Scotus Academicus, Tomus septimus: De Incarnatione Verbi Divini

Claude Frassen

Scotus Academicus, Tomus septimus: De Incarnatione Verbi Divini

Claude Frassen (1620–1711)


Praefatio I: Praefatio in tertium librum Sententiarum

Grande sane, si aliquod unquam, in praesentiarum molimur opus; utpote qui Deum intra Divinitatis et Naturae lineam existentem et operantem hactenus suspeximus, cum itidem intra gratiae ordinem subsistentem, et mirabiles effectus edentem auspicamur investigare; scire etiam investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes quae sit dispensatio Sacramenti absconditi a saeculis.

Ecquis enim, quantumvis oculatus, non acie palpitet, vertiginemque incurrat, dum immensas divinae Gratiae opes in abditis Dei Thesauris consignatas, suspicere nedum, sed effodere, ac effundere tentat?

Quod cum arduum sit, quamque paucis concessum, diserte aperuit ipsius divinae Gratiae verus Aquilex Sanctus Augustinus, dum quaestionem de Gratia Dei difficillimam, et paucis intelligibilem appellat.

Sed quis vel e longe speculans audeat Incarnati divini Verbi mysterium, possitque comprehendere, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum, scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, et pretiosissima Fidei, Spei, ac Caritatis dona speculari?

Abyssus quidem sunt haec, in qua non merguntur, qui fundum humilitatis tenent: quam irretorta mentis acie penetrant; sed agrestes non raro Opiliones sub vilibus dumetis moram legentes, quos non inflat scientia, sed caritas aedificat; cuius tandem recessus omnes securo pede pervadunt; at non multarum Bibliothecarum urinatores, e pulpitis ac subselliis phaleras verborum eructantes; sed sub ramis humilibus sentibusque horridis purissimo, ardentissimoque Dei amore liquescentes; atque prae animi sui demissione in favillas, et cineres humilitatis evanescentes.

Illi sunt dubio procul, quibus saepe datum est nosse mysterium Regni Dei, ceteris autem in Parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant. Nam, inquit Apostolus, non multi potentes, non multi nobiles, sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes, etc.

Nihil tamen aequius, nihil gratius, nihil sublimius commendatione, et investigatione divinae ipsius in nos Caritatis, Redemptionis, et gratiae beneficio. Primum namque filios admonet pietatis erga benignissimum Parentem, quod est debiti nostri: Alterum Liberatoris memoriam refricat, quod est animi grati; Postremum, reptantem in sordibus Naturam emaculat, et ad Deum usque, ac Mediatorem suscitat, quod est fastigium et apex Christianismi, ut Qui gloriatur, in Domino glorietur.

Non arctius certe inter se Caritas, quam haec tria Dei in nos beneficia, simul cohaerent et implicantur. Nam ex pie Patris benignitate Incarnatio Filii; ex utraque coniunctim, et ad utramque Gratia religatur. Recta igitur iustaque methodo tres Tractatus, de divino Incarnationis, Gratiae caelestis, ac Theologicarum virtutum Fidei, Spei et Caritatis beneficio, suscipimus explanandos.

Ne autem in evulgando, ac reserando divinae Gratiae fonte, et effluvio, quidpiam ipsi Gratiae minus gratum proferamus, iuvat audire Lugdunensem Ecclesiam ita monentem:

Habemus magnum depositum Fidei et doctrinae veritatis, ex divinis Scripturis, et Sanctorum Patrum dictis, veluti pretiosum et multiplicem Thesaurum divinitus nobis ad custodiam commendatum, quem sine intermissione, Domino auxiliante, debemus inspicere, extergere, polire, atque excutere, ac diligentissime servare: ne per incuriam et ignaviam nostram, aut pulvere sordescat, aut rugine, vel tineis demoliatur, aut malignorum spirituum insidiis, velut a nocturnis et occultis furibus, effodiatur ac diripiatur.

Unde ipsa Caritate provocati et commoniti, per quam in uno Christi corpore omnes unum esse debemus, ut sicut Apostolus dicit, invicem pro se sollicita sint membra, et sive gloriatur unum membrum, congaudeant omnia membra, hac, inquam, Caritatis affectione, visum est nobis atque complacuit, ut haec qualiacumque sunt, ad commonitionem nostram, et ad eorum, qui legere voluerint aedificationem, et confirmationem compendioso et lucido, prout Dominus aspirare dignatur, sermone, scriberemus: quidquid in eo dicendum putavimus, non nostro sensu aut praesumptione, sed manifestissimis Scripturarum testimoniis, et praefatorum Sanctorum Patrum reverabili auctoritate firmantes: a quorum vestigiis, et unitate absit ut vel nos, vel illi quorum Caritate compulsi haec dicimus, recedamus; ne ab ipsis divisi, etiam ab ipso Domino dividamur, qui illis specialiter dicit: Qui vos audit, me audit, qui vos spernit, me spernit.

Igitur quod in ceteris Christianae religionis Mysteriis investigandis, sanctissimi Ecclesiae Patres praescribunt, ut praepositarum rerum fides humanae rationis conatus antecedat, illud maxime amplecti debet omnis, qui ad investigandum divinae Gratiae principium, naturam, et fecunditatem se accingit, ut aurem praebeat S. Augustino sic praeclare monenti: De credendis nulla infidelitate debitemus: De intelligendis nulla temeritate affirmemus: in illis Auctoritas tenenda est: in his Veritas.

Hoc enim constans et antiquum fuit penes Ecclesiam, quae, ut docet S. Gregorius, in omne, quod veraciter sapit, sensum suum humiliter deprimit, ne in repositione occultorum tumeat; et perscrutari aliqua, quae ultra vires sunt illius, praesumat. Divinarum equidem rerum notitia summo studio indaganda est, ait Iustinus in Expositione Fidei: cum autem eam prae imbecillitate minus assequi poterimus, revereri eam nos oportet, ut comprehensione maiorem, ne evacuetur Fides nostra.

His itaque praeclaris monitis illustrati, tertium hunc Sententiarum librum tribus Tractatibus, ut iam praelibavimus, suscipimus explicandum: Quorum Primus ipsius divinae Gratiae fontem reserabit, Incarnationem nempe Christi Domini, de cuius plenitudine omnes nos accipimus. Secundus, ipsius Gratiae naturam, necessitatem, species ac fecunditatem aperiet. Tertius tandem, illustres ipsius Gratiae fructus ac praeclara germina, nempe divinas ac Theologicas virtutes, Fidei, Spei, et Caritatis, explicabit.

Tractatus I: De Incarnatione Verbi Divini

↑ Top of work