Itinerarium mentis in Deum
Bonaventure (1217–1274)
Bonaventure's Itinerarium mentis in Deum (1259): the soul's six-step ascent to God through his footprints in the sensible world, his image reformed by grace, and the divine Being and Good, crowned by mystical ecstasy. Latin: Quaracchi critical text; English: Thomas Davidson's 1887 translation improved with AI.
Prologus
Caput I: De gradibus ascensionis in Deum et de speculatione ipsius per vestigia eius in universo.
Caput II: De speculatione Dei in vestigiis suis in hoc sensibili mundo.
Caput III: De speculatione Dei per suam imaginem naturalibus potentiis insignitam.
Caput IV: De speculatione Dei in sua imagine donis gratuitis reformata.
Caput V: De speculatione divinae unitatis per eius nomen primarium, quod est esse.
Caput VI: De speculatione beatissimae Trinitatis in eius nomine, quod est bonum.
Caput VII: De excessu mentali et mystico, in quo requies datur intellectui, affectu totaliter in Deum per excessum transeunte.
Scholion
Aurei huius opusculi doctrina a viris etiam doctis non raro vel imperfecte, vel omnino perperam intellecta est. Nonnulli enim aliquas eiusdem propositiones non in rigore verborum intelligendas, sed benigna quadam interpretatione exponendas sive excusandas esse censuerunt, utpote dictas in libro mystico, non scientifice theologico. Alii non pauci quibusdam loquendi modis ibi occurrentibus abusi sunt ad confirmandas proprias suas opiniones falsas. — Considerata huius libelli sublimitate et expositionis brevitate, non est mirum, quod erroneae interpretationes elapsae sint sive parum versatis in doctrina seraphici Doctoris, sive specialem indolem totamque contextum huius scripti non attendentibus. Attamen a sapientissimis viris ultimorum saeculorum hic libellus recte celebratus est ut prorsus in genere suo singularis, mira arte compositus et nunquam satis laudandus. Reapse continet documenta sana, altissima, saluberrima et diligenti verborum electione expressa; totaque doctrina omnino consentanea est ei quam Sanctus in scriptis suis theologicis profitetur et diffusius exponit. Hoc satis constare potest iam per testimonia a nobis in notis allegata; quoad pauca quaedam difficiliora remittimus lectorem ad Quaestionem disputatam supra pag. 17 denuo impressam et cum aliis auctorum scholae Bonaventurianae quaestionibus primo in opusculo de Humanae Cognitionis ratione a nobis typis Collegii S. Bonaventurae 1883 publicatam, praesertim ad praeambulam Dissertationem (ibid. pag. 1-47).
In commodum tamen lectoris visum est opportunum breves quasdam observationes hic subiicere, ut via paretur facilior ad rectam difficiliorum locorum intelligentiam.
- Quoad indolem opusculi peculiarem notamus, quod recte quidem recensetur inter opera mystica, quin tamen suo loco inter opera ad scientiam theologicam et etiam philosophicam spectantia privandum sit. Est opus mysticum, spectatis tum fine ab auctore intento tum animi dispositionibus, quas idem in legentibus requirit; quod manifeste constat ex Prologo et initio 4. capituli. Non enim auctor eo consilio scripsit, ut more scholarum doceat scientiam pure theoreticam, vel confutet errores, sed ut directe promoveat devotionem et divinorum contemplationem. Dicit enim: «Vacare volentibus ad Deum magnificandum, admirandum et etiam degustandum speculationes subiectas propono» (Prolog. n. 4.). Pro dispositione autem lectoris non sufficere dicitur intellectus humanus, quantumvis acutus et excultus, ne adiunctis quidem principiis, quae fides omnibus Christianis proponit; sed ipse sit «vir desideriorum», sit praeventus gratia, humilis, pius, compunctus, devotus et contemplationi addictus; quia, ut observatur, «parum aut nihilum est speculum exterius propositum, nisi speculum mentis nostrae tersum fuerit et politum». Immo, quasi eventus futuros praesagiens, auctor praemonet, deficiente illa ad contemplationem dispositione, et mentis oculo male disposito, cavendum esse, «ne forte ex ipsa radiorum speculatione in graviorem incidas foveam tenebrarum» (ibid. n. 4.). Requiritur igitur ad bene hoc libello fruendum ille oculus contemplationis, de quo, agens de triplici oculo, Sanctus loquitur supra Breviloq. p. II. c. 12. (cfr. de dono contemplationis II. Sent. d. 23. a. 2. q. 3. in corp. et ad 6.).
Nihilominus pars, ut ita dicam, materialis huius opusculi, quae proponit ipsa obiecta consideranda, sumta est ex disciplinis theologicis et philosophicis; et haec docte ac profunde exhibet recondita quaedam philosophiae christianae documenta de multiplici relatione tum naturalis tum supernaturalis ordinis, quam res creatae habent ad primam causam efficientem, exemplarem et finalem. Omnia enim a Deo in ordine naturali et supernaturali, reali et ideali causata quasi specula quaedam oculo mentis purgato et illuminato proponuntur ad contemplanda divina attributa et Trinitatis et incarnationis mysteria. Dum igitur vulgares libri meditationum ipsa fidei mysteria plurima meditanda utiliter exhibent; hic proponit arcanum illum nexum, quo ordo creaturarum naturalis et supernaturalis coniungitur cum primo principio, quod, teste Augustino, est omnium «causa essendi, ratio intelligendi et ordo vivendi». Ita fieri potest, ut «secundum statum conditionis nostrae ipsa rerum universitas sit scala ad ascendendum in Deum» (c. 1. n. 2.).
-
Notandae sunt tres distinctiones. — a. Triplex est creaturarum comparatio et dependentia ad Deum: «aut sicut ad principium creativum, aut sicut ad obiectum motivum, aut sicut ad donum inhabitativum. Primo modo comparatur ad ipsum omnis eius effectus, secundo modo omnis intellectus, tertio modo omnis spiritus iustus et Deo acceptus. Omnis enim effectus, quantumcumque parum habens de esse, habet Deum sicut principium. Omnis intellectus, quantumcumque parum habens de lumine, natus est per cognitionem et amorem capere Deum. Omnis autem spiritus iustus et sanctus habet donum Spiritus S. sibi infusum» (Breviloq. p. II. c. 12.). — Cum hac distinctione cohaeret alia de quatuor gradibus eius cognitionis Dei, quae haberi potest in via. «Cognoscitur enim Deus in vestigio, cognoscitur in imagine, cognoscitur et in effectu gratiae, cognoscitur etiam per intimam unionem Dei et animae; iuxta quod dicit Apostolus [I. Cor. 6, 17.]: Qui adhaeret Deo unus spiritus est. Et haec est cognitio excellentissima, quam docet Dionysius, quae quidem est in ecstatico amore et elevat supra cognitionem fidei secundum statum communem» (III. Sent. d. 21. dub. 1.). b. Triplex est modus existentiae rerum. «Res tripliciter habent esse, scilicet in materia vel natura propria, in intelligentia creata et in arte aeterna; secundum quae tria dicit Scriptura: Dixit Deus: fiat; fecit, et factum est» (Breviloq. p. II. c. 12; cfr. ibi Prolog. § 3; I. Sent. d. 36. a. 2. q. 2. in corp. et II. Sent. d. 3. p. II. a. 2. q. 1. fundam. 6; Quaest. disp. de scientia Christi, q. 1. in corp.). c. Triplici modo intellectus se vertere potest ad considerandum creaturarum speculum tum exterius tum interius; quia «sensus carnis [et idem valet de sensu interiore] aut deservit intellectui rationabiliter investiganti, aut fideliter credenti, aut intellectualiter contemplanti» (hic c. 1. n. 10.). Unde triplici modo intellectus transire potest ab effectibus ad causas, a creatura ad Deum, scilicet vel sola vi luminis naturalis et modo philosophico, vel adiunctis fidei principiis, vel etiam donis Spiritus S. illuminantibus.
-
Circa modum, quo intellectus rationabiliter investigans transit, praesertim ab imagine interiore ad Deum, notanda est alia distinctio inter intellectum apprehendentem et resolventem, et resolventem vel semiplene, vel plene; qua distinctione etiam intelligitur ratio cognitionis explicitae et implicitae, et quo sensu verum sit, quod ens creatum non possit cognosci ab intellectu plene resolvente, nisi iuvetur ab intellectu primi entis (c. 3. n. 3. et c. 5. n. 3. cum notis.). — Dicit igitur de hoc S. Doctor (I. Sent. d. 28. dub. 1.): «Quantum ad intellectum apprehendentem non potest intelligi aliquid sine aliquo, quod est ei ratio intelligendi, sicut Deus praeter deitatem et homo praeter humanitatem; potest tamen intelligi effectus, non intellecta causa, et inferius, non intellecto superiori, quia potest quis apprehendere hominem, non intellecto aliquo superiorum. Et sic dicit Philosophus, quod qui unum dicit quodam modo multa dicit, non simpliciter, sed quodam modo, quia implicite. — Alio modo contingit aliquid intelligere praeter alterum intellectu resolvente; et iste intellectus considerat ea quae sunt rei essentialia, sicut potest intelligi subiectum sine propria passione. Et hoc potest esse dupliciter: aut intellectu resolvente plene et perfecte, aut intellectu deficiente et resolvente semiplene. Intellectu resolvente semiplene potest intelligi aliquid esse, non intellecto primo ente. Intellectu autem resolvente perfecte non potest intelligi aliquid, primo ente non intellecto». Cfr. II. Sent. d. 1. p. II. dub. 2, ubi docetur, quod esse, abstracta bonitate, «potest intelligi intellectu apprehendente et intellectu semiplene resolvente; sed intellectu plene ad causas comparante non potest intelligi, non intellecto illo».
-
Licet «omnis creatura magis ducat in Deum quam in aliquod aliud» (I. Sent. d. 3. p. I. q. 2.), tamen, cum cognitio actualis incipiat a sensu et ab exteriore ad interius, ab imperfecto ad perfectius progrediatur; intellectui adhuc rudiori vix alia via rationabiliter investigandi Deum aperta est, nisi ascendendo a mundo sensibili sive a vestigio Dei. Hinc dicitur: «Primum gradum ascensionis collocemus in imo, ponendo totum istum mundum sensibilem nobis tanquam speculum, per quod transeamus ad Deum, opificem summum» (c. 1. n. 9.). Porro umbrae creaturarum et vestigia sunt «proposita mentibus adhuc rudibus et sensibilibus, ut per sensibilia, quae vident, transferantur ad intelligibilia, quae non vident, tanquam per signa ad signata» (c. 2. n. 11.). — Tamen auctor parum moratur in describendis rebus particularibus mundi sensibilis (c. 1.), sed continuo transit (c. 2.) a mundo materiali (reali) ad mundum idealem sive ad illud esse non physicum, sed metaphysicum, quod mundus habet in mente humana. Ipse enim intellectus apprehendens naturaliter et necessario supergreditur ordinem existendi concretum rerum particularium et contingentium, quarum species abstrahendo et depurando in se concipit, et ita res super ordinem materialem quasi elevat et induit quodam spiritualis ordinis vestimento, id est quibusdam proprietatibus idealibus, scilicet universalitatis, immutabilitatis, aeternitatis et necessitatis, quae ipsi ordini reali rerum materialium minime conveniunt. Porro, ordo ille idealis supremam radicem et ultimum fundamentum habet in Deo et ducit in ipsum. «Veritates intellectae fundantur in aliquo aeterno. Fundantur autem in ipsa prima Veritate sicut in causa universali, contentiva omnis veritatis» (S. Thom., S. c. Gent. II. c. 81.). «Regulae (intellectus) incommutabiles radicantur in luce aeterna et ducunt in eam» (S. Bonav., Hexaëm. collatio 2.). «Hinc ipse intellectus, considerans conditiones entis secundum relationem causae ad causatum, transfert se ab effectu ad causas et transit ad rationes aeternas» (ibid. coll. 5.). Hic transitus fieri potest arguendo et resolvendo ab intellectu rationabiliter investigante; perfectius autem fit ab eodem illuminato et intellectualiter contemplante. — Ordo hic idealis, vulgari intellectui obscurus et fere ignotus, a S. Bonaventura, duce S. Augustino, praecipuo studio in capp. 2. 3. 5. 6. proponitur, ut oculus contemplativus transeat ad divina contemplanda. Supposito triplici illo esse eiusdem rei, talis transitus non difficulter intelligitur; attamen bene attendendum est, quod alia est ratio et via, qua intellectus transit ab ordine reali ad idealem, et alia, qua ab hoc ascendit ad ordinem divinum (cfr. de hoc Dissertatio cit. pag. 22-25).
-
Communiter antiqui Scholastici cum S. Thoma (de Verit. q. 22. a. 2. ad 1.) docuerunt, «quod omnia cognoscentia cognoscunt implicite Deum in quolibet cognito» (cfr. cit. Dissert. pag. 17. 18); et secundum hanc implicitam et confusam qualemcumque cognitionem dici posse asserunt, naturaliter notam esse existentiam Dei (S. Thom., S. I. q. 2. a. 1. ad 1.). «Motus ergo nostri intellectus, dum intelligit, dum ratiocinatur, a cognitione implicita Dei incipit et in cognitionem explicitam Dei terminatur»; ita cl. P. Lepidi O. Praed. (Period. Divus Thomas 1881, n. 11. seqq.).
-
Inter mentem humanam et Deum, quatenus est suprema «causa essendi, ratio intelligendi et ordo vivendi», nulla creatura est intermedia; hoc tamen non impedit, quominus creaturae sint medium disponens et quasi manuducens ad cognitionem Dei, ut bene explicat S. Bonav. I. Sent. d. 3. p. I. q. 3. ad 4. et II. Sent. d. 3. p. II. a. 2. q. 2. ad 6. — Licet igitur intellectus humanus in statu viae minime Deum cognoscat immediate, sed tantum in speculo creaturarum; recte tamen dicitur in se ipso coniunctus Deo, Deo proximus, vel pertingens ad Deum, ut passim occurrit hic c. 2. et 3. et apud Augustinum docentem, naturam intelligibilem connecti non solum intelligibilibus, verum etiam immutabilibus rebus (I. Retract. c. 8. n. 2.). Monet tamen Seraphicus (Quaest. disp. de scientia Christi, q. 4. ad 19.): «Pauci sunt, qui isto modo illas rationes sciant se attingere; immo, quod plus est, pauci sunt, qui velint hoc credere, quia difficile videtur intellectui ad aeterna contemplanda nondum elevato, quod ita habeat Deum praesentem et propinquum, cum tamen dicat Paulus (Act. 17, 27.), quod non longe est ab unoquoque nostrum».
-
Communis item sententia ut certum docet concursum Dei generalem, activum et immediatum ad quaslibet actiones creaturarum; unde «lumen creatum non potest perficere operationem suam absque aliqua cooperatione luminis increati, per quod illuminatur omnis homo, qui venit in hunc mundum». (S. Bonav., II. Sent. d. 28. a. 2. q. 3. in corp.). Nam «in hoc continuo Deus operatur in mente, quod in ipsa lumen naturale causat et ipsum dirigit ad videndum; et sic mens non sine operatione causae primae in suam operationem procedit» (S. Thom., Opusc. 63, sive in librum Boethii de Trin. q. 1. a. 1. ad 6.). Haec immediata cooperatio primae lucis vocatur ab Augustino et Scholasticis quaedam mentium irradiatio sive illuminatio, quae praeter intellectum creatum suo modo est quoddam supremum principium, quo cognoscitur; sive, ut S. Bonav. dicit, ipsa est ratio motiva, in aliud ductiva, sive regulans; et hoc sensu «ad modum candelabri relucet lux veritatis in facie nostrae mentis» (c. 3. n. 1.); tamen prima lux non est principium, quod (directe) cognoscitur, sive obiectum terminans, quietans et in se ducens. De hoc agit tota q. 1. inter Qq. disput. de scientia Christi, quae magis explicatur a Matth. ab Aquasparta (de Hum. Cognitionis ratione, pag. 87-108; cfr. ibid. Dissert. cit. pag. 26-44). Summi momenti est tum haec distinctio inter cognitionis principium quo et principium quod, sive inter medium (ratio) et obiectum cognoscendi, tum doctrina omnium Scholasticorum, quod aliquid potest esse medium quo sive ratio cognoscendi, quin ipsum sit obiectum cognitionis, ita ut «lateat ut obiectum cognitionis, sed pateat ut ratio cognoscendi» (sic Matth. ab Aquasparta, q. disp. 3. ad 4; cfr. ibid. ad 6. et S. Thom., I. Sent. d. 3. q. 1. ad 5.). Praecipue propter neglectam hanc distinctionem et doctrinam exortae sunt falsae Itinerarii interpretationes, de quibus continuo agimus.
-
His suppositis, genuinus sensus aliquorum loquendi modorum, qui ex Augustino sumti sunt, patere potest, simulque falsitas quarundam interpretationum, quae duplicem errorem seraphico Doctori imposuerunt. Primo enim dictum est, eum consentire ontologismo Malebranchii, quasi docuerit, veritates intellectuales cognosci formaliter in rationibus aeternis. Attamen eiusdem testimoniis irrefragabilibus iam toties demonstratum est ab ipso admitti pro hac vita ne «exilem» quidem gradum immediatae Dei cognitionis, nec in altissima contemplatione (saltem ordinarie), nec ullum transitum ad rationes aeternas, nisi eum quo intellectus «transfert se ab effectu ad causas». «Unde si quae auctoritates id dicere inveniantur, quod Deus in praesenti ab homine videtur et cernitur, non sunt intelligendae, quod videtur in sua essentia, sed quod in aliquo effectu inferiori cognoscitur» (II. Sent. d. 23. a. 2. q. 3. in corp.). Ipsi Angeli naturali cognitione non poterant Deum cognoscere nisi «per effectus. Cognoscitur autem Deus per effectus visibiles et per substantias spirituales et per influentiam luminis connaturalis potentiae cognoscenti, quod est similitudo quaedam Dei, non abstracta, sed infusa, inferior Deo, quia in inferiori natura, sicut dicit Augustinus» (IX. de Trin. c. 11. n. 46). Ita II. Sent. d. 3. p. II. a. 2. q. 2. ad 1. Plura vide I. Sent. d. 3. p. I. q. 1. scholion et cit. Dissert. pag. 7-12. — Mirum videtur, quod de genuina doctrina S. Bonaventurae propter quasdam male intellectas formulas huius Itinerarii potuerit dubitari, cum in eodem clarissime (c. 1. 2. 3.) non nisi ascensionem a creaturis ad Deum doceat; et quando adhibet verba videre Deum, se explicet additis aliis verbis, ut: «conari debemus per speculum videre Deum» (c. 3. n. 1.) et «videre poteris Deum per te tanquam per imaginem, quod est videre per speculum in aenigmate» (ibid.).
-
Alius error impositus est auctori nostro per falsam capituli 5. interpretationem, quasi docuerit, tum quod primum cognitum intellectus apprehendentis sit esse divinum, tum quod esse commune confuderit cum esse divino. Perversa haec interpretatio prorsus aliena est a mente S. Doctoris et manifeste excluditur irrefragabilibus doctrinae capitibus, quae constanter et passim asserit. Nam docet verbis peremptoriis, quod divinum esse in se nec ante nec post primum peccatum immediate cognosci possit; quod non percipiatur nisi in speculo creaturarum et per ordinem, quem effectus habent ad causam (I. Sent. d. 3. p. I. q. 1. 2; II. Sent. d. 23. a. 2. q. 3. et passim); item, quod actualis intellectio incipiat a sensu, ita ut ab intellectione imperfecta et confusa progrediatur ad perfectiorem et explicitam (cfr. II. Sent. d. 39. a. 1. q. 2. et scholion, n. II, d. 25. p. II. q. 6; I. Sent. d. 8. p. II. dub. 1; II. Sent. d. 1. p. II. a. 1. q. 2. ad 2; III. Sent. d. 37. dub. 1.). Denique toties affirmat, esse divinum non esse in genere, sed supra omne genus, nec univocum, sed tantum analogum cum omnibus mentis conceptibus, etiam transcendentalibus.
Insuper ex hoc Itinerario et ex ipso cap. 5. genuinus sensus auctoris satis apparet. — Nam primo clarissime docet ordinem et gradus cognitionis et contemplationis, per quos a creaturis ascendimus ad perfectam, quantum fas est, Dei cognitionem (c. 1. n. 2.). Primum enim gradum ponit in imo, incipiendo a mundo sensibili, ut supra (n. 1.) notavimus; scilicet «ut perveniamus ad Deum, oportet nos transire per vestigium» (c. 1. n. 2. et 5.). — Superiores autem gradus ab ipso deinde explicati supponunt praecedentes.
Secundo, de conceptu eius esse iam in tertio gradu (c. 3. n. 3.) auctor locutus est secundum intellectum apprehendentem et resolventem (vide supra n. 3.); ubi dicitur, quod «non venit intellectus noster, ut plene resolvens, intellectum alicuius entium creatorum, nisi iuvetur ab intellectu entis purissimi» etc. Non igitur nisi ascendendo a causatis rebus et resolvendo, immo resolvendo non semiplene, sed plene, intellectus concipit ens purissimum et absolutissimum.
Hoc supposito, etiam in c. 5. n. 3. triplex distinguit esse, scil. in rebus (extra nos) «esse particulare, quod est esse arctatum, quia permixtum est cum potentia»; in intellectu (intra nos) «esse analogum, quod minime habet de actu, eo quod minime est»; denique esse supra nos. Sed breviter commemoratis duobus prioribus, totus versatur in contemplatione illius esse, quod est «supra nos» nec attingitur nisi ab oculo contemplativo. Ne igitur lector a genuino huius capituli sensu aberret, ea quae in cap. 3. dicta sunt et nexus gradus quinti cum tertio mente retinenda sunt. —
Tertio, contemplatio huius 5. gradus fundatur in axiomate Avicennae communiter a Scholasticis recepto, quod «ens (esse) est quod primo cadit in intellectu». Haec sententia intelligitur proprie de illo ente communi, primo actu intellectus concepto, quod nullo modo manifestari nobis potest per aliquid notius illo. Hoc tamen ens, quatenus concipitur ab intellectu apprehendente, «non est aliquid determinatum, nec actu nec potentia, nec praesens nec futurum, nec homo vel equus et huiusmodi, sed ens, quod est superius ad omnia ista; et ego dico, quod quidditas illa est ens in intellectu... licet non sit ens in actu, quia nec hoc est de intellectu suo» (Matth. ab Aquasparta, in cit. Opusc. de Hum. Cognitionis ratione, pag. 120; sive in quaest. disp.: Utrum ad cognitionem rei requiratur ipsius rei existentia etc., ad 1; cfr. ad 5. 6. 7. et corp., ubi etiam alia sunt ad rem spectantia). S. Thom. (S. I. II. q. 94. a. 2. corp.) dicit: «Illud quod primo cadit in apprehensione, est ens, cuius intellectus includitur in omnibus, quaecumque quis apprehendit; et ideo primum principium indemonstrabile est, quod non est simul affirmare et negare, quod fundatur super rationem entis et non entis, et super hoc principio omnia alia fundantur» (cfr. idem de Potentia q. 9. a. 7. ad 15. et in fine; S. I. q. 11. a. 2. ad 4.).
Hoc esse analogum, ab intellectu apprehendente primo cognitum, non est nisi tenuissima umbra divini esse, a quo ratione realitatis toto caelo distat eique quasi est oppositum; nihilominus ratione suae maximae universalitatis, primitatis et simplicitatis aptum est contemplativo oculo fieri speculum ad divina contemplanda. Observat etiam Richardus a Med. (I. Sent. d. III. p. I. a. 3. q. 3.): «Cum intelligimus ens in communi, non descendendo ad ens creatum vel increatum, intelligimus Deum intellectione generalissima, in quantum intelligimus aliquid commune sibi et cuilibet creaturae, non communitate univoca, sed analoga. Et haec naturalis cognitio de Deo prior est quam Dei cognitio [propria] per vestigium; quia ista praesupponit in intellectu alicuius alterius cognitionem, sed illa non. Unde secundum Avicennam... ens commune omnibus rebus nullo modo potest manifestari nobis per aliquid notius illo. Alio modo cognoscitur Deus a nobis in generali, in quantum cognoscimus esse aliquod ens increatum, cuiuslibet entis creati causam efficientem et finalem; et hanc cognitionem habemus de Deo per naturam primo per vestigium». — Omnia haec confirmari possunt testimoniis nostri auctoris, quorum unum insigne iuvat transcribere, in quo loquitur de genere generalissimo et specie specialissima et sic concludit: «Et hinc est, quod genus in aliquo assimilatur Deo magis quam species, in aliquo e converso. Deus enim, quia nobilissimus est in fine totius nobilitatis, simul habet in se omnem perfectionem, ita quod ipse est simplicissimus et omnino incorruptibilis, est etiam perfectus et in omnimoda actualitate constitutus. Creatura vero, secundum quod potest, semiplene assimilatur Deo; et quantum ad rationem simplicitatis et incorruptibilitatis magis assimilatur magis universale, quantum ad rationem actualitatis magis assimilatur minus universale» (II. Sent. d. 18. a. 1. q. 3. in corp. circa finem). Eo fortius hoc valet de universalibus transcendentalibus, quorum primum et generalissimum est esse.
Quarto, ipsa verba auctoris in cap. 5. satis manifestant, quod bene distinguat ab esse divino, quod est actus purus, illa duo alia. Dicit enim: «Sed hoc non est esse particulare [extra nos realiter existens], quod est esse arctatum, quia permixtum est cum potentia; nec esse analogum [in intellectu intra nos], quia minime habet de actu, eo quod minime est». De esse analogo sive communissimo, quod est quasi infimum inter omnia, quibus competit esse, auctor hic non loquitur, nisi quatenus occasionem dat contemplandi ipsum esse (supra nos). Unde monet: «Volens contemplari Dei invisibilia quoad essentiae unitatem defigat aspectum in ipsum esse et videat» etc. (n. 3.). Item: «Vide igitur ipsum purissimum esse, si potes, et occurrit tibi» etc. (n. 5.). Haec verba de «ipso esse» manifeste non intelliguntur de primo illo actu intellectus apprehendentis, qui naturaliter et necessario exercetur, et cuius obiectum est tenuissimum illud esse, quod non est primum et purum esse, sed potius eiusdem longinqua umbra. Intellectus autem reflectens et resolvens, et praecipue oculus contemplativus facile advertere potest, ipsum esse per se, quod est primum a parte rei essendi et cognoscendi principium, esse aliquid supra nos et ante nos, in quo omne esse creatum et etiam illud communissimum primi universalis esse radicatur, et in quod omnia ducunt intellectum resolventem. Hoc sensu etiam S. Thomas (S. I. q. 3. a. 5, sed contra) proclamat: «Nihil prius est Deo, nec secundum rem nec secundum intellectum». Quod manifeste dictum est non ex parte intellectus humani, qui in caecitate sua prius umbram veritatis quam ipsam veritatem in se apprehendit, sed ex parte rei vel intellectus superioris, qui bene videt, ipsum esse praecedere umbram ipsius. — Hoc sensu accipienda sunt illa verba, quae multis fuerunt lapis offensionis: «Esse igitur est, quod primo cadit in intellectu; et illud esse est, quod est purus actus» (n. 3.). Sensus igitur genuinus hic est: ipsum esse non est in rebus particularibus nisi per participationem et modo arctato et imperfecto, nec ab intellectu humano primo suo actu apprehenditur in sua puritate et distinctione, sed tantum imperfectissime in illa communissimi esse umbra; idem tamen ab oculo contemplativo cognoscitur distincte ut illud esse, quo revera «nihil prius est, nec secundum rem nec secundum intellectum». Quia autem intellectus apprehendens propter suam caecitatem illud esse purissimum «non videt», «nec advertit», immo «videtur sibi nihil videre» (ut inculcatur, ibid. n. 4.); S. Doctor miro acumine secundum intellectum reflectentem et resolventem ex ipso conceptu eius esse per se evolvit praecipua attributa divina.
In toto autem Itinerario suo Seraphicus innititur doctrinae S. Augustini; ad cuius profunditatem intelligendam simul optimam quasi clavem praebet. Qui igitur sublime hoc opusculum bene vult intelligere legat vel potius meditetur S. Augustini libros de Vera Religione, VI. de Musica et II. et III. de Libero Arbitrio, vel saltem conferat locos a nobis in notis allegatos.