His autem definitis, illud dignum intelligere, ob quam causam omnes similiter angelicas essentias virtutes caelestes vocare consuevimus.
Non enim est dicendum, ut in angelis, quoniam omnium novissima est dispositio ipsa sanctarum Virtutum, et quidem novissimarum sancta et decora illuminatione, superpositarum essentiarum dispositiones participant; ultimae vero primarum nullo modo: et cujus gratia caelestes quidem virtutes omnes divini intellectus nominantur, Seraphim autem et Throni et Dominationes nullo modo.
Participatae enim extremae excelsissimis sunt universalibus proprietatibus. Ipsi namque Angeli, et ante Angelos Archangeli, et Principatus, et Potestates, post Virtutes ab ipsa theologia ordinati, communiter saepe a nobis similiter aliis sanctis essentiis caelestes virtutes vocantur.
Dicimus autem, quia communiter in omnibus utentes caelestium nominatione virtutum, non confusionem quandam uniuscujusque dispositionis proprietatum introducimus: sed quoniam in tria dividuntur secundum se supermundana ratione omnes divini intellectus, in essentiam et virtutem et operationem, cum simul omnes aut eorum quosdam inobservate caelestes essentias, aut caelestes vocamus virtutes, eos periphrasticôs, de quibus sermo est, significare nos aestimandum ex ea, quae per singulos eorum est, essentia vel virtute.
Neque enim superpositam proprietatem jam bene a nobis discretarum sanctarum virtutum, et minoribus omnino annectere essentiis, in conversione inconfusae angelicorum ornatuum taxiarchiae. Juxta enim saepe a nobis recte redditam rationem ipsae quidem superfirmatae dispositiones abundanter habent et minorum sacras proprietates, ultimae vero majorum superpositas universitates non habent, particulariter in eas primo apparentibus illuminationibus, per primas proportionaliter eis distributis.