Theologicae regulae
Alan of Lille (1120–1202)
Alan's theological rules, wherein he sets forth over a hundred concise maxims.
Prologus I: Theologicae regulae
Regula I: Monas est, qua quaelibet res est una.
Regula II: In supercoelesti unitas, in coelesti alteritas, in subcoelesti pluralitas.
Regula III: Monas gignit monadem, et in se suum reflectit ardorem.
Regula IV: In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque connexio.
Regula V: Sola monas est alpha et omega sine alpha et omega.
Regula VI: Omne limitatum alpha et omega aut est bonum ab alpha, aut est bonum ab alpha et omega.
Regula VII: Deus est spaera intelligibilis, cujus centrum ubique, circumferentia nusquam.
Regula VIII: Deus est cui quidlibet quod est, est esse omne quod est.
Regula IX: Quidquid est in Deo, Deus est.
Regula X: Omnis praedicatio de Creatore facta, copulata est atque conjuncta.
Regula XI: Omne simplex esse suum, et id quod est, unum habet.
Regula XII: Nullum simplex subjectum esse potest.
Regula XIII: Solum simplex est forma absque materiali subjecto, et substantia absque formali praedicato.
Regula XIV: Omne esse ex forma est.
Regula XV: Ejus, quod est esse, nullum est esse.
Regula XVI: Sola forma informis est, quia formae non est forma.
Regula XVII: Omne nomen datum ex forma, dictum de forma, cadit a forma.
Regula XVIII: Omnes affirmationes de Deo dictae incompactae, negationes vero verae.
Regula XIX: Omne simplex alio est, et alio dicitur esse.
Regula XX: Omne simplex proprie est, et improprie dicitur esse.
Regula XXI: Omne nomen Deo conveniens convenit ei vel causative, vel similitudinarie, vel adjective, vel negative.
Regula XXII: Omni theologica praedicatione ostenditur Deus esse quid, vel ad quid.
Regula XXIII: Omnis terminus, qui de Deo dicitur secundum substantiam, de tribus personis dicitur singillatim, et in singulari numero; et de tribus in summa, et in singulari numero.
Regula XXIV: Nullum nomen substantivum voce et significatione, vel voce tantum, pertinens ad essentiam, de tribus personis dicitur in summa, et in plurali numero, sed in singulari tantum.
Regula XXV: Omne nomen adjectivum, adjective retentum, ad essentiam pertinens, de tribus personis dicitur in summa, et in plurali numero.
Regula XXVI: Omnis translatio in divinis, nominis est, et non rei.
Regula XXVII: Omne nomen, vel pronomen distinctivum, in masculino, vel feminino nomini personali adjunctum, pertinet ad personam, in neutro vero ad essentiam.
Regula XXVIII: Nullum nomen, vel pronomen partitivum convenienter adjungitur nomini essentiali.
Regula XXIX: Quotiescunque dictio exclusiva adjungitur nomini essentiali, nomen potius facit in genus rei, quam in rem generis: nec est pro quo fiat suppositio, sed indeterminate fit sermo de aliquo.
Regula XXX: Omne nomen essentiale, aut est quasi mathematicum, aut est quasi concretivum.
Regula XXXI: Omne nomen mathematicum minus improprie dicitur de Deo, quam concretivum.
Regula XXXII: Omne nomen, quod de Deo dicitur, aut est essentiale, aut coessentiale, aut personale, aut compersonale, aut partim personale, partim essentiale.
Regula XXXIII: Nullum nomen privationis, vel obnoxietatis, vel violentiae designativum cadit in Deum.
Regula XXXIV: Omnis sermo theologicus debet catholicus esse, generalis, usitatus, ab intellectu non dissonus, rei, de qua loquimur, consonus.
Regula XXXV: Nomina substantiva minus improprie dicuntur de Deo, quam adjectiva.
Regula XXXVI: Quotiescunque per pronomen demonstrativum de Deo fit sermo, cadit a demonstratione.
Regula XXXVII: Verba per majorem improprietatem dicuntur de Deo, quam nomina, vel pronomina.
Regula XXXVIII: Nullum nomen in divinis est nota ejus quod de altero dicitur, vel quod alterum, sed potius ejus quod idipsum est.
Regula XXXIX: Nullum verbum minus improprie dicitur de Deo, quam hoc verbum est.
Regula XL: Omne verbum praesentis temporis minus improprie dicitur de Deo, quam praeteriti, vel futuri.
Regula XLI: Omne adverbium locale dictum de Deo praedicat immensitatem divinam, sive quamdam collationem Creatoris ad creaturas, secundum quam Creator in creaturis tanquam causa efficiens in suis effectibus esse dicitur.
Regula XLII: Localibus circumlocutionibus de Deo praedicatur aut immensitas divina, aut collatio, aut unio.
Regula XLIII: Adverbia temporalia de Deo dicta praedicant aeternitatem.
Regula XLIV: Adverbia similitudinis de Deo dicta, aut essentiae veritatem, aut similitudinem, aut improprietatem, aut adjunctionem significant.
Regula XLV: Haec praepositio, in, in divinis aliquando notat essentiae identitatem, et personae pluralitatem; aliquando quasi diversitatem; aliquando aeternam praedicationem; aliquando identitatem; aliquando causam efficientem; aliquando quasi causam formalem.
Regula XLVI: Haec praepositio, secundum, in divinis aliquando notat ordinem causae, aliquando notat ordinem intelligentiae.
Regula XLVII: Haec praepositio, secundum, aliquando notat quasi efficientem causam; aliquando quasi formalem; aliquando naturae conditionem.
Regula XLVIII: Nominum, quae de Deo dicuntur, aliud dicitur de tribus personis, ita quod de nulla earum; aliud ita de tribus in summa, quod de singulis; aliud ita de una persona, quod non de aliis.
Regula XLIX: Nominum theologorum alia appropriantur uni personae nomine, et re; alia nomine, et non re.
Regula L: Hoc nomen, Pater, de Deo dictum aut praedicat personam, aut personalem proprietatem, aut relationem Patris ad Filium, aut relationem Patris ad creaturas secundum creationem, aut relationem Patris ad hominem secundum recreationem.
Regula LI: Hoc nomen, principium, aliquando praedicat paternitatem, aliquando spirationem, aliquando relationem Creatoris ad creaturas.
Regula LII: Nominum, quae appropriantur personis nomine et re, alia dicuntur per positionem, alia per abnegationem.
Regula LIII: Haec circumlocutio, Spiritus sanctus, aut personam, aut personalem proprietatem, aut relationem in divinis praedicat.
Regula LIV: Ille solus vere est omnipotens, qui potest omnia, quae posse est aliquid posse.
Regula LV: Id solum potest Omnipotens, quod ejus justitiae, ejus potentiae, ejus misericordiae convenit.
Regula LVI: Deus omnipotens dicitur, quia potest non solum quae sunt, vel fieri possunt, sed etiam ea, quae fieri non possunt.
Regula LVII: Quidquid est possibile secundum inferiorem causam, est possibile secundum superiorem: sed non convertitur.
Regula LVIII: Omne impossibile secundum inferiorem causam, ad quod sequitur impossibile secundum superiorem, est impossibile Deo.
Regula LIX: Non si veritas est in essentia, possibilitas est in natura.
Regula LX: Omnipotens nihil non potest quod potuit, nihil non potuit quod potest.
Regula LXI: Opera Trinitatis indivisa sunt.
Regula LXII: Nihil contra illius voluntatem fieri potest, qui nihil nisi bonum velle potest.
Regula LXIII: Prima substantia non recipit majus, vel minus.
Regula LXIV: Divina providentia falli non potest.
Regula LXV: Necessarium est evenire, quod Deus praevidit, necessitate consequenti, non consequentis.
Regula LXVI: Ad necessitatem superioris causae sequitur necessitas inferioris causae; sed non convertitur.
Regula LXVII: Necessitati superioris causae cedit necessitas inferioris causae.
Regula LXVIII: Omnia in quantum sunt, bona sunt.
Regula LXIX: Cujus finis bonus est, ipsum quoque bonum est.
Regula LXX: Unius actionis diversi fines esse non possunt.
Regula LXXI: Omne meritum est voluntarium aut voluntate originis, aut origine voluntatis.
Regula LXXII: Penes voluntatem est omne meritum.
Regula LXXIII: Omne peccatum fit aut in committendo quod non oportet, aut omittendo quod oportet.
Regula LXXIV: Non facere, vitat poenam, facere, meretur coronam.
Regula LXXV: Omnis actio informis, vel deformis, formata esse non potest: nec e converso. Sic nec magis, nec minus potest esse informis, vel deformis, nec magis, nec minus formata.
Regula LXXVI: Omne peccatum est poena aut passionis affectu, aut consequentis effectu.
Regula LXXVII: Omnis poena aut est in bono conservans, aut bonum probans, aut malum purgans, aut ad majus bonum invitans, aut in malo indurans, aut sola acredine crucians, aut peccato commaculans.
Regula LXXVIII: Omnis motus concupiscibilitatis ad illecebras est vitium ex peccato; omnis motus concupiscentiae in illecebris est peccatum ex vitio.
Regula LXXIX: Omnis voluntas affectionis est ad meritum faciens; voluntas effectionis est meritum perficiens.
Regula LXXX: Non paritas effectus in voluptate, sed paritas affectus in voluntate paritatem parit in crimine.
Regula LXXXI: Omne peccatum, quo poenitentiae poena remittitur, poenitentia poenae admittitur, non essentia actus, sed aequipollentia reatus.
Regula LXXXII: Omne meritum poenae penes hominem est actione; omne meritum gloriae super hominem auctoritate.
Regula LXXXIII: Homo gratia a Spiritu habet posse quo velit; gratia in Spiritu habet velle quo possit.
Regula LXXXIV: Omne hominis arbitrium magis liberum est ad malum serviendo, minus liberum ad bonum liberando, ut major libertas sit servitutis, minor libertatis.
Regula LXXXV: Sicut omne bonum meritorium in homine, aut progrediendo proficit, aut tependo languescit, aut cessando deficit: sic omne malum meritorium in homine aut continuando augetur, aut attritione remittitur, aut contritione dimittitur.
Regula LXXXVI: Omnis justus alii mereri potest meritum praemii, non praemium meriti.
Every just man can merit for another the merit of a reward, not the reward of merit.
The sense is that someone can merit for another the first grace, namely justification, so that from unjust he becomes just, according to which justification a man becomes worthy of an eternal reward; but no one can merit eternal life for another, although he can merit for him the first justification, by which he is worthy of eternal life. For it does not follow that, if someone can merit the antecedent, he merits the consequent: just as it does not follow conversely, that if someone merits the consequent, he merits the antecedent: as he, who merits eternal life, cannot merit for himself the first grace. Here follows the Rule: