Quanti quidem sunt et quales supercaelestium essentiarum ornatus, et quomodo secundum eos Ierarchiae perficiuntur, solam diligenter scire dico contemplativam eorum teletarchiam; adhuc et eos non cognoscere proprias virtutes et illuminationes, et suam sacram et superornatam ordinationem.
Impossibile enim, nos scire supercaelestium animorum mysteria, et sanctissimas eorum perfectiones, nisi ibi dixerit quis, quaecunque per eos nos tanquam propria bene scientes Divinitas mysteria docuit.
Non ergo nos quidem nihil proprio motu dicimus. Quaecunque autem angelicarum speculationum a sanctis theologis contemplata sunt, haec docentes nos, quantum potentes sumus, exponemus.
Omnes theologia caelestes essentias novem vocavit manifestativis cognominationibus. Quas divinus noster sanctus perfector in tres segregat ternas dispositiones.
Et primam quidem esse dicit circa Deum existentem semper, et attente ipsi et ante alias immediate uniri traditam. Sanctissimos enim Thronos et oculosos et pennosos ordines, Cherubim Hebraeorum voce et Seraphim nominatos, secundum omnibus superpositam propinquitatem, circa Deum immediate collocari ait tradere divinorum eloquiorum manifestationem.
Trinum ergo hunc ornatum, quasi unam et aeque ordinatam, et vere primam Ierarchiam, communis noster dixit dux: qua non est alia deiformior, et per se praeoperantibus Divinitatis illuminationibus immediate intentior.
Secundam vero esse ait ex Potestatibus et Dominationibus et Virtutibus completam.
Et ternarum novissime caelestium Ierarchiarum, angelorum et archangelorum et principatuum dispositionem.