Commonitorium
Vincent of Lérins (d. 450)
First published 434
The Commonitorium or Commonitory is a 5th-century Christian treatise written after the council of Ephesus under the pseudonym "Peregrinus" and attributed to Vincent of Lérins. It is known for Vincent's famous maxim: "Moreover, in the Catholic Church itself, all possible care must be taken, that we hold that faith which has been believed everywhere, always, by all."
Commonitorium I: INCIPIT TRACTATUS Peregrini pro Catholicae fidei antiquitate et universitate adversus prophanas omnium Haereticorum novitates
Commonitorium II: Interlapsum est, neque ex eo amplius quicquam quam postrema particula remansit, id est, sola recapitulatio, quae et subjecta est
XXIX.
Quae cum ita sint, iam tempus est ut ea quae duobus his Commonitoriis dicta sunt, in huius secundi fine recapitulemus. Diximus in superioribus hanc fuisse semper et esse hodieque Catholicorum consuetudinem, ut fidem veram duobus his modis adprobent, primum divini Canonis auctoritate, deinde Ecclesiae Catholicae traditione; non quia Canon solus non sibi ad universa sufficiat, sed quia verba divina pro suo plerique arbitratu interpretantes, varias opiniones erroresque concipiant, atque ideo necesse sit ut ad unam ecclesiastici sensus regulam Scripturae coelestis intelligentia dirigatur, in his duntaxat praecipue quaestionibus quibus totius Catholici dogmatis fundamenta nituntur. Item diximus in ipsa rursus Ecclesia universitatis pariter et antiquitatis consensionem spectari oportere; ne aut ab unitatis integritate in partem schismatis abrumpamur, aut a vetustatis religione in haereseon novitates praecipitemur. Item diximus in ipsa Ecclesiae vetustate duo quaedam vehementer studioseque observanda, quibus penitus inhaerere deberent quicumque haeretici esse nollent: primum, si quid esset antiquitus ab omnibus Ecclesiae Catholicae sacerdotibus universalis Concilii auctoritate decretum; deinde si qua nova exsurgeret quaestio, ubi id minime reperiretur, recurrendum ad sanctorum patrum sententias, eorum duntaxat qui suis quisque temporibus et locis in unitate communionis et fidei permanentes, magistri probabiles exstitissent, et quicquid uno sensu atque consensu tenuisse invenirentur, id Ecclesiae verum et catholicum absque ullo scrupulo iudicaretur. Quod ne praesumptione magis nostra quam auctoritate ecclesiastica promere videremur, exemplum adhibuimus sancti Concilii quod ante triennium ferme in Asia apud Ephesum celebratum est VV. CC. Basso Antiochoque Consulibus: ubi cum de sanciendis fidei regulis disceptaretur, ne qua illic forsitan profana novitas in modum perfidiae Ariminensis obreperet, universis sacerdotibus, qui illo ducenti fere numero convenerant, hoc catholicissimum, fidelissimum, atque optimum factu visum est ut in medium sanctorum patrum sententiae proferrentur, quorum alios martyres, alios confessores, omnes vero catholicos sacerdotes fuisse et permansisse constaret; ut scilicet rite atque solemniter ex corum consensu atque decreto antiqui dogmatis religio confirmaretur et prophanae novitatis blasphemia condemnaretur. Quod cum ita factum foret, iure meritoque impius ille Nestorius catholicae vetustati contrarius, beatus vero Cyrillus sacrosanctae antiquitati consentaneus iudicatus est. Et ut ad fidem rerum nihil deesset, tam nomina et numerum (licet ordinem fuissemus obliti) edidimus eorum patrum iuxta quorum ibidem concinentem sibi concordemque sententiam et legis sacrae proloquia exposita sunt, et divini dogmatis regula constabilita est: quos, ad confirmandam memoriam, hic quoque recensere nequaquam superfluum est.
XXX.
Sunt ergo hi viri quorum in illo Concilio vel tanquam iudicum vel tanquam testium scripta recitata sunt. Sanctus Petrus Alexandrinus Episcopus doctor praestantissimus et martyr beatissimus. Sanctus Athanasius, eiusdem civitatis antistes, magister fidelissimus et confessor eminentissimus. Sanctus Theophilus, eiusdem item urbis Episcopus, vir fide, vita, scientia satis clarus, cui successit venerandus Cyrillus, qui nunc Alexandrinam illustrat Ecclesiam. Et ne forsitan unius civitatis ac provinciae doctrina haec putaretur, adhibita sunt etiam illa Cappadociae lumina, Sanctus Gregorius Episcopus et confessor de Nazianzo; Sanctus Basilius, Caesareae Cappadociae Episcopus et confessor; Sanctus item alter Gregorius Nyssenus Episcopus, fidei, conversationis, integritatis et sapientiae merito, fratre Basilio dignissimus. Sed ne sola Graecia aut Oriens tantum, verum etiam Occidentalis et Latinus orbis ita semper sensisse adprobaretur, lectae sunt quoque ibi quaedam ad quosdam Epistolae sancti Felicis martyris et sancti Iulii, urbis Romae Episcoporum. Et ut non solum caput orbis, verum etiam latera illi iudicio testimonium perhiberent, adhibitus est a Meridie beatissimus Cyprianus Episcopus Carthaginensis et martyr; a Septentrione sanctus Ambrosius Mediolanensis Episcopus. Hi sunt igitur omnes apud Ephesum sacrato Decalogi numero magistri, consiliarii, testes, iudicesque producti; quorum beata illa Synodus doctrinam tenens, consilium sequens, credens testimonio, obediens iudicio, absque taedio, praesumptione, et gratia de fidei regulis pronuntiavit. Quanquam multo amplior maiorum numerus adhiberi potuerit, sed necesse non fuit; quia neque multitudine testium negotii tempora occupari oportebat, et decem illos non aliud vere sensisse quam caeteros omnes collegas suos nemo dubitabat.
XXXI.
Post quae omnia, adiecimus etiam beati Cyrilli sententiam, quae gestis ipsis ecclesiasticis continetur. Namque cum lecta esset Sancti Capreoli, Episcopi Carthaginensis Epistola, qui nihil aliud intendebat et precabatur nisi ut, expugnata novitate, antiquitas defenderetur, ita Episcopus Cyrillus prolocutus est et definivit. Quod hic quoque interponere non abs re videtur. Ait enim in fine gestorum: Et haec, inquit, quae lecta est Epistola venerandi et multum religiosi Episcopi Carthaginensis Capreoli, fidei gestorum inseretur; cuius aperta sententia est. Vult etenim antiquae fidei dogmata confirmari, novitia vero et superflue adinventa et impie promulgata, reprobari atque damnari. Omnes Episcopi adclamaverunt: Hae omnium voces sunt, haec omnes dicimus, hoc omnium votum est. Quae tandem omnium voces, aut quae omnium vota, nisi ut quod erat antiquitus traditum teneretur, quod adinventum nuper, exploderetur? Post quae admirati sumus et praedicavimus quanta Concilii illius fuerit humilitas et sanctitas, ut tot numero sacerdotes, pene ex maiori parte Metropolitani, tantae eruditionis tantaeque doctrinae ut prope omnes possent de dogmatibus disputare, quibus propterea ipsa in unum congregatio audendi ab se aliquid et statuendi addere videretur fiduciam, nihil tamen novarent, nihil praesumerent, nihil sibi penitus adrogarent, sed omnimodis praecaverent ne aliquid posteris traderent quod ipsi a patribus non accepissent, et non solum in praesenti rem bene disponerent, verum etiam post futuris exempla praeberent ut et ipsi scilicet sacratae vetustatis dogmata colerent, profanae vero novitatis adinventa damnarent. Invecti etiam sumus in Nestorii sceleratam praesumptionem, quod sacram Scripturam se primum et solum intelligere, et omnes eos ignorasse iactaret, quicumque ante se, magisterii munere praediti, divina eloquia tractavissent, universos scilicet sacerdotes, universos confessores et martyres, quorum alii explanassent Dei legem, alii vero explanantibus consensissent vel credidissent, totam postremo etiam nunc errare et semper errasse adseveraret Ecclesiam, quae, ut ipsi videbatur, ignaros erroneosque doctores et secuta esset et sequeretur.
XXXII.
Quae omnia licet cumulate abundeque sufficerent ad profanas quasque novitates obruendas et exstinguendas, tamen ne quid deesse tantae plenitudini videretur, ad extremum adiecimus geminam Apostolicae Sedis auctoritatem, unam scilicet sancti Papae Sixti qui nunc Romanam Ecclesiam venerandus illustrat, alteram decessoris sui beatae memoriae Papae Coelestini, quam hic quoque interponere necessarium iudicavimus. Ait itaque sanctus Papa Xis tus in Epistola quam de causa Nestorii Antiocheno misit Episcopo: Ergo, inquit, quia, sicut ait Apostolus, fides una est, quae evidenter obtinuit, dicenda credamus et tenenda dicamus. Quae sunt tandem illa credenda et dicenda? Sequitur, et ait: Nihil ultra, inquit, liceat novitati, quia nihil addi convenit vetustati. Perspicua maiorum fides et credulitas nulla coeni permixtione turbetur. Omnino apostolice: ut maiorum credulitatem perspicuitatis lumine ornaret, novitias vero profanitates coeni permixtione describeret. Sed et sanctus Papa Coelestinus pari modo eademque sententia. Ait enim in Epistola quam Gallorum sacerdotibus misit, arguens eorum conniventiam quod antiquam fidem silentio destituentes, profanas novitates exsurgere paterentur: Merito, inquit, causa nos respicit, si silentio foveamus errorem. Ergo corripiantur huiusmodi; non sit his liberum habere pro voluntate sermonem. Hic aliquis fortasse addubitet quinam sint illi quos habere prohibeat liberum pro voluntate sermonem, vetustatis praedicatores, an novitatis adinventores. Ipse dicat, dubitationem legentium ipse dissolvat. Sequitur enim: Desinat, inquit, si ita res est (id est, si ita est ut apud me quidam urbes et provincias vestras criminantur, quod eas quibusdam novitatibus consentire noxia dissimulatione faciatis), desinat itaque, inquit, si ita res est, incessere novitas vetustatem. Ergo haec fuit beati Coelestini beata sententia, ut non vetustas cessaret obruere novitatem, sed potius novitas desineret incessere vetustatem.
XXXIII.
Quibus apostolicisque catholicis decretis quisquis refragatur, insultet primum omnium necesse est memoriae sancti Coelestini, qui statuit ut desineret incessere novitas vetustatem, deinde irrideat definita sancti Xysti, qui censuit ne ultra quicquam liceat novitati, quia nihil addi convenit vetustati, sed et beati Cyrilli statuta contemnat, qui venerandi Capreoli zelum magna praedicatione laudavit quod antiqua fidei dogmata confirmari cuperet, novitia vero adinventa damnari, Ephesinam quoque synodum, id est, totius pene Orientis sanctorum Episcoporum iudicata proculcet, quibus divinitus placuit nihil aliud posteris credendum decernere nisi quod sacrata sibique in Christo consentiens sanctorum patrum tenuisset antiquitas, quique etiam vociferantes et adclamantes, uno ore testificati sunt has esse omnium voces, hoc omnes optare, hoc omnes censere; ut sicut universi fere ante Nestorium haeretici, contemnentes vetustatem, et adserentes novitatem, damnati fuissent, ita ipse quoque Nestorius, auctor novitatis, et impugnator vetustatis, condemnaretur. Quorum sacrosanctae et coelestis gratiae munere inspirata consensio si cui displicet, quid aliud sequitur, nisi ut profanitatem Nestorii adserat non iure damnatam? Ad extremum quoque universam Christi Ecclesiam et magistros eius Apostolos et prophetas, praecipueque tamen beatum Apostolum Paulum, velut quaedam purgamenta contemnat; illam, quod a Religione colendae et excolendae semel sibi traditae fidei nunquam recesserit; illum vero, qui scripserit: O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et item: Siquis vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit. Quod si neque apostolica definita neque ecclesiastica decreta temeranda sunt, quibus secundum sacrosanctam universitatis et antiquitatis consensionem cuncti semper haeretici, et ad extremum Pelagius, Coelestius, Nestorius, iure meritoque damnati sunt, necesse est profecto omnibus deinceps Catholicis, qui sese Ecclesiae matris legitimos filios probare student, ut sanctae sanctorum Patrum fidei inhaereant, adglutinentur, immoriantur, profanas vero profanorum novitates detestentur, horrescant, insectentur, persequantur.
Haec sunt fere quae duobus Commonitoriis latius disserta, aliquanto nunc brevius recapitulandi lege constricta sunt; ut memoria mea, cui adminiculandae ista confecimus, et commonendi assiduitate reparetur, et prolixitatis fastidio non obruatur.