De baptismo aliisque quaestionibus ab ipso propositis ad Hugonem de Sancto-Victore

Bernard of Clairvaux

De baptismo aliisque quaestionibus ab ipso propositis ad Hugonem de Sancto-Victore

Bernard of Clairvaux (1090–1153)

Bernard of Clairvaux's letter-treatise to Hugh of Saint-Victor on the promulgation of the obligation of baptism, baptism by desire, the knowledge of the mysteries in the Old Testament, sins of ignorance, and the angels' knowledge of the Incarnation. Latin transcription of the Mabillon edition (Gaume frères, 1839), with the preface, five chapters and printed apparatus.


Praefatio

Si tibi videor tardius rescripsisse, scito me tarde quoque accepisse ad quod rescriberem. Nam quod miseras, non continuo ad me usque perlatum est, sed Pontiniaci diu ante retentum. Porro ubi accepi, moram minime feci in rescribendo. Ceterum id brevius, quam tua forte deposcebat intentio: sed non plane quam mea occupatio sineret. Curavi tamen ne te utcumque lateret quidquid super interrogatis ego sentirem, tuo sane eadem mea sensa et otio, et ingenio plenius astruenda relinquens, si ita oportere cognoveris. Nec dubito ad manum tibi esse rationes certas et congruas auctoritates, quibus facile id possis. Is ergo, cuius me respondere assertionibus iubes, et nomen taces, tibi noverit a me super consultis quod sentio dictum, non sibi contradictum, etiamsi quid aliter ab ipso sapimus. Nam si verum nos sapimus, veritas ei contradicit, non nos. Sed enim si non confunditur acquiescere veritati, et veritas cum eo sapit, et nos. Sin autem, servum Dei tamen non oportet litigare, sed magis patientem esse ad omnes. Ideoque non quaerimus pugnas verborum; novitates quoque vocum iuxta apostolicam doctrinam evitamus. Patrum tantum opponimus sententias, ac verba proferimus, et non nostra: nec enim sapientiores sumus quam patres nostri. Abundet sane in suo sensu qui vult quantum vult, dummodo nos patiatur in Scripturarum sensibus abundare, quomodo dicit Apostolus: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, tanqam ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est.

Caput I: Non obligasse baptismum, ex quo dictum fuit Nicodemo, Nisi quis renatus, etc.

Caput II: Baptismi obligationem coepisse primum post sufficientem eius promulgationem. In necessitatis tamen articulo sufficere baptismum fide et voto susceptum, sicut et martyrium

Caput III: Iustos Veteris Testamenti non tam claram habuisse notitiam futurorum mysteriorum fidei, quam nos habemus praeteritorum

Caput IV: Ostendit dari peccatum per ignorantiam, contra assertorem contrariae opinionis

Caput V: Sententiam quamdam suam male acceptam a calumnia vindicat, nempe quod angelos latuerit consilium incarnationis dominicae

↑ Top of work