Connexa est itaque sic ipsa quidem honorabilissima circa Deum animorum dispositio, ex teletarchica illuminatione sanctificata, in eam immediate ascendendo, occultior et manifestior divinitatis illuminatione purgatur et illuminatur et perficitur.
Occultior quidem, tanquam invisibilior, et magis simplificata et unificata: manifestior vero, ut ante data, et primo lucens, et universalior, et magis in eam, ut oportet, forma effusa.
Ab ipsa autem iterum proportionaliter secunda, et a secunda tertia, et ex tertia secundum nos Ierarchia, secundum ipsam bene ornantis taxiarchiae legem, in harmonia divina et analogia, ad simul omnis boni ornatus superprincipale principium et consummationem ierarchice reducitur.
Manifestatores autem omnes et angeli eorum, qui ante ipsos sunt; ipsi quidem honorabilissimi Dei moventis, proportionaliter autem ceteri ex Deo motorum.
Tantum enim omnium superessentialis harmonia unicuique rationalium et intellectualium sacro ornatu et ordinata ductione praevidit, quantum ipse Ierarchiarum unusquisque ordo sacre et decenter positus est, et omnem Ierarchiam videmus in primas, et medias, et ultimas virtutes divisam.
Sed et ipsam per singulas, specialiter dicendum, dispositionem ipsis divinis harmoniis discrevit: propter quod et ipsos divinissimos Seraphim ipsi theologi aiunt alterum ad alterum clamare, aperte in hoc, ut aestimo, declarantes, quoniam theologicas scientias ipsi primi secundis tradunt.
Addiderim autem fortassis et hoc non incongrue, quia et secundum seipsum unusquisque et caelestis et humanus animus speciales habet et primas et medias et ultimas ordinationes et virtutes, addictas per unumquodque ierarchicarum illuminationum proprias anagogas proportionaliter manifestatas, per quas unumquodque in participatione fit, sicut idipsum et fas est et possibile, superincognitissimae purgationis plenissimi luminis anieperfectae perfectionis.
Est enim nihil per se perfectum, indigens universalis perfectionis, nisi vere perfectissimum et ante perfectum.