Quaeritur autem et hoc intelligibilium eloquiorum studiose intuentibus: si enim participantia excelsiorum universitatum non sunt ultima, ob quam causam secundum nos summus sacerdos angelus Domini omnipotentis ab eloquiis nominatur?
Est autem non contraria ratio, ut aestimo, ante definitis.
Dicimus enim, quia universali et superposita majorum ornatuum virtute relinquuntur ultima. Media enim et proportionali participant juxta unam simul cunctorum et conjunctivam societatem: quale est, sanctorum Cherubim ordo participat sapientia et scientia altiori; sub ipsos autem essentiarum dispositiones participant quidem et ipsae sapientia et scientia, particulari tamen ad illos et subjecta.
Et quidem omnino in participatione sapientiae esse, et scientiae, commune est omnibus deiformibus intellectualibus: attente autem, et primo, aut secundo, aut infra, nequaquam commune, sed sicut unicuique ante propria definitur analogia.
Hoc autem et de omnibus divinis mentibus non fortassis quis errans definiet. Etenim sicut primi abundanter habent minorum sanctas pulchrasque proprietates, sic habent ultimi eas priorum, non tamen similiter, sed infra.
Nihil ergo, ut aestimo, inordinatum, si et secundum nos summum sacerdotem angelum theologia vocat, juxta virtutem propriam participantem angelorum hypofetica proprietate, et ad manifestativam eorum similitudinem, quantum possibile hominibus, extentum.
Invenies autem, quia et deos theologia vocat et caelestes et supernas essentias, et apud nos amicissimos Dei et mirabiles viros, et quidem divina obscuritate superessentialiter simul omnibus et remota et supercollocata, et nullo ab ea eorum, quae sunt, simili nominari proprie et omnino valente.
Veruntamen quaecunque et intellectualium et rationalium ad unitatem ejus qualiscunque virtus universaliter convertitur, et ad divinas ipsius illuminationes, quantum possibile, incessabiliter extenditur, secundum virtutem, si justum dicere, divina imitatione, et divina univocatione digna facta est.