Compendiosum principium in libros Sententiarum
Bonaventure (1217–1274)
A brief prefatory introduction to the books of Peter Lombard's Sentences, organized around the scriptural image of the circuit of heaven and transmitted with an editorial argument on circumincession.
Caput I: Argumentum
(Ex edit. Vatic.)
Quid in singulis Sententiarum libris contineatur, summatim, breviter et artificiose hoc opusculo sanctus Bonaventura complectitur, Ecclesiastici verbis usus: Gyrum coeli circuivi sola, etc. Quoniam autem in primo libro Sententiarum secundum triplicem gyrum de Deo agitur, ut ipse ait, quorum unum de Deo secundum circumincessionem personarum esse affirmat, circumincessionis nominis notionem1, ejusque vim tam apud latinos doctores scholasticos, quam apud graecos theologos observare libuit. Circumincessio igitur idem est, quod graece περιχώρησις, quae vox, ut patet ex Dionysio, de Divinis Nominibus, c. IX, et ex Damasceno, libro tertio Fidei Orthodoxae, c. V et VII, mutuam aliquorum commeationem, sive inter se incessum significat. Quam vocem ex eo fortasse scholastici latini professores nonnulli usurparunt, quod in aliquam Damasceni versionem antiquam incidissent graecum vocabulum per circumincessionem exprimentem. Neque enim antiqui omnes scholastici hujus nominis meminerunt, nam sanctus Thomas nusquam, quod in mentem veniat, ejus mentionem facit, cum tamen, p. I, q. XLII, art. 2, et I Sententiarum, dist. XIX, eam quaestionem inculcet, an Pater in divinis sit in Filio, et e converso. At vero apud sanctum Bonaventuram hujus vocis frequens est usus, ut videre est in hoc opusculo, et sermone XXI, in Hexaemeron, et I Sententiarum, dist. XIX, ac multis aliis locis. Praeterea in recentioribus scholasticis, Scoto scilicet, Gabriele, Occham, Durando et aliis, vox circumincessio reperitur. Vim vero huic nomini a theologis graecis attributam aliter doctores nostri scholastici interpretantur, oculos animi convertentes ad mentem Hilarii, Ambrosii, et Augustini, quos Magister Sententiarum eadem decima nona distinctione libri primi, profert in explanationem illius loci Joannis, XIV: Ego in Patre, et Pater in me est: qui Patres isto Domini sermone simpliciter significari putaverunt personas inter se esse consubstantiales. Quam ob causam scholastici doctores circumincessionem a Graecis introductam cernentes propter hunc Joannis locum et similes, exposuerunt habitudinem personae ad personam, vel genus inexsistentiae, quo aliqua inexsistunt per naturae participationem, sive communionem. Unde apud ipsos circumincessio personarum in Deo nihil aliud est, quam unam personam esse in alia, et e converso. Graeci vero theologi hoc nomine non solum consubstantialitatem divinarum personarum significare voluerunt, sed potius earum inseparabilitatem, mutuum et arctum complexum, et in se invicem quasi penetrationem, et introitum admirabilem ac stupendum, citra confusionem tamen et mixtionem. Quo fit, ut personae divinae circumincessione sint unae, sive etiam unus Deus, quia per illam uniuntur, immanent, circum se incedunt, et commeant. Etenim quia immensus est Pater, immensus Filius, immensus Spiritus Sanctus, extra se versari nequeunt. Itaque ut se mutuo capiant, seque metiantur necesse est: idque sine ulla confusione, ac mixtione. Hoc appellatur graece περιχωρεῖν, latine vero circumincedere, sive ultro citroque commeare. Rem hanc si fusius explicatam desideras, lege ex recentioribus Gilbertum Genebrardum Parisiensem theologum, linguarum usu et cognitione peritissimum, secundo suo libro de Trinitate, et in ejusdem Apologia contra Blasphemiam decimam quartam et decimam quintam Schechii haeretici.