se nota (qualis est philosophia naturalis) oportet et quod sit subiectum primarum passionum, ac per hoc quod sit principium essendi, et consequenter cognoscendi secundum naturam caeterorum: et quod sit principium cognitionis in nobis, sive ad latentes proprietates et occulta principia a posteriori, sive a priori procedatur: quoniam subiecti cognitio omnibus praesupponitur. Et ut dicit Averrois in II Phys. comm. 26: nec a priori, nec a posteriori probari potest in scientia: et innatum est nobis, quod oportet semper a notioribus nobis procedere, ut in I Phys. comm. 4 dicitur. Sicut ergo prima ratio superius facta procedit ex ordine naturae, sic ista procedit ex nostro ordine cognoscendi. Et propterea sanctus Thomas dixit, quod ad audientes probatur, omne mobile esse corpus: insinuans per hoc, cognitionis magis quam rei ordinem. Advertendum est secundo, quod quamvis aliud sit omnem mobilitatem esse coniunctam corpori, et aliud cognosci omnem mobilitatem esse coniunctam corpori: ad hoc tamen quod corpus mobile ponatur subiectum adaequatum, nihil refert quod horum deficiat: quoniam sicut deficiente coniunctione illa secundum rem, corpus mobile prohiberetur ex parte rei esse subiectum: ita deficiente coniunctione illa in esse cognito, ex parte cognitionis quae praehaberi debet, impeditur. Non sufficit autem praesupponi aliquod mobile esse corpus (quod ad sensum patet), sed oportet supponere omne mobile esse corpus: tum quia ad hoc, quod complexum aliquod, vel complexe significatum induat rationem subiecti adaequati in scientia, oportet id quod est ut formale, et sic et supponatur per se coniunctum alteri, ut passio vel ratio formalis: alioquin frustra de materiali parte complexi illius quaestio fieret: cum ea quae sunt per accidens, variabilia et extra quaestiones scibiles sint. Hoc autem sicut impossibile est esse, nisi omne tale illi insit: ita est impossibile supponi, nisi omne tale inesse illi supponatur: quoniam omnia haec, sicut in naturae ordine praeexigunt de omni, ita et in cognitionis ordine. Unde si naturalis scientiae subiectum est corpus mobile, oportet in hac scientia, quae de mobili in eo quod mobile tractat, supponere mobile, quod ut formale se habet, coniunctum esse corpori per se, vel ut passionem, vel ut rationem formalem. Neutrum autem horum fieri potest, nisi supponatur omne mobile corpori connexum esse: imaginari enim non potest, ut propria passio aut ratio formalis credatur esse alicuius, id quod communius illo dubitatur. Tum quia ad hoc ut aliquod complexum vel complexe significatum habeat rationem adaequati subiecti alicuius scientiae, non minus oportet id quod ut formale ponitur adaequari scientiae, quam id quod ut materiale sumitur coextendi illi formali: alioquin si materiale rationem formalis contraheret, scientia, quae adaequate rationem formalem respicit, subiectum suum excederet: nihil autem refert, ut dictum est, coextensionem talem non esse, aut non supponi. Si igitur corpus mobile in eo quod mobile, adaequatum subiectum ponatur philosophiae naturalis, oportet philosophiam, quae de mobili in eo quod mobile est, supponere, corpus evacuare mobile: alioquin adaequatum sibi subiectum, quamvis haberet, non tamen supponeret: et consequenter subiecti rationem non haberet. Hoc autem impossibile est supponi, quamdiu nescitur, an omne mobile sit corpus: ut de se patet. Potes autem rationem hanc iuxta sanctum Thomam, sic colligendo formare: Nulla scientia habens subiectum complexum, aut complexe significatum, probat eam coniunctionem partium subiecti, sine qua complexum illud subiecti rationem induere non potest: alioquin scientia construeret sibi ipsi subiectum, quod de nulla scientia speciali dicere licet. Haec enim maior aequivalet maiori sancti Thomae brevius assumentis, nulla scientia probat, id est, construit, vel componit sibi ipsi subiectum: loquendo enim de subiecto complexo, aequivalet dicere, nulla scientia componit aliquid, ut sit suum subiectum: et dicere, nulla scientia probat suum subiectum, apud formaliter terminos speculantes. Sed philosophia naturalis, si corpus mobile ponitur subiectum, construeret subiectum suum. Ergo, etc. — Patet minor ex dictis: quia probat universalem coniunctionem mobilitatis cum corpore, sine qua corpus mobile subiecti rationem habere non potest. Omissa autem verborum sollicitudine, directe syllogizandum est sic: Nullum coniunctum, cuius de omni coniunctio probatur in aliqua scientia, est subiectum adaequatum illius: corpus mobile est coniunctum, cuius de omni coniunctio probatur in philosophia naturali. Ergo corpus mobile non est subiectum in philosophia naturali. — Maior iam patet, ex eo quod omne coniunctum, quod ponitur adaequatum subiectum, supponitur et per se coniunctum saltem ex parte formalis, et coextensum rationi formali adaequanti scientiam: sed cuius coniunctio dubitatur de omni, non supponitur coniunctum per se, nec coextensum rationi formali. Ergo. Minor ex VI Phys. patet text. comm. 32, ubi probatur universalis coniunctio mobilis cum corpore et processu philosophiae naturalis, maxime in II Phys., et II tractatu I De Caelo, unde habetur universalis coniunctio corporis cum mobili.

Sed remanent duae contra rationem hanc obiectiones excludendae. — Prima est: quia non videtur verum, quod in VI Phys. probetur, omne mobile esse corpus: eo quod in text. 32 probatur tantum omne mobile esse divisibile. Constat autem, quod si probatur passio alicuius de mobili, non propterea probatur ratio formalis subiecti illius passionis: sic autem se habet divisibilitas et corporeitas, ut patet. — Secunda est: quia videtur haec secunda ratio adversari primae: in hac siquidem dicitur omne mobile esse corpus: in illa vero dicitur ens mobile communius esse, et corpore et substantia mobili.

Ad primum horum dicitur, quod quia non cadit in intellectu humano, quod aliquid supponatur esse corpus, de quo dubitetur esse divisibile, nisi apud antiquos attributos errores, ponentes corpora indivisibilia, quia divisibilitas ipsa sic comes est corporeitatis et in esse, et in cognosci, ut prius absque posteriori nunquam cognoscatur: experimur enim non aliter nos cognoscere aut supponere corpus, nisi ut quantum quoddam quantitate molis: ideo si in philosophia non supponatur omne mobile esse divisibile, a fortiori supponi non potest esse corpus: quia coniunctio mobilis cum corporeitate, dum dubitatur, cum divisibilitate non potest cognosci, nisi ratione aut sensu. Ex sensu autem constat, quod non habetur: ratio autem ad illam nulla invenitur. Et si ex demonstratione illa VI Phys. non acceptatur probatum, saltem tanquam necessario consequens conclusionem formaliter conclusam, relinquitur maius inconveniens, quod scilicet omne mobile esse corpus, longe remotius est a philosophiae principio: utpote III De Caelo et I De Generatione. Peripatetici tamen ibidem utranque concludi propositionem indistincte intelligunt. Unde Averrois in I De Caelo, comm. 5 dicit: Probatum est in VI Phys. quod omne mobile est corpus, etc.

Ad secundum vero dicitur, quod licet ens sit communius corpore (quia de multis praedicatur quidditative, de quibus corpus non praedicatur quidditative) non tamen est sic communius, quod alicui insit, cui corporeitas coniuncta non sit, omne enim ens mobile est corpus, vel claudit in se corpus. Potest et secundo dici (licet in idem redeat) quod in VI Phys. probatur omne mobile esse corpus: id est corporeum aliquid. Probando enim mobile esse divisibile, nihil aliud probatur, quam mobile esse ens corporeum, sive illud sit corpus, sive corporeum aliquid. Corporeum autem convertitur cum ente mobili, dato quod corpus cum eo non convertatur. Et eodem modo potest argui contra ponentes substantiam naturalem aut mobilem. Omne enim naturale aut mobile esse substantiam, cum oporteat supponi, aut haberetur ex sensibus, aut ex naturali philosophia, aut ex metaphysica. Ex sensu quidem non habetur. Ex naturali autem philosophia si haberetur, concluderet hoc non posse supponi in ipsa: si autem a metaphysico tractatur, ut Averrois dicit II Phys. comm. 4, hoc etiam concludit illud non posse esse subiectum in philosophia naturali: quae scientia ex se est evidens absque metaphysica. Habet enim subiectum et principia propria ex sensibus per se nota: et non accipit ea positione: quamvis a metaphysico defendi debeant si impugnentur: ut in I Phys. text. comm. 12 dicitur.

Tertio probatur idem auctoritate: et primo Aristotelis, in III Phys., ubi in diffinitione motus non posuit corpus aut substantiam, sed ens in potentia, etc. Ex quo arguitur sic: id est subiectum philosophiae, quod ponitur in diffinitione primorum accidentium naturalium: quia tale est proprium subiectum eorum, ut patet in VII Metaph. text. 15, sed non corpus nec substantia sed ens in potentia secundum quod in potentia (quod idem est quod ens mobile, ut patet in III Phys. text. 6 et 9) ponitur in diffinitione primorum accidentium naturalium: scilicet motus etc. Ergo ens mobile est subiectum philosophiae naturalis. Et confirmatur hoc idem ex I Phys. text. 11, ubi supponendum dicitur in philosophia omnia aut quaedam moveri, et non omnia aut quaedam corpora, etc. — Secundo auctoritate Averrois, qui scilicet non sollicitus de vocabulis, in III Metaph., comm. 1, 'ens mobile'; et in XII eiusdem comm. 5, 'corpus mobile'; et in prooemio Phys., 'res sensibiles' subiectum philosophiae nominaverit, et propterea non verba sua in hac re, sed sensum ponderari voluerit: in secundo tamen Phys., expresse docet aliquid prius corpore subiectum esse philosophiae naturalis: dum dicit comm. 3: 'Et sciendum est, quod subiectum istius libri est natura et principia naturalia, cum sint communia omnibus rebus naturalibus': et ideo in hoc libro non diffinivit corpus neque alia de quibus considerat naturalis, sicut fecit in I Caeli et Mundi. Ex quo habetur quod apud ipsum consideratio de corpore mobili differtur usque ad librum De Caelo et Mundo, ubi ab eius diffinitione inchoatur: ut patet in text. comm. 2. Et rursus habetur subiectum physicae esse commune corpori et aliis, de quibus considerat naturalis: ut prima ratione assumpsimus. Non ergo corpus mobile, sed aliquid prius eo commune naturalibus omnibus est subiectum philosophiae: quod ens mobile esse ex prima ratione liquet. Est ergo significata ratio per ens mobile subiectum philosophiae naturalis: non autem significata per substantiam, aut corpus naturale vel mobile vel sensibile.

b) Quod autem illis vocabulis convenientissime significetur, sic patet: 'Mobilis' vocabulum in primis convenientius sumitur, quam 'sensibilis': quoniam admisso ente sensibili, adhuc non est naturalis philosophus liber a Parmenidis et Melissi invectione: concedentes enim ens sensibile, negabant mobile. Supposito autem ente mobili, philosophiae principia inconcussa manent. Similiter convenientius est, quam 'naturalis' nomen: tum quia redit idem inconveniens. Nam supposito 'ente naturali', adhuc philosophus naturalis liber non incedit, nisi 'mobile' addat: ut ipse Aristoteles testatur in I Phys. text. 11, contra Parmenidem et Melissum concedentes 'ens naturale', subdens: 'Nobis autem subiiciatur, omnia aut quaedam naturalia moveri'. Tum quia subiectum notissime debet supponi, et constat diffinientia notiora esse diffinito: unde cum motus naturam diffiniat, quod clare significatur per ens mobile, obscure importatur per ens naturale: hoc enim si declarandum est, ad motum oportet venire. Tum quia nominibus utendum est ut plures, II Topic.; usitatissimum autem est naturae nomen ad cuiuscumque rei quod quid est, et naturale ad omne non artificiale, sive de genere mobilium sint sive non. Et propterea si ens naturale supponeretur, ens non artificiale intelligeretur subiectum in philosophia naturali: quod est falsum. Et sic inficiationi locum daret vocabuli aequivocatio; quod si distinguendum esset, 'et ens naturale', id est, habens in se principium motus supponendum, cur non potius absque glossa et distinctione 'ens mobile' a principio dictis, clarius exprimendo? praesertim quod secundi Phys. principium anticipandum esset, ut glossa illa intelligeretur. Entis autem nomen clarius propositis, ex dictis patet. Haec de tertio.

NUNC QUARTO superest argumentis in oppositum satisfacere.

Et ad primum quidem dicitur, quod ens significare tertium quid commune secundum analogiam substantiae et accidenti, non est contra sanctum Thomam, nisi secundum analogiae naturam ignorantes. Unde nullum inconveniens est, ens mobile commune esse secundum rationem formalem, non unam simpliciter, sed unam analogice entibus mobilibus omnibus, scilicet substantiis, quantis, et qualibus, et caeteris. — Quamvis etiam ratio ad oppositum non concludat contra tenentes ens mobile extra substantiam non inveniri: quia homo ipse, inquantum est ens mobile, aliud est a seipso, inquantum est substantia mobilis. Et propterea non sequeretur: 'ergo ponendo ens mobile subiectum, ponitur substantia, aut corpus mobile', quoniam differunt formali ratione.

Ad secundum dicitur dupliciter. Primo, quod mobilitas communiter sumpta (ut de ea in hac loquimur quaestione) non est passio, sed substantiale praedicatum: sicut et materiale et possibile, iuxta ea quae supra adducta sunt. Quae possunt etiam ratione confirmari: ex eo quod possibile substantiale praedicatum est entium, a materia sumptum. Non enim homo est ens possibile per aliquam proprietatem, ipsum consequentem, sed per intrinseca sua. Mobilitas autem apud naturalem idem sonat quod possibilitas apud physicum: ut exercitatis in istis scientiis, non auctoritatibus notum est. Sed quia hoc non est a praedecessoribus discussum, et ut novum non facile acceptabitur, sic debiliter firmatum: ideo secundo dicitur, quod si mobilitas sit passio, adhuc subiectum philosophiae conceditur esse unius rationis formalis circumlocutae per ly 'ens mobile'.

Et ad instantiam contra hanc responsionem respondetur tripliciter. Primo, quod quamvis in scientiis a priori procedentibus subiectum debeat esse primo et maxime notum quoad quid rei, non tamen hoc oportet in scientiis a posteriori doctrinam facientibus qualis est naturalis philosophia: ut Commentator dicit in prooemio, et in comm. I Phys., comm. 2. Sufficit enim quod sit primo et maxime notum quoad 'an est' et 'quid nominis': ut ex I Post. patet. Huic autem nihil obstat talis circumlocutio. — Secundo dicitur, quod notitiam subiecti debere esse maximam, potest dupliciter intelligi. (a) Uno modo respectu cognitionum possibilium haberi de illo. Potest enim idem cognosci probabiliter et demonstrative, per communia et propria, etc. Et hoc modo de subiecto non oportet supponi a nobis maximam cognitionem: ut patet inductive etiam in mathematicis. (b) Alio modo respectu aliarum cognitionum, quae in illa scientia acquiruntur. Et hoc modo est verum: et conceditur quod cognitio ista, quam habemus de illa ratione formali in isto circumlocuto, est maior omni cognitione quam acquirimus in philosophia naturali. — Et si contra hoc instetur: quia multorum notitiam acquirimus in philosophia naturali, quae per intima eorum cognoscimus et nominamus (perfectior autem est cognitio per intima, quam per passionem, sicut ratio illa cognoscitur), respondetur quod perfectio cognitionis, de qua est sermo in I Post., unde sumitur quod subiecti cognitio debet esse maxima, non attenditur penes aliud quam evidentiam. Unde maius et minus in cognitione in proposito, penes evidentiae latitudinem attendere oportet. Et propterea aliud est cognosci intimius, et aliud evidentius. Cum enim omnis cognitio acquisita in scientia, sive pertingat ad intima alicuius quaesiti, sive non, habet evidentiam ex cognitione subiecti sicut ex principio, necesse est cognitionem subiecti esse evidentiorem, et consequenter maiorem caeteris. Et vere sic est in proposito: quia cognitio entis mobilis, quam circumloquendo supponimus, est ex sensibus evidens: quaecumque autem alia acquisita est discursu syllogistico ex istius evidentia certa: propter quod autem unumquodque illud magis est: ut dicitur in I Post. — Tertio dicitur, quod si philosophia haberetur a nobis sub perfecta ratione scientiae, qua est in se procul dubio subiectum, oporteret omnino esse primo et maxime notum, ut arguendo dicitur. Quia autem non sic est, tantum imperfectionis scientiae nostrae admiscetur, quantum subiecti cognitio compatitur: ex hac enim incompleta cognitione subiecti, minus plena est cognitio subsequentium, difficultasque in solvendis quaestionibus non parva.

Ad tertium dicitur negando consequentiam, quaecumque via teneatur. Non enim eiusdem scientiae est considerare aliquod subiectum, et per se partes eius subiectivas, aut per se modos quoscumque: sed eos tantum, qui genus, scilicet illius subiecti, non egrediuntur. Mobile autem extra genus scibile metaphysicae est: quoniam a materia sensibili non abstrahit. Accidentalem autem conditionem entis mobilitatem esse, ut subalternatio requirit, nullo modo est possibile: ut ex his, quae scripsimus super caput 13 primi Post. patet: quia accidentalitas illa perseitatem et extraneitatem simul respectu illius subiecti exigit, quod respectu entis non est possibile: cum nihil extraneum sit ab ente: ut dicitur III Metaph., text. 11. Nec mihi obiiciatur quod sanctus Thomas in tractatu De Natura Generis dicit philosophiam naturalem propter accidentalitatem huiusmodi subalternari metaphysicae: quia tractatum illum forte nunquam vidit sanctus Thomas. Stylus enim eius non est; et multa ibi sunt, quae doctrinae eius non consonant.

Ad quartum dicitur, quod plus requiritur ad hoc, quod aliquid sit subiectum, quam quod ad ipsum fiat resolutio: alioquin principia subiecti, ad quae ultimo fit resolutio, essent subiectum. Oportet ergo quod ad eius rationem formalem fiat resolutio, tanquam adaequatum primarum passionum subiectum: ad substantiam autem mobilem non fit mobilium resolutio, sicut ad adaequatum mobilitatis subiectum, sed sicut ad primum clausum in adaequato mobilitatis subiecto, quod est ens mobile. Post resolutionem siquidem passionum communium in analogum subiectum, potest analogum ipsum in se resolvi, posterius in prius reducendo: ut in tractatu De Nominum Analogia diffuse diximus.

Et hic sit finis huius quaestionis in conventu sanctae Mariae Gratiarum in Mediolani suburbio, anno Salutis 1499, die 6 Novembris. Sume igitur amantissime mi frater Vincenti, sollicitudinis hospitalitatisque tuae fructum: et quo praestas ingenii acumine, discute, dans veniam minus consentaneis, memor quod nihil in ullo unquam genere cultum repentinumque sit. Vale.

↑ Top of work