De baptismo aliisque quaestionibus ab ipso propositis ad Hugonem de Sancto-Victore
Bernard of Clairvaux (1090–1153)
Bernard of Clairvaux's letter-treatise to Hugh of Saint-Victor on the promulgation of the obligation of baptism, baptism by desire, the knowledge of the mysteries in the Old Testament, sins of ignorance, and the angels' knowledge of the Incarnation. Latin transcription of the Mabillon edition (Gaume frères, 1839), with the preface, five chapters and printed apparatus.
Praefatio
Si tibi videor tardius rescripsisse, scito me tarde quoque accepisse ad quod rescriberem. Nam quod miseras, non continuo ad me usque perlatum est, sed Pontiniaci diu ante retentum. Porro ubi accepi, moram minime feci in rescribendo. Ceterum id brevius, quam tua forte deposcebat intentio: sed non plane quam mea occupatio sineret. Curavi tamen ne te utcumque lateret quidquid super interrogatis ego sentirem, tuo sane eadem mea sensa et otio, et ingenio plenius astruenda relinquens, si ita oportere cognoveris. Nec dubito ad manum tibi esse rationes certas et congruas auctoritates, quibus facile id possis. Is ergo, cuius me respondere assertionibus iubes, et nomen taces, tibi noverit a me super consultis quod sentio dictum, non sibi contradictum, etiamsi quid aliter ab ipso sapimus. Nam si verum nos sapimus, veritas ei contradicit, non nos. Sed enim si non confunditur acquiescere veritati, et veritas cum eo sapit, et nos. Sin autem, servum Dei tamen non oportet litigare, sed magis patientem esse ad omnes.1 Ideoque non quaerimus pugnas verborum; novitates quoque vocum iuxta apostolicam doctrinam evitamus. Patrum tantum opponimus sententias, ac verba proferimus, et non nostra: nec enim sapientiores sumus quam patres nostri. Abundet sane in suo sensu qui vult quantum vult, dummodo nos patiatur in Scripturarum sensibus abundare, quomodo dicit Apostolus: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, tanqam ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est.2
Caput I: Non obligasse baptismum, ex quo dictum fuit Nicodemo, Nisi quis renatus, etc.
1. Scribis itaque quemdam asserere nescio quem (nam non nominas) ex quo primum dictum a Domino legitur, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non intrabit in regnum caelorum:1 ex eo neminem absque eodem percepto actualiter visibili sacramento, vel eius vice martyrio, ullatenus potuisse salvari; sed etsi forte illud quispiam cum vera fide et contritione cordis expeteret, sed praeventus mortis articulo assequi quod cuperet non valeret, tamen omnino damnari. Ubi primo de temporis quidem praefixione durum nimis austerumque videtur ut videlicet verbum adhuc absconditum palam iam noceat, et ante iudex feriat quam minetur: quodque interim in tenebris loquitur et in aure Salvator, nondum quidem salvet, quia nondum apparet; et iam mundum impleat condemnatis. Itane ergo verbum salutis et praeceptum vitae non prius vitam restituere valuit, quam mortem inflixerit; idque eo innocentibus, quo et nescientibus adhuc voluntatem Domini sui? Num gentem ignorantem et iustam (ut cum ethnico loquamur) debuit interficere Deus?2 Quis ita sapiat? Non equidem vitae concordat Auctori, morte nimirum, quam exterminare venerat, uti mox in initio viarum suarum ad praeiudicium saeculi, caeleste adhuc recentissimum ignorantis edictum. Nefas est profecto sentire de omnium largitore bonorum quod tam malum principium dederit adveniens. Minime prorsus id ego cuipiam de Christo assenserim quod magis ab Antichristo merito formidatur, quia videlicet et ipse paraverit sagittam suam in pharetra, ut sagittaret in obscuro rectos corde.
2. Quanti namque interim toto orbe non baptizati moriuntur, profecto ignorantes quid cum Nicodemo Iesus noctu secretoque confabuletur? Quid ergo? Necdum lex promulgatur, et iam praevaricantes tenentur? Et quomodo, inquit, credent in eum quem non audierunt? Quomodo vero audient sine praedicante? Quomodo autem praedicabunt nisi mittantur?3 Necdum iniuncta, necdum vulgata, necdum audita praedicatio est: et iuxta pigri ac nequam servi sententiam tam durus est Dominus, ut necdum sata iam metere velit, et non sparsa colligere? Absit. Sed audi magis huius rei veritatem. Qui unus est Magister in caelo et in terra, ei qui magister tantum in Israel erat, familiari privatoque colloquio tradebat quod traderet; docebat quod doceret, non quod exigeret et ab absentibus, non unde praescriberet et his qui non audierant. Valde quippe iniuste exigitur obeditio, ubi non praecessit auditio. Neque enim tale est hoc quod et absque promulgatione naturalis lex ignorare non sineret, quale, verbi gratia, illud est: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris.4 Factitium magis quodammodo est, et non naturale mandatum. Quaenam enim natura seu ratio docet internam aeternamque salutem neminem mortalium posse percipere cuius corpus foris perfusum visibili non fuerit elemento? Sacramentum Dei Altissimi est suscipiendum, non discutiendum; venerandum, non diiudicandum; fide sortitum, non innatum; traditione sancitum, non adinventum ratione. Porro fidem necesse est ut auditus praecesserit, dicente Apostolo: Ergo fides ex auditu. Quod ergo omnino fieri5 non poterat si non audiretur, quo pacto, quaeso, exigi debeat et antequam audiretur? Vide autem quomodo huc refugit Apostolus, et de solo auditu convincit incredulos. Sed dico, inquit, Numquid non audierunt?6 ac si dicat, Excusari poterant, si non audissent. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio. Nunc vero cum in omnem terram exierit sonus praedicantium, et in fines orbis terrae verba eorum;7 quia iam dissimulari non valet auditus, profecto inexcusabilis est et contemptus.
3. Multa profecto scienda nesciuntur, aut sciendi incuria, aut discendi desidia, aut verecundia inquirendi. Et quidem huiusmodi ignorantia non habet excusationem. Sed numquid forte tale est hoc quod inquisitum humano possit addisci magisterio? Homo hominis nonnisi ipso indicante cogitatum intelligit: quanto minus divinum quis poterit investigare consilium, nisi cui ipse voluerit revelare? Audi denique ipsum. Si non venissem, ait, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent. Non dicit simpliciter, Et locutus non fuissem; sed interserens eis, et locutus eis, inquit, non fuissem: ostendens sine dubio non ante censeri inexcusabiles de contemptu, quam ad ipsorum usque notitiam iussio perveniret. Nam si locutus quidem fuisset, sed non eis; inobedientiae culpam ignorantia nihilominus excusaret. Nunc autem, inquit, quoniam locutus sum, et locutus sum eis, excusationem non habent de peccato suo.8 Unde et aiebat: Ego palam locutus sum mundo, et in occulto locutus sum nihil.9 Non quod suos domesticos multa in occulto privatimque non docuerit: sed quod tanquam nihilum interim reputaret; et nec poenam, nec praemium ea agere10 quae in secreto tradebat, iudicaret, donec de medio fierent, et prodirent in lumine. Denique et dicebat, Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine:11 ut merito videlicet iam audientibus obedientiae vel meritum adscriberet, vel contemptum, cum in medio proferrentur. Item, Qui vos audit, inquit, me audit; et qui vos spernit, me spernit: ac si diceret, Iudicium meum inter obedientes et contemnentes, non de mea secreta traditione, sed de vestra publica praedicatione pendebit.
4. Sed forte aliquis dicat eos quidem qui non audierunt, etsi non de contemptu iudicari, damnari tamen propter originale peccatum, a quo utique nisi per lavacrum emundari minime potuerunt. At vero quis nesciat et alia praeter baptismum contra originale peccatum remedia antiquis non defuisse temporibus? Abrahae quidem et semini eius, circumcisionis sacramentum in hoc ipsum divinitus traditum est.12 In nationibus vero, quotquot inventi sunt fideles, adultos quidem fide et sacrificiis credimus expiatos, parvulis autem solam profuisse, imo et suffecisse parentum fidem. Porro hoc ita quidem usque ad baptismi tempora perdurasse: quo uno substituto, vacasse cetera.
5. Quaerimus itaque baptismi tempus ex quo coeperit. Ex quo, inquit, primum dictum est: Nisi quis renatus fuerit, etc. Tene ergo firmiter dictum hoc ad Nicodemum, utique amicum Iesu, occultum tamen propter metum Iudaeorum; occultumque illud de nocte requisisse colloquium. Quanta autem putas obisse interim (ut de gentibus taceam) millia circumcisorum, cum necdum in lucem prodierit quod de baptismo tunc in tenebris dicebatur? Quid ergo? Damnatos illos omnes dicimus, quia baptizati non sunt? Fit ergo iniuria antiquo illi Dei aeque mandato, si novo adhuc furtive quodammodo superveniente, non tamen subveniente, illud ita subito evanuisse putetur, ut prodesse deinceps non valeret. Et quidem quam longe post putas publice praedicatum et clamatum super tecta fuisse: Si circumcidamini, Christus vobis non proderit?13 Quomodo deinde stabit illud, quia a diebus Ioannis Baptistae regnum caelorum vim patitur,14 si praecipue tunc temporis contigisse constiterit huiuscemodi a regno violentam interclusionem, qualis quidem nec ante fuerit, nec post futura sit? Sancito quippe novi mysterii decreto, sed adhuc secreto; quisnam, quaeso, morientibus interim ad regnum patet accessus, dum et vetus iam deficit, quoniam a novo excluditur: et novum tamen non subvenit, quoniam, dum nescitur, non percipitur? O infelicissima illa tempora! Quae sola a saeculis omni penitus salutis remedio vacua transierunt, dum et circumcisio quae illo usque viguerat, prodesse iam subripiente baptismate non auderet: et baptisma, quoniam adhuc lateret, non succurreret! Forsan dormiebat eo tempore Deus, nec fuit interim qui redimeret, neque qui salvum faceret.
Caput II: Baptismi obligationem coepisse primum post sufficientem eius promulgationem. In necessitatis tamen articulo sufficere baptismum fide et voto susceptum, sicut et martyrium
6. Satis profecto ex his, quantum reor, apparet quod damnatio non baptizatorum, et frustratio circumcisorum et evacuatio sacrificiorum, quae forte contra originale peccatum ritus observabat antiquus, generaliter iam tunc minime coeperit, quando Nicodemo clam dictum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non intrabit in regnum caelorum.1 Sed nec quando apostolis palam iniunctum est, Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti:2 sed ex eo tempore tantum cuique coepit antiqua observatio non valere, et non baptizatus quisque novi praecepti reus existere, ex quo praeceptum ipsum inexcusabiliter ad eius potuit pervenire notitiam. Sane parvulis et necdum ratione utentibus, quia sola nocere creditur peccati contagio, non etiam mandati praevaricatio; tamdiu credendum est antiqua valuisse sacramenta, quamdiu palam interdicta non fuisse constiterit. An vero ultra? Penes Deum est, non meum definire. Porro in maiori aetate quisquis post vulgatum ubique baptismi remedium renuit iam baptizari, generali originalique maculae addit et ex proprio crimen superbiae, duplicem secum portans iustissimae damnationis causam, si sic de corpore exire contigerit. Tamen si ante exitum resipuerit, et voluerit et petierit baptizari, sed mortis praeoccupatus articulo forte obtinere nequiverit; dum non desit fides recta, spes pia, caritas sincera: propitius sit mihi Deus, quia huic ego ob solam aquam, si defuerit, nequaquam omnino possum desperare salutem, nec vacuam credere fidem, nec confundere spem, nec excidere caritatem: tantum si aquam non contemptus, sed sola, ut dixi, prohibeat impossibilitas. Si quis aliter sapit, viderit unde sibi quod asserit persuaserit: nam me non facile fateor assentire, si non firmior induxerit vel ratio ad intelligendum, vel ad credendum auctoritas.
7. Sed miror admodum, si novus iste novarum inventor assertionum et assertor inventionum, invenire in hoc rationem potuerit quae sanctos Patres latuerit Ambrosium et Augustinum, sive auctoritatem eorumdem auctoritate potiorem. Nam si nescit, uterque idem profecto sensit quod fatemur sentire et nos. Librum certe Ambrosii de morte Valentiniani legat* si non legit; recolat si iam legit; non dissimulet si recolit: et advertet sine dubio Sanctum homini non baptizato et mortuo fidenter de sola fide salutem praesumere et tribuere indubitanter bonae voluntati quod defuit facultati.3 Legat et Augustini de unico baptismo librum quartum: et se vel agnoscat imprudenter deceptum, vel probet impudenter obstinatum. «Baptismi», inquit, «vicem aliquando implere passionem, de latrone illo cui non baptizato dictum est, Hodie mecum eris in paradiso,4 beatus Cyprianus, non leve documentum assumit.» Et addit: «Quod etiam atque etiam considerans, invenio», inquit, «non tantum passionem pro nomine Christi, id quod ex baptismate deerat posse supplere; sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium baptismi in angustiis temporum succurri non potest.» Et infra: «Quantum itaque», ait, «valeat etiam sine visibili sacramento baptismi quod ait Apostolus, Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem,5 in illo latrone declaratum est. Sed tunc», inquit, «impletur invisibiliter, cum mysterium baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit.»6 Et quidem non ignoro retractare ipsum id quod posuerat testimonium de latrone minusque idoneum ad comprobandam illam sententiam confiteri, eo quod sane incertum sit utrumne fuerit baptizatus.7 Ceterum sententiam et audacter prosequitur, et multipliciter confirmat; nec uspiam, nisi fallor, retractasse reperies. Item in alio loco Augustinus, cum aliquos praemisisset, quos Scriptura commemorat invisibiliter quidem, non tamen etiam visibiliter sanctificatos, tandem infert: «Ex his colligitur», ait, «invisibilem sanctificationem quibusdam adfuisse et profuisse sine visibilibus sacramentis, quae pro temporum diversitate mutata sunt, ut alia tunc fuerint et alia modo sint.» Et paulo post: «Nec tamen», inquit, «visibile sacramentum omnino contemnendum: nam contemptor eius invisibiliter sanctificari non potest.»8 Ubi satis evidenter ostendit fidelem et conversum ad Dominum, non si nequiverit, sed si contempserit baptizari, fructu privari baptismatis.
8. Ab his ergo duabus columnis, Augustinum loquor et Ambrosium, crede mihi, difficile avellor. Cum his, inquam, me aut errare, aut sapere fateor: credens et ipse sola fide hominem posse salvari, cum desiderio percipiendi sacramentum: si tamen pio adimplendi desiderio mors anticipans, seu alia quaecumque vis invincibilis obviarit. Vide etiam ne forte ob hoc Salvator cum diceret, Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; caute et vigilanter non repetierit, Qui vero baptizatus non fuerit; sed tantum, Qui vero, inquit, non crediderit, condemnabitur:9 nimirum innuens solam interdum fidem sufficere ad salutem, et sine ipsa sufficere nihil. Quapropter etsi martyrium vicem baptismi posse implere conceditur, non plane hoc facit poena, sed ipsa fides. Nam absque ipsa quid est martyrium, nisi poena? Quae ergo martyrio praestat, ut absque ulla dubietate pro baptismate reputetur; ipsa ita infirma et imbecillis per se erit, ut quod dare alteri valet, sola non valeat obtinere? Et prorsus sanguinis pro Christo effusio magnae cuiusdam fidei indubitata probatio est, non Deo tamen, sed hominibus. Sed quid si Deus, qui profecto ad probandum quod vult, nullis indiget experimentis, aeque magnam in corde cuiuspiam in pace morientis inspicit fidem, martyrio quidem non interrogatam, martyrio tamen idoneam? Si recordatus fuerit homo necdum se salutis percepisse mysterium, et dolens poenitensque toto desiderio expetierit, sed assequi mortis celeritate praeoccupatus nequiverit; damnabit fidelem suum Deus? Damnabit, inquam, hominem pro se etiam paratum mori? Paulus dicit: Nemo potest dicere, Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto.10 Hunc ergo qui in articulo mortis non solum invocat Dominum Iesum, sed ipsius quoque toto desiderio expetit sacramentum; dicemus aut non loqui in Spiritu Sancto, et falsus erit Apostolus; aut et cum Spiritu Sancto damnari? Salvatorem habet habitantem per fidem in corde et in ore per confessionem; et cum Salvatore damnabitur? Pro certo, cum non aliunde martyrium, nisi ex fidei merito illam obtinuerit praerogativam, ut singulariter vice baptismi secure suscipiatur; non video cur non ipsa aeque et sine martyrio apud Deum tantumdem possit, cui et sine martyrii probamento procul dubio innotescit. Possit sane tantumdem, dixerim, quantum ad salutis spectat obtentum, non autem ad meriti cumulum, quo indubitanter martyrium antecellit. Legimus, Omnis qui odit fratrem suum, homicida est:11 et item, Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est in corde suo.12 Quid planius quod voluntas pro facto reputetur, ubi factum excludit necessitas? Nisi forte putetur in malo, quam in bono efficacior inveniri voluntas apud Deum qui caritas est; et promptior esse ad ulciscendum, quam ad remunerandum misericors et miserator Dominus. Quomodo is qui alieno debito se teneri forte in extremis positus recolit, si desit unde persolvat, sola nihilominus poenitentia et cordis contritione obtinere veniam creditur, ne iam pro eo damnetur: sic sola fides et mentis ad Deum conversio, sine effusione sanguinis et sine perfusione aquae, salutem sine dubio operatur volenti, sed non valenti, prohibente mortis articulo, baptizari. Et sicut nulla illi poenitentia remittitur peccatum, si, cum possit, non restituit ablatum: sic et huic nulla proderit fides, si, cum possit, non percipit sacramentum. Quanquam et fidem convincitur non habere perfectam, si negligit. Vera enim et plena fides universa praecepta complectitur: est autem hoc unum ipsumque praecipuum ex praeceptis. Merito ergo non infidelis, sed plane rebellis atque contemptor reputabitur, quisquis obedire renuerit. Quomodo denique fidelis qui Dei contemnit sacramentum?
9. Sane infantes, quia hanc, prohibente aetate, non possunt habere fidem, hoc est cordis ad Deum conversionem; consequenter nec salutem, si absque baptismi perceptione moriuntur. Non quod vel ipsi, quando baptizantur, fide omnino careant, sine qua impossibile est vel ipsos placere Deo: sed salvantur et ipsi per fidem, non tamen suam, sed alienam. Dignum nempe est et ad Dei spectat benignitatem ut quibus fidem aetas denegat propriam, gratia prodesse concedat alienam. Nec enim Omnipotentis iustitia propriam putat ab his exigendam fidem, quos novit propriam nullam habere culpam. Porro aliena opus est fide, cum sine sorde non nascantur aliena: quatenus nec a parvulis alienum sit quod de omnibus generaliter dicitur, Fide mundans corda eorum.13 Nec dubium quod macula contracta ab aliis, aliorum quoque fide valeat vel debeat emundari. Haec sunt quippe iudicia divinae iustitiae, in quibus exsultans sanctus David, Memor fui, inquit, iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum.14 Hucusque de his.
Caput III: Iustos Veteris Testamenti non tam claram habuisse notitiam futurorum mysteriorum fidei, quam nos habemus praeteritorum
10. Asserit praeterea, ut dicis, ille quem dicis omnes antiquos iustos, quotquot videlicet Christi adventum praecesserunt, tantam omnino habuisse praescientiam futurorum, quantam nos, qui post sumus, praeteritorum scientiam: ita ut nullus vel simplicium iustorum aliquid prorsus ignoraret ex omnibus quae modo nobis evangelica pandit historia. Verbi gratia, Verbum incarnatum, partum virginalem, doctrinam Salvatoris, miracula, crucem, mortem, sepulturam, descensum ad inferos, resurrectionem et ad caelos ascensionem, sic omnino omnibus illorum temporum iustis, et aperte omnia, et distincte singula fuisse praecognita, quemadmodum suo sunt tempore post exhibita, et modo cognita nobis: adeo ut nec iusti fuerint, nec salvi sint, quibus ita clara omnia et perspicua non fuerunt. Et id quidem falsum.
11. Verum ad refellendum tu tanta in tua epistola posuisse videris,1 ut nil addendum penitus putem; et pene quid addi possit, non inveniam. De homine tamen qui ista loquitur, (pace ipsius dico paucis quod sentio) videtur mihi plus novitatis curiosus, quam studiosus veritatis; gravarique de omni re sentire cum aliis, et dicere quod aut solus non dixerit, aut primus. Unde fit ut in his quae sentit vel loquitur, modum omnino tenere aut ignoret, aut dissimulet. Ecce enim et in hac assertione sua, dum pares in scientia facit omnes qui ventura sperabant, iis qui praeterita legunt; Deum profecto aut nimis parcum praedicat, aut nimis largum, oculum discretionis ex nulla parte aperiens. Aut enim numerum electorum illius temporis sub paucitate redigit rarissimorum spiritualium, quos pro suae sanctitatis speciali excellentia insignes illustresque illis temporibus exstitisse, ac singulari munere Spiritus singula, uti ventura erant, praevidere certissime potuisse Scriptura commemorat; et sic nimis abbreviat manum Dei, dum praeter paucos illos perfectissimos, neminem eo tempore putat potuisse salvari: aut certe, si et illa tempora multitudinem salvandorum etiam praeter istos habuisse non diffitetur; magnam, sed inauditam divini muneris largitatem veteri populo collatam asserit: siquidem omnem illam multitudinem omnia quae de mysterio nostrae redemptionis superius enumerata sunt liquido praecognovisse constiterit. Cum enim ex his quidpiam tunc nec scriptum manifeste, nec publice praedicatum fuisse manifestum sit: restat ut fateamur omnia omnibus per Spiritum revelata fuisse; et sic omnes spirituales, omnes perfectos, omnes exstitisse prophetas, quotquot ab adventu Domini retro iusti et salvi fuerunt. Fuit itaque antiquis temporibus aut perrara salus, aut nimium numerosa perfectio: quorum quidem quodlibet sapere, discretionis terminos excedere est.
12. Quod si videtur tolerabilius, imo et Deo dignius2 iudicatur replesse potius et ditasse saecula illa multitudine perfectorum, quam salvandorum tanta fuisse paucitate contentum, quatenus et salvi non pauci tunc fierent, et omnes nihilominus repleti spiritu prophetico, necdum revelata mysteria iam tunc penetrarent: si, inquam, hoc recipitur, benedicimus quidem Deum in donis suis; sed quid tempori gratiae reservatum sit, non videmus: nisi quod tempus gratiae illud potius iuxta sententiam hanc fuerit appellandum, in quo tot et tantae Dei populo divitiae Spiritus affluebant; ut illud prorsus incredibili felicitate cerneretur impletum quod Moyses optabat, cum diceret, Quis dabit ut omnes prophetent?3 Quaeso, quid simile attulit Evangelium? Frustra gloriatur Paulus de primitiis Spiritus quas se putat cum suis coapostolis accepisse, cum nil tale in diebus suis potuerit experiri. Denique aiebat: Numquid omnes prophetae?4 Frustra, inquam, gloriatur de Evangelio suo, quia non ab homine, neque per hominem illud acceperit, sed quasi speciali quadam praerogativa per revelationem Iesu Christi:5 cum et ante ipsum per Spiritum Sanctum fuerit etiam populis revelatum. Sed nec apostolus Petrus profecto debuit propheticum illud ad sua tempora retorquere, Effundam de Spiritu meo super filios et filias vestras, et prophetabunt filii vestri et filiae;6 si abundantior iam praecesserat transactis saeculis effusio Spiritus. Aut certe propheta, vel potius in propheta Deus (si vere illa tempora apostolica, cum hoc diceret, intuebatur), non plane, effundam, sed, Subtraham magis de Spiritu meo dixisse debuerat. Quid enim? Si filiis Evangelii omnes veteres iustos pares facimus in scientia, numquid non et superiores in gratia consequenter fateri necesse est? utpote quos non lectio, sicut nos, aut praedicatio, sed ipsa unctio docuerit omnes de omnibus.
13. Esto tamen: toleremus nos nostram iniuriam, et apostoli quoque suam, ut et ipsis minimi etiam antiquorum iustorum comparentur in scientia, praeferantur in gratia. Sed est sane quod ullo omnino pacto non ferimus, et merito; ut Dominus videlicet gloriae sentiatur vel falli unquam potuisse, vel fallere voluisse. Et quidem ipse protestatus est inter natos mulierum maiorem Ioanne Baptista non surrexisse.7 Vide autem si non vere falsum fateri cogimur Veritatis hoc testimonium, si tantum tribuamus veteribus, quantum nec Ioanni vindicare valemus. Non utique fit iniuria Ioanni, si quid ignorasse creditur aut dicitur, nimirum quod et ipse non diffitetur: sed si quod praeconi Veritatis negamus, contra praeconium Veritatis alteri damus; hoc non tantum iniuria, sed et blasphemia est, et plane contradicere non Ioanni, sed Veritati. Quid ergo? Amicus sponsi dubitat, et quaerit, Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?8 et nos millibus hominum certitudinem de omnibus nostro mendacio confirmamus.
14. Nec ipsos de se ita veteres sensisse, paucis advertere possumus. Moyses scribit Deum ad se loquentem dixisse sic: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac et Deus Iacob; et nomen meum Adonai non indicavi eis:9 subaudit, sicut tibi. Ostendit ergo se de Dei notitia plus aliquid praecedentibus patribus accepisse. David quoque super doctores suos et seniores donum sibi intelligentiae audacter praesumit, ita dicens, Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est: et rursum, Super senes intellexi.10 Sed et propheta Daniel, Pertransibunt, ait, plurimi, et multiplex erit scientia;11 ampliorem scilicet rerum notitiam promittens et ipse posteris. Si ergo, ut ait etiam sanctus papa Gregorius, secundum incrementa temporum crevit et scientia spiritualium patrum; et quanto viciniores adventui Salvatoris exstiterunt, tanto mysterium salutis plenius perceperunt:12 non est dubium quin his qui et praesentes fuerunt, multo amplius contulerit rerum ipsarum exhibitio, atque praesentia exhibentis. Denique et audiunt, Beati oculi qui vident quae vos videtis:13 item, Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.14 Multi, inquit, reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt.15 Quare? Ut videlicet clarius largiusque perciperent, quod vix tenuiter obscureque praesenserant. Alioquin quid opus erat foris videre carnem, et carnis audire sermones, si iam intus a Spiritu fuerant perfecte instructi de omnibus? Praesertim cum Dominus dicat, Caro non prodest quidquam, spiritus est qui vivificat.16 Quod si prophetae, et qui illustriores videbantur in illo populo, non omnes omnia liquido aequaliter agnoscere valuerunt, sed alii plus, alii minus, prout eis Spiritus dabat, dividens singulis prout volebat, idque absque praeiudicio suae sanctitatis atque perfectionis: quanto magis simpliciores quique iusti sine detrimento salutis, salvationis tempus, modum et ordinem nescire potuerunt, quae tamen certa spe et fide, uti promissa fuerant, firmissime tenuerunt?
15. Quanti hodieque profecto in populo Christiano vitae aeternae saeculique futuri, quod indubitanter credunt et sperant et ardenter desiderant, formam tamen ac statum ne cogitare quidem vel tenuiter norunt? Ita ergo multi ante Salvatoris adventum, Deum omnipotentem tenentes, et diligentes suae salutis gratuitum promissorem, credentes in promissione fidelem, sperantes certissimum Redemptorem, in hac fide et exspectatione salvati sunt: licet quando, et qualiter et quo ordine salus repromissa fieret, ignorarent. Denique Beda aperte docet aperta omnia omnibus nequaquam fuisse quae de Christo futura erant, quod tu quoque testimonium in tua epistola posuisti. «Unum», inquit, «idemque dominicae crucis tropaeum prius prophetae et Moyses, quam apostoli noverant et praedicabant: sed prophetae hoc aliquoties figuratis velatisque sermonibus, apostoli autem apostolorumque successores patefacta luce Evangelii semper aperte praedicabant: ita ut nunc omnis populus Christianus scire et confiteri debeat fidem quam eo tempore pauci admodum, et perfectiores quique noverunt; quamvis omnis populus Dei etiam tunc eiusdem mysteria fidei in legalibus caeremoniis typice portaret.» Multa sunt quae ad haec confirmanda concurrunt: sed modus epistolaris cuncta non patitur, nec opus est. Arbitror enim, ut ante iam dixeram, me quoque non respondente, ea potuisse sufficere quae tua super hoc epistola continet. Sed hoc17 addidi, ne intactum quid praeterirem ex omnibus quae petisti.
Caput IV: Ostendit dari peccatum per ignorantiam, contra assertorem contrariae opinionis
16. Iam contra tertiam assertionem non multum nobis arbitror laborandum, tum quod manifestam nimis praeferat falsitatem; tum quod ipse eius inventor, in sua superiori sententia ipsam per se satis impugnet, sibimetipsi contrarius. Cum enim de nocturno illo privatoque susurrio Domini cum Nicodemo, laqueum nectat publicae damnationis per totum orbem ignorantibus, arbitrans videlicet neminem ex illa hora potuisse salvari qui non fuerit baptizatus; nonne aperte peccatum ignorantiae, et peccatum damnabile confitetur? Nisi forte tam protervus sit, ut Deum homines sine culpa damnare existimet. Verendum tamen ne si vel breviter non respondetur stulto iuxta stultitiam suam; putans forte sapientiam, securius spargat seminarium vecordiae in auribus insipientium, et ita iam insipientiae eius non sit numerus. Veritatis proinde testimoniis, paucis et manifestis, manifestum mendacium confutetur. Is forsitan qui asserit non posse peccari per ignorantiam, nunquam pro suis ignorantiis deprecatur, sed potius prophetam irrideat deprecantem et dicentem: Delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris.1 Forsitan et reprehendet Deum exigentem pro peccato ignorantiae satisfactionem. Loquitur enim in Levitico ad Moysen dicens: Anima si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his quae lege Domini prohibentur et peccati rea intellexerit iniquitatem suam, offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, iuxta mensuram aestimationemque peccati: et rursum, Qui orabit pro eo quod nesciens fecerit, et dimittetur ei, quia per errorem deliquit in Dominum.2
17. Si ignorantia nunquam peccatum est, cur dictum est in Epistola ad Hebraeos quia in secundo tabernaculo semel in anno solus pontifex intraret, non sine sanguine, quem offerret pro sui et populi ignorantia?3 Si peccatum ignorantiae nullum est, non ergo peccavit Saulus quod persecutus est Ecclesiam Dei, quoniam quidem ignorans hoc fecit, manens in incredulitate. Bene itaque faciebat quod erat blasphemus, et persecutor et contumeliosus; quod erat spirans minarum et caedis in discipulos Iesu; et in hoc ipso quippe abundanter aemulator existens paternarum suarum traditionum.4 Non ergo debuit dicere, Misericordiam consecutus sum;5 sed, Mercedem recepi: quippe quem ignorantia a peccato reddebat immunem, insuper et aemulatio remunerabilem iudicabat. Si, inquam, ignorantia nunquam peccatur; quid ergo causamur adversus occisores apostolorum, quandoquidem non solum malum esse nescierunt interficere illos, sed insuper quoque id faciendo arbitrati sunt obsequium se praestare Deo?6 Sed et frustra in cruce Salvator pro suis orabat crucifixoribus, quippe nescientibus, ipso teste, quid facerent,7 et ita nequaquam peccantibus. Neque enim fas est ullatenus suspicari mentitum fuisse Dominum Iesum, aperte perhibentem eos ignorare quid facerent; etsi forte de Apostolo dubitet quis quod carnem suam aemulans, sicut homo mentiri potuerit, ubi ait: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.8 Numquid non ex his satis apparet in quantis iaceat ignorantiae tenebris qui ignorat peccari posse interdum per ignorantiam? Sed de his hactenus.
Caput V: Sententiam quamdam suam male acceptam a calumnia vindicat, nempe quod angelos latuerit consilium incarnationis dominicae
18. In fine mihi insinuas, amicabiliter quidem, moveri aliquos super quadam mea sententia qua dixi cum Evangelium exponerem1 consilium Dei nulli, etiam beatorum angelorum, antequam Virgini revelatum. Primo quidem inde, ut arbitror, quia non satis iuste moventur, advertere possunt quod eamdem sententiam non constanter affirmo, sed cum temperamento, suspendens sub disiunctiva particula: «Vel ideo», inquam, «dictum est, a Deo.» Siquidem praemissa una causa quae mihi videbatur, cur Evangelista, cum diceret, Missus est angelus Gabriel, nominatim subiecerit, a Deo;2 alteram quoque temperate quidem et sub disiunctione subiunxi, quo et mihi non incumberet defendendi necessitas, et lectori daretur eligendi facultas quam e duabus voluisset.3 Si igitur una quaelibet illarum stare potest, de altera quid suggillor, quippe qui neutram affirmans, lectoris utramque magis iudicio derelinquo? Quanquam etsi ex sententia dixerim ignotum usque tunc4 sanctis angelis fuisse Dei consilium, non quidem quia per incarnandi Verbi mysterium Dei propositum erat quandoque operari salutem in medio terrae (hoc enim et multis mortalium et praescire donatum est, et praedicere), sed quod potissimum tempus, quemve locum, vel modum, praecipueque quam virginem, ad implendum propositum suum elegisset Deus; si, inquam, hoc Dei consilium non de opere, sed de tempore, loco, modo, atque persona, etiam sanctos ignorasse angelos senserim et scripserim; profecto non video cur incredibile videatur. Sane ibi unusquisque in suo sensu securus abundat, ubi aut certae rationi, aut non contemnendae auctoritati quod sentitur non obviat.
19. Quaenam enim me ratio sive auctoritas sentire cogat etiam tempus illud ab antiquo angelis innotuisse, de quo Apostolus: Postquam venit, inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege?5 Credibilius magis fortasse videtur ut sicut futuri adventus Domini, ipso teste, diem prorsus ignorant;6 ita quoque prioris tempus nequaquam praescierint. Quis scit enim si modo illo spirituali Dei Sapientia de primo adventu suo et angelis illud locuta sit quod apostolis per os carnis assumptae de secundo legitur respondisse: Non est, inquiens, vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate?7 Quae me rursum credere compellat necessitas angelos iam ante advertisse civitatem Nazareth, quam illo cernerent missum archangelum Virginem salutare, et partum nuntiare divinum? Siquidem quod praeelecta fuerit Bethlehem nativitati, Ierusalem passioni; etiam sic aperte praescitum et praedictum est a prophetis. Quod autem et Nazareth praevisa similiter est conceptioni, non tamen similiter, ut arbitror, praevisum fuisse et a prophetis, evidens aliquod invenitur de Scripturis testimonium. Nam quod legitur, Quoniam Nazaraeus vocabitur,8 profecto Evangelista, qui hoc de propheta sumit, non tam ad conceptionem, quam ad educationem referri satis evidenter ostendit, quod illo videlicet ex Aegypto reportatus fuerit, illicque nutritus. Denique Iudaei ad Nicodemum, Scrutare, aiunt, et vide, quoniam propheta a Galilaea non surgit.9 Et quidem scienti legem loquebantur, et qui magister erat in Israel, nihilque facile ignoraret ex omnibus: et tamen tota fiducia instabant, monstrantes Scripturas non loqui Christum venire a Galilaea, cuius Nazareth civitas esse cognoscitur. Plus sane ad manum fuit eis testimonium de propheta, ex quo regi locum sciscitanti nativitatis, incunctanter Bethlehem responderunt. Itaque natus in Bethlehem Christus est,10 et in Ierusalem passus; et utrumque aperte praedixisse prophetas manifestum est. Conceptus aeque est et in Nazareth civitate Galilaeae: nec tamen visum est occurrere quidpiam vel Nicodemo, per quod sive Galilaeam, sive Nazareth ad Christi adventum undecumque pertinere doceret.
20. Sic quoque Nathanael, doctus et ipse in lege, Philippo nuntianti Iesum filium Ioseph a Nazareth, mox sub interrogatione admirando respondit: A Nazareth, inquit, potest aliquid boni esse?11 Nimirum admirans quod a Nazareth Christus nuntiaretur, quod ex nulla penitus Scriptura recoleret. Aut si non interrogando quidem, sed magis affirmando illud respondisse contenditur, memor utique praefati testimonii, quoniam Nazaraeus vocabitur: non tamen perinde, quod in Nazareth conceptus fuerit Iesus, eum agnovisse constabit; cum multae aliae causae occurrere potuissent, cur illud propheta praedixerit. Potuit ergo et de conceptionis loco, ut prophetas, sic et angelos divinum latuisse consilium.
21. Modum deinde illum tam incomprehensibilem, quem et Virgo sollicita requisivit, unde, quaeso, doceri queam angelis fuisse praecognitum? Mihi vero videtur ne ipsi quidem (ut pace eius dixerim) qui nuntiabat: quod et ipse fatetur, si eius verba diligenter advertimus. Respondens quippe, Spiritus Sanctus superveniet in te; nonne aperte mittit ad magisterium Spiritus Sancti, cuius unctione doceatur de omnibus quorum ipse sibi non praesumit scientiam, et discat experiendo quod audiendo non poterat? Denique subiungit, Et virtus Altissimi obumbrabit tibi:12 expressius profecto significans modum secretissimum arcani incomprehensibilis et ineffabilis sacramenti, quo quasi in umbra cum sola, et in sola Virgine, sola Trinitas conceptum fuerat operatura divinum. Ad hoc quoque investigandum mysterium minus se idoneum confitetur magnus ille Ioannes, cum se indignum perhibet solvere corrigiam calceamenti. Sed et ipsam Virginem, rogo, unde probabitur ex nomine, vel ex facie ante cognitam angelis quod ipsa videlicet esset quam Deus elegerit in matrem sibi, excepto duntaxat archangelo, cui et servanda ab initio tradita fuisse credenda est? Porro autem si diabolus eam nec post conceptionem agnovit, Ioseph utique desponsatione deceptus; credi potest et sanctis angelis vel ante minime innotuisse quod ipsa videlicet esset Dei mater futura. Sane etenim reprobi spiritus, etsi destituti sunt participatione gratiae spiritualis, non tamen vivacitate industriae naturalis.
22. Videsne in quantis, salva fide et veritate Scripturarum, divinum angeli consilium poterant ignorasse, praesertim ut horum revelandorum praerogativa matri Virgini servaretur? Primum equidem est tempus, secundum locus, tertium modus, quartum electio personae virginalis. Hoc responde fratribus qui me reprehendunt quod dixerim ad laudem Virginis ideo positum esse a Deo, ne cui forte vel beatorum angelorum suum consilium Deus, priusquam Virgini, revelasse putetur, excepto duntaxat archangelo Gabriele. Suum consilium dixi, non de opere, sed de operis tempore, de loco, de modo, de personae quoque electione.
Vale.
Explicit tractatus de baptismo.