Haec quidem est, quantum ad nos, causa angelicae in eloquiis cognominationis.
Scrutari autem, ut aestimo, oportet, ob quam causam theologi omnes quidem simul caelestes essentias angelos vocant: ad manifestationem autem venientes supermundalium ipsarum dispositionum, ordinem angelicum specialiter nominant, completive terminantem divinas et caelestes res: ante ipsum vero superposite archangelicos ordinant ornatus, principesque et potestates et virtutes, et quascunque his superfirmatas essentias eloquiorum cognoscunt manifestatoriae traditionis.
Dicimus autem, quia per omnem sanctam dispositionem excellentes quidem ordines habent et inferiorum dispositionum illuminationes et virtutes, non autem participantes se excellentium sunt ultimi.
Ergo sanctissimos excellentissimarum essentiarum ordines et angelos vocant theologi; etenim sunt manifestatores et ipsi thearchicae illuminationis. Ordinem vero extremum animorum caelestium non habent rationem archas aut thronos, aut seraphim nominare. Neque enim est in participatione excellentissimarum virtutum:
sed sicut ipse nostros divinos summos sacerdotes reducit ad cognitos ei divinitatis fulgores, sic et ante se essentiarum adhuc immundae virtutes reducunt, et ad divinum sunt consummantis angelicas Ierarchias dispositionis.
Nisi quidem quis et hoc dixerit, communes ergo esse omnes angelicas nominationes, secundum omnium virtutum caelestium in deiforme et ex Deo datum lumen subjectionem et supereminentem communicationem.
Sed ut magis a nobis ratio dijudicata sit, considerabimus sacre in eloquiis expressas sanctas et decoras proprietates uniuscujusque caelestis dispositionis.