Theologicae regulae
Alan of Lille (1120–1202)
Prologus I: Theologicae regulae
Omnis scientia suis nititur regulis velut propriis fundamentis: et ut de grammatica taceamus, quae tota est in hominis beneplacito, et in voluntate, et de ejus regulis, quae sunt in sola hominum positione; caeterae scientiae proprias habent regulas, quibus nituntur, et quasi quibusdam terminis certis clauduntur, ut dialectica regulas habet quas maximas vocat, rhetorica locos communes, ethica generales sententias, physica aphorismos, arithmetica porismata, id est regulas subtiles, quae speculanti quodam modo in praemium cedunt, propter subtilem eorum intelligentiam: unde porismata quasi praemia nuncupantur; porisma enim Graece, Latine praemium dicitur. Sunt et axiomata musicorum, quae sunt regulae artis musicae, quae dicuntur axiomata, quia componderationes, id est consonantias speculantur. Axia enim Graece, Latine pondus dicitur. Theoremata vero geometrarum regulae sunt, quae theoremata, id est speculationes nuncupantur; theoria enim Graece, Latine est speculatio, quia per eas geometria veritatem eorum, quae ad ipsam pertinent, speculatur. Suas etiam maximas habet astronomia, quas excellentias vocat propter sui dignitatem, et intelligentiae subtilitatem. Supercoelestis vero scientia, id est theologia, suis non fraudatur; habet enim regulas digniores, sui obscuritate et subtilitate caeteris praeeminentes; et cum caeterarum regularum tota necessitas nutet, quia in consuetudine sola est consistens penes consuetum naturae decursum; necessitas theologicarum maximarum absoluta est, et irrefragabilis, quia de his fidem faciunt quae actu, vel natura mutari non possunt. Unde propter sui immutabilem necessitatem, et gloriosam sui subtilitatem a philosophis paradoxae dicuntur, quasi gloriosae rectae; propter sui obscuritatem aenigmata; propter internum intelligentiae splendorem dicuntur emblemata, quia puriore mentis acumine comprehenduntur; enthymemata quasi intus in mente latentia, ab en, quod est intus, time, vel timos, quod est mens; propter sui auctoritatem hebdomades, id est dignitates dicuntur. Hebdam enim Graece, Latine dignitas. Unde Boetius librum inscripsit De hebdomadibus, quasi de subtilissimis theologorum propositionibus. Istae propositiones quanto intelligentiam habent altiorem, tanto magis peritum exigunt auditorem. Unde non sunt proponendae rudibus, et introducendis, qui solis sensuum dediti sunt speculationibus, sed illis qui ductu purioris mentis ad ineffabilia conscendunt, et puriori oculo philosophiae secreta perspiciunt. Hae propositiones in pleniori sinu theologiae absconduntur, et solis sapientibus colloquuntur. Tractaturi igitur de theologicis maximis, a fonte, et quasi omnium maximarum sinu, id est a generalissima maxima, nostri tractatus sumamus initium. Communis animi conceptio est enarratio, quam quisque intellectus probat auditam. Haec omnes maximas sua generalitate, cujuscunque sint facultatis, complectitur. Eleganter autem dicitur, communis animi, id est multorum animorum: ad hoc enim ut sit maxima, oportet ut ex natura, vel artificio in plurium notitiam veniat, ut si ad aliud probandum accedat, alterius probatione non egeat. Unde indemonstrabilis, per se nota, et maxima nuncupatur. Quare recte subditur, quam quisque intelligens probat auditam.
Theologicarum autem maximarum aliae veniunt in notitiam multorum, ut haec: «Unum esse rerum principium»; aliae in notitiam paucorum, id est sapientum, ut haec: «Omne simplex esse suum, et id quod est, unum habet.» De his igitur, quae veniunt in notitiam paucorum, agendum est.
Regula I: Monas est, qua quaelibet res est una.
Monas est, qua quaelibet res est una.
Deus non solum unus, imo et monas, id est unitas esse dicitur: et hoc multiplici ratione. Dicitur enim unum, sive unitas, ratione simplicitatis, vel singularitatis. A Deo enim relegatur omnis pluralitas. Est autem omnis pluralitas triplex: pluralitas partium, quae attenditur in corporeis, quae ex partibus integrantur; pluralitas proprietatum est, quae in corporeis saltem attenditur: eis enim multae proprietates per concretionem componuntur, ut spiritibus; est pluralitas effectuum, quae attenditur in proprietatibus: quaelibet enim proprietas, quamvis non habeat compagem partium, vel concretionem naturarum, habet tamen pluralitatem effectuum. Unde albedo facit album, facit coloratum, facit qualem: omnisque talis diversitas relegatur a coelesti monade. Non est enim Deus diversus ratione partium, quia incorporeus; non est diversus ratione proprietatum, ut dicit Augustinus; quia in eo nullus numerus, nulla pluralitas: non est diversus effectibus variis, quia non est causa formalis. Quare vere est unus, imo unitas. Unde Boetius in libro De Trinitate, ait de Deo loquens: «Vere igitur unum, in quo nullus numerus, vel pluralitas.» Dicitur etiam unus, sive unitas ratione immutabilitatis: sicut enim habetur in glossa super librum Regum, ubi dicitur: «Erat vir unus in Ramatha Sophi,» et caetera, hoc termino unusde Deo praedicatur immutabilitas. Dicitur etiam unus ratione exclusionis, ut sit sensus: Deus est unus, id est non plures. Dicitur etiam unus ratione similitudinis, quia multiplicem habet cum unitate similitudinem. Unitas a nullo descendit: omnis pluralitas ab unitate defluit; unitas de se gignit unitatem: de se profert aequalitatem. Sic Deus a nullo, quidlibet ab ipso; sic de se gignit alterum se, id est Filium; de se profert aequalem sibi, id est Spiritum sanctum. Unde aliam ex praedicta potes elicere regulam.
Regula II: In supercoelesti unitas, in coelesti alteritas, in subcoelesti pluralitas.
In supercoelesti unitas, in coelesti alteritas, in subcoelesti pluralitas.
Supercoeleste est Deus, in quo summa est unitas. Coeleste est angelus, in quo primo est alteritas, quia est primus a Deo creatus, et primus post Deum mutabilis factus: hic tamen non tantam dicitur habere varietatem, quantam habet subcoeleste. Unde quia alteritas, prima est pluralitas, in eo non dicitur esse pluralitas, sed sola alteritas. In subcoelesti vero, ut in istis corporeis, dicitur esse plena pluralitas, quia multiplici varietati est obnoxium. Quare vere Deus est unus, sive unitas, ratione simplicitatis, ratione immutabilitatis, ratione exclusionis, ratione similitudinis: ergo sola monas est, id est solus Deus vere existit, id est simpliciter, et immutabiliter ens; caetera autem vere non sunt, quia nunquam in eodem statu persistunt. Sequitur finis primae regulae, qua quaelibet res est una. Nihil enim aliqua specie unitatis est unum, quod non sit unum a summa monade. Est enim unitas singularitatis, secundum quam quidlibet dicitur esse unum numero. Unde Boetius: «Quidquid est, ideo est, quia unum numero est; quidquid autem in hac unitate est unum, ab illo habet ut sit unum.» Est unitas unionis, secundum quam plures homines dicuntur esse unum non ab unitate, sed ab unione; et haec etiam a Deo est: unde et testatur auctoritas super Joannem: Omnia per ipsum facta sunt, etc.1 Omnis concordia a Deo est. Unitas etiam distinctionis, sive discretionis ab eodem trahit originem. Quod enim discretum, vel distinctum est, a Deo est. Unitas etiam integritatis, quae in partium compositione consistit, secundum quam homo dicitur esse unus, id est ex anima, et corpore integratus, a Deo est. Unde auctoritas: Omnis compago a Deo est. Unitas etiam adunationis, secundum quam plures homines conveniunt sub eodem jure vivendi, et sub ejusdem legis positi jugo, dicuntur unus populus, a Deo est. Unitas consensionis, secundum quam dicitur: Erat eis cor unum et anima una,2 a Deo est.
Regula III: Monas gignit monadem, et in se suum reflectit ardorem.
Monas gignit monadem, et in se suum reflectit ardorem.
Haec regula nascitur ex praemissa: dictum est enim, quod ideo dicitur Deus monas, quia de se Deum gignit, de se etiam producit Spiritum sanctum, sicut unitas de se gignit unitatem. Monas igitur gignit monadem, id est Pater Filium: necessarium enim fuit, ut si monas gigneret, monadem gigneret: a simplici enim nihil gigni potest per decisionem, sicut fit in naturali generatione. Oportuit ergo ut aut nihil gigneretur a simplici, aut simplex a simplici. Unde Augustinus dicit quod Pater totam substantiam transfudit in Filium, quia non est ejusdem substantiae cum Patre per decisionem, sed per naturae plenitudinem. Et quia a Patre, et Filio procedit Spiritus sanctus, sequitur: Et in se suum reflectit ardorem. Spiritus sanctus dicitur ardor, amor, osculum et connexio Patris et Filii, quia Pater spiritaliter convenit cum Filio in spirando Spiritum sanctum. Et quia in donis Spiritus sancti, quae dantur a Patre et Filio, significatur eorum ad nos dilectio, quia productio Spiritus sancti a Patre et Filio est certum significatum dilectionis Patris et Filii, id est unitas amborum; nisi enim in una natura convenirent, una spiratione non spirarent: ardor, vel amor Patris et Filii dicitur. Iste ergo ardor ita procedit a monade, id est a Patre, quod ipsum non deserit, quia ejusdem est essentiae cum ipso; vel in se alterum, id est in Filium, suum reflectit ardorem, id est Spiritum sanctum; sed ita procedit a Patre, quod ejus auctoritate procedit a Filio.
Regula IV: In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque connexio.
In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque connexio.
Haec regula descendit a tertia, et est quasi explanatio tertiae, quia Pater dicitur monas rationibus praedictis, quia scilicet ipse a nullo, quidlibet ab ipso: Filius etiam ab ipso per generationem, Spiritus sanctus per processionem: de se etiam gignit monadem, id est rem ejusdem naturae, et simplicem. In Patre specialiter dicitur esse unitas; in Filio aequalitas. Non dico alteritas, ne diversitas naturae ibi intelligatur, sed potius aequalitas. In aequalitate enim notatur et personalis pluralitas, et naturae unitas; nihil enim sibi aequale est, nil alii aequale quod sit natura dissimile. Triplici autem de causa aequalitas specialiter attribuitur Filio, cum tamen conveniat Spiritui sancto, quia, primo occurrit aequalitas in Filio; quod etiam Spiritus sanctus est aequalis Patri, hoc habet ex illo: aequalitas etiam, vel similitudo specialiter attenditur in re, quae ab alia procedit per generationem. Quare vero in Spiritu sancto dicatur esse unitatis aequalitatisque connexio, liquet ex antedicto.
Regula V: Sola monas est alpha et omega sine alpha et omega.
Sola monas est alpha et omega sine alpha et omega.
Haec maxima nascitur ex prima, qua dictum est Deum esse monadem ratione simplicitatis, et omnem rem ab illa esse monade in eo quod una numero est: et sic sola monas est alpha, et omega, omnium rerum principium, et finis. Omnia per ipsum facta sunt,1 ut clamat auctoritas, et ita omnium est principium. Omnia etiam tendunt ad unum, id est ad supremum finem. Irrationalis enim creatura, de qua minus videretur, ut bruta animalia, imo insensata, ut herbae, et arbores, et etiam inanimata, ut lapides, naturaliter ad unum tendunt, et in quantum possunt, sectioni et divisioni resistunt, ut etiam lapis, de quo minus videretur, secundum naturalem partium consertionem divisioni resistit. Sequitur: Sine alpha et omega, quod eadem monas caret fine et principio, quia cum omnifariam simplex sit, ab ea relegatur omnis compositio. Dicitur autem aliquid compositum quatuor modis: aut compage partium, ut corporalia; aut ratione proprietatum, ut spiritualia, quia spiritalibus multiplex est concreta proprietas; aut aptitudine componendi, ut quaelibet proprietas, quae quamvis non sit ex partibus compacta, tamen ad hoc ut componatur subjectio, est apta; aut aptitudine compositi, ut primordialis materia secundum philosophos dicebatur composita, quia ad hoc ut ea aliquid componeretur, erat apta. Omnis autem talis compositio relegatur a Deo. Nec enim compactus est ex partibus, ut corpus, nec compositus ratione proprietatum, ut spiritus; nec aptitudine componendi, ut proprietas aliqua; nec aptitudine compositi, ut primordialis materia. Deus enim est forma absque substantia materiali; et est substantia absque praedicato formali. Cum igitur omnifariam sit simplex, caret principio, et fine: ubi enim nulla compositio actu, vel natura, ubi nulla origo, vel principium esse potuit, finem intelligere non convenit.
Regula VI: Omne limitatum alpha et omega aut est bonum ab alpha, aut est bonum ab alpha et omega.
Omne limitatum alpha et omega aut est bonum ab alpha, aut est bonum ab alpha et omega.
Haec descendit ab illa, qua dictum est: Sola monas est alpha et omega, quia si omnia a Deo tanquam a principio sunt, ergo ab alpha, id est ab ipso principio, habitu boni principii bona sunt. Sed nota per hoc quod dicitur: Omne limitatum alpha et omega, intelligi omne creatum, quod clauditur duobus terminis, id est principio et fine, actu vel natura. Omne enim genitum naturaliter tendit ad interitum. Unde et angelica natura naturaliter dissolubilis est de qua ait Plato: «Dii deorum, quorum pater opifexque ego, natura quidem dissolubiles, me sic volente indissolubiles.» Unde Augustinus super Genesim ait: Omnem creaturam habere mane et vespere, id est principium et finem, saltem natura. Et sic omne creatum aut est bonum ab alpha, id est naturaliter particeps est bonitatis, et hoc habet a suo auctore: aut ex alpha et omega, ut rationalis creatura, quae ad beatitudinem, quae finis est omnium rerum, tendit. Ex fine igitur sola rationalis creatura bona est, quae non solum naturaliter ad Deum tendit, verum etiam ipsum, tanquam Patrem, vitae moribus colit, et mentis intelligentia recolit, et toto charitatis nisu, ut sibi detur in praemium, petit.
Regula VII: Deus est spaera intelligibilis, cujus centrum ubique, circumferentia nusquam.
Deus est spaera intelligibilis, cujus centrum ubique, circumferentia nusquam.
Hanc probat illa regula, qua dictum est, solam monadem esse alpha et omega: ex eo enim quod principio caret, et fine Deus, spaera dicitur: proprium enim spaericae formae est principio et fine carere. Sed non est spaera corporalis, imo intelligibilis. Cum enim Deum spaeram esse dicimus, non oportet nos deduci ad imaginationes, ut imaginemur eum esse spaeram ad similitudinem corporum; sed, duce intelligentia, ea ratione intelligamus ipsum Deum esse spaeram, quia aeternus est. Unde apud Martianum diadema dicitur aeternitas habere, quia principio et fine carere significatur. Unde carentia principii et finis diadema, quasi duo demens, id est principium et finem, appellatur. Sequitur: cujus centrum ubique, circumferentia nusquam. O magna inter spaeram corporalem, et intelligibilem differentia! In spaera corporali centrum propter sui parvitatem vix alicubi esse perpenditur, circumferentia vero in pluribus locis esse comprehenditur. In intelligibili vero spaera centrum ubique, circumferentia nusquam. Centrum dicitur creatura, quia sicut tempus collatum aeternitati reputatur momentum, sic creatura immensitati Dei comparata, punctum, vel centrum. Immensitas ergo Dei circumferentia dicitur, quia omnia disponendo quodam modo omnibus circumfertur, et omnia infra suam immensitatem complectitur. Haec etiam alia differentia inter spaeram corporalem, et intelligibilem, quia spaerae corporalis centrum immobile, circumferentia mobilis; in spaera intelligibili contra, quia Deus stabilis manens dat cuncta moveri.
Regula VIII: Deus est cui quidlibet quod est, est esse omne quod est.
Deus est cui quidlibet quod est, est esse omne quod est.
Isti praebet fidem illa, qua dictum est: Monas est, etc. Cum enim Deus simplex sit, nihil est in eo, praeter id quod ipsum est, ut dicit Boetius in lib. De Trinitate. In eo enim nec partium diversitas est, nec proprietatum pluralitas. Quibuscunque ergo terminis Deus aliquid esse ostenditur, unum et idem praedicatur esse. Idem enim et unum ponitur pro his terminis, cum dicitur: Deus est Deus, fortis, patiens, misericors. Idem est enim Deo esse Deum, fortem, misericordem. Unde Boetius in lib. De Trinitate ait: Idem est Deo esse, quod magnum. Est ergo sensus: Deus est quidlibet quod est; est omne esse quod est, id est Deus est illud, de quo quocunque termino aliquid praedicatur, idem omnibus aliis terminis de eo praedicatur. Sed hoc maxime intelligendum de terminis trium praedicamentorum, substantiae, qualitatis et quantitatis. Quicunque ergo termini primi, vel secundi, vel tertii praedicamenti de Deo dicuntur, de ipso praedicant divinam usiam, ut cum dicitur: Deus est Deus, substantia, spiritus, pius, misericors, fortis, magnus, immensus. Unde secundum hoc videtur illa regula tradita esse a quibusdam:
Regula IX: Quidquid est in Deo, Deus est.
Quidquid est in Deo, Deus est.
Id est quicunque terminus in naturalibus praedicat inhaerentiam, de Deo praedicat essentiam. Talis autem universitas, cum dicitur: Quidquid est in Deo Deus est; vel, Quidlibet quod est, etc., non refertur ad pluralitatem significatorum, sed significantium et effectuum; unius enim et ejusdem causae effectus sunt diversi diversis nominibus significati, cum dicitur: Deus est fortis, pius, prudens. Est ergo universitas in dicendo, in efficiendo, sed singularitas in essendo.
Regula X: Omnis praedicatio de Creatore facta, copulata est atque conjuncta.
Omnis praedicatio de Creatore facta, copulata est atque conjuncta.
Haec regula ex praetaxata descendit, quia si unum idem et praedictis terminis praedicatur de Deo, copulata atque conjuncta est praedicatio, quia cum de ipso aliquis terminus praedicatur, extra illam praedicationem nihil relinquitur: tantum enim dico, cum dico: Deus est bonus; quantum si dicerem: Deus, est Deus bonus, fortis, pius. De creatura vero non ponitur aliquid copulate, sed divisim. Cum enim dicitur, Petrus est justus, quamvis aliquid praedicetur, tamen, multa extra hanc praedicationem relinquuntur, quae Petro conveniunt, quae aliis terminis de ipso praedicantur, ut cum dico, Petrus est pius, misericors. Unde Boetius in libro De Trinitate ait: Divise quidem in caeteris, in Deo vero distincte atque copulate hoc modo. Nam cum dicimus: substantia homo est vel Deus, ita dicitur, quasi illud de quo ipsum praedicatur, sit substantia; ut substantia homo, vel Deus; sed distat; quoniam homo non integre ipsum homo est: ac per hoc nec substantia: quod enim est, aliis debet, quae non sunt homo. Deus vero hoc ipsum quod est, Deus est: nihil enim aliud est nisi quod est.
Regula XI: Omne simplex esse suum, et id quod est, unum habet.
Omne simplex esse suum, et id quod est, unum habet.
Haec regula descendit ab illa: Deus est cui quidlibet quod est, etc. Est ergo sensus: Omne simplex, etc., id est: Si quis de eo quod vere est simplex, dicat simpliciter, est, ut, Deus est, et dicat: Deus est aliquid, ut, Deus est magnus, vel fortis: nullus intelligere debet, quod aliud praedicetur secunda propositione quam prima, ut si de Patre, vel de Filio, vel de Spiritu sancto dicatur, est, non aliud praedicatur quam cum dicitur: Pater est potens, Filius est potens, Spiritus sanctus est potens; sed idem prorsus: Nulla ratione intelligi debet aliud esse quod est, et aliud quo potens est, quoniam Patri, et Filio, et Spiritui sancto idem omnino est esse, et potentem esse.