Summa summae S. Thomae, Tomus III
Carolus Renatus Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Prooemium
(D. Thomas, IIae IIae, a q. 1 ad q. 16.)
[Cum, ut ait D. Thomas in prologo 2ae 2ae, omnis materia moralis ad considerationem virtutum reducatur, et omnes virtutes sint ulterius reducendae ad septem, eas Angelicus dividit in tres theologicas et quatuor cardinales, de quibus ordinate tractationem instituit. Incipiendo ilaque a primis, illae dicuntur theologicae, quae immediate Deum respiciunt et quodam modo attingunt prout humanam et naturalem superant aptitudinem et capacitatem, et propterea non nostris actibus acquiruntur, sed a Deo solo infunduntur. Tres autem communiter numerantur, scilicet fides, spes et charitas, quas ideo investigandas suscipimus cum eodem Doctore hic a q. 1 ad q. 44, praecipuas quaestiones quae circa eas agitari solent proponentes et solventes.
Prius agitur de fide, qua ordine saltem generationis prima occurrit.
Opportune praefigendum esse censemus huic tractatui breve syntagma de fide ab ipsa Vaticana synodo delineatum, in constit. Dei Filius, cap. 3, de Fide.
« Cum homo a Deo tamquam Creatore et Domino suo totus dependeat, et ratio creata increatae veritati penitus subiecta sit, plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium fide praestare tenemur. Hanc vero fidem, quae humanae salutis initium est, Ecclesia catholica profitetur virtutem esse supernaturalem, quam, Dei aspirante et iuvante gratia, ab eo revelata vera esse credimus, non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspectam, sed propter authoritatem ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest. Est enim fides, testante Apostolo, sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium, Hebr., XI, 1.
Ut nihilominus fidei nostrae obsequium rationi consentaneum esset, voluit Deus cum internis Spiritus sancti auxiliis externa iungi revelationis suae argumenta, facta scilicet divina, atque imprimis miracula et prophetias, quae cum Dei omnipotentiam et infinitam scientiam luculenter commonstrent, divinae revelationis signa sunt certissima et omnium intelligentiae accommodata. Quare tum Moyses et prophetae, tum ipse maxime Christus Dominus multa et manifestissima miracula et prophetias ediderunt, et de Apostolis legimus: Illi autem profecti, praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante subsequentibus signis, Marc., XVI, 20. Et rursum scriptum est: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernam lucentem in caliginoso loco, II Petr., 1, 19.
Licet autem fidei assensus nequaquam sit motus animi caecus, nemo tamen evangelicae praedicationi consentire potest sicut oportet ad salutem consequendam, absque illuminatione et inspiratione Spiritus sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati1.
Quare fides ipsa in se, etiamsi per charitatem non operetur, donum Dei est, et actus eius est opus ad salutem pertinens, quo homo liberam praestat ipsi Deo obedientiam, gratiae eius, cui resistere posset, consentiendo et cooperando.
Porro fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et ab Ecclesia, sive solemni iudicio, sive ordinario et universali magisterio, tamquam divinitus revelata credenda proponuntur.
Quoniam vero sine fide impossibile est placere Deo et ad filiorum eius consortium pervenire, ideo nemini unquam sine illa contigit iustificatio, nec ullus, nisi in ea perseveraverit usque ad finem, vitam aeternam assequetur.
Ut autem officio veram fidem amplectendi, in eaque constanter perseverandi, satisfacere possemus, Deus per Filium suum unigenitum Ecclesiam instituit, suaeque institutionis manifestis notis instruxit, ut ea tamquam custos et magistra verbi revelati ab omnibus posset agnosci. Ad solam enim catholicam Ecclesiam ea pertinent omnia quae ad evidentem fidei christianae credibilitatem tam multa et tam mira divinitus sunt disposita. Quin etiam Ecclesia per se ipsa, ob suam nempe admirabilem propagationem, eximiam sanctitatem et inexhaustam in omnibus bonis faecunditatem, ob catholicam unitatem invictamque stabilitatem, magnum quoddam et perpetuum est motivum credibilitatis et divinae suae legationis testimonium irrefragabile.
Quo fit ut ipsa veluti signum levatum in nationes, Is., XI, 12, et ad se invitet qui nondum crediderunt, et filios suos certiores faciat firmissimo niti fundamento fidem quam profitentur. Cui quidem testimonio efficax subsidium accedit ex superna virtute. Etenim benignissimus Dominus et errantes gratia sua excitat atque adiuvat, ut ad agnitionem veritatis venire possint, et eos quos de tenebris transtulit in admirabile lumen suum, in hoc eodem lumine ut perseverent, gratia sua confirmat, non deserens, nisi deseratur. Quocirca minime par est conditio eorum qui per caeleste fidei donum catholicae fidei adhaeserunt, atque eorum qui, ducti opinionibus humanis, falsam religionem sectantur; illi enim qui fidem sub Ecclesiae magisterio susceperunt, nullam unquam habere possunt iustam causam mutandi aut in dubium fidem eandem revocandi. Quae cum ita sint, gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, tantam ne negligamus salutem, sed aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum, teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem, Hebr., XII, 2 et X, 22. »]
Dissertatio I: De objecto fidei
(D. Thomas, q. 1.)
Articulus I: Quodnam sit objectum fidei?
[Fides varie sumitur: 1° Pro fidelitate in promissis, ut I Cor., X, 13: Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, et alibi. 2° Pro conscientia, Rom., XIV, 23: Omne quod non est ex fide, peccatum est. 3° Pro fiducia, Iacob., 1, 6: Postulet in fide, nihil haesitans. Fide hoc sensu intellecta abutuntur Lutherani et Calvinistae, dicentes nos iustificari per fidem, id est per fiduciam qua confidimus nobis remitti peccata per Christum. Quae acceptio fidei, licet hoc sensu sit reiicienda, absolute tamen est admittenda tamquam effectus fidei, imo et spei; ex eo enim quod Deo credimus et in ipso speramus, nascitur fiducia in ipsum. 4° Pro veracitate seu inclinatione verum dicendi, II Tim., II, 11: Fidelis sermo; nam, si commortui sumus, et convivemus. 5° Pro ipsa doctrina, id est obiecto fidei, Rom., X, 8: Hoc est verbum fidei quod praedicamus.]
Fides hic sumitur 6° et proprie pro virtute supernaturali qua credimus veritatibus a Deo revelatis; et definitur ab Apostolo, Hebr., XI, 1: Sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Sed, quia quilibet habitus a suo obiecto specificatur, et inde eius natura cognoscitur, Author hunc tractatum ab obiecto fidei incipit, de ipso fidei habitu infra, q. 4, acturus. Cui methodo inhaerens,
Dico 1°: Obiectum formale quod, seu, ut alii vocant, obiectum attributionis fidei, est prima veritas in essendo1, seu Deus ipse ut Deus, excedens rationem naturalem; quod addo, quia Deus, ut author naturalis, potest lumine naturali cognosci independenter a fide.
Probatur.2 Illud est obiectum formale quod alicuius habitus, quod principaliter ab eo attingitur, et ratione cuius caetera attinguntur: sic sanitas est obiectum formale quod medicinae, quia principaliter a medicina attingitur, et eius ratione caetera, pulsus, urina, medicamina, etc., attinguntur. Atqui prima veritas in essendo, seu Deus, ut verus Deus, est id quod principaliter a fide attingitur; caetera autem, ut quae pertinent ad humanitatem Christi, ad sacramenta, et quaecumque alia in sacris Scripturis contenta, attinguntur in ordine ad Deum tamquam ad id quod praestantissimum est inter omnia, et ut magis ac magis cognoscatur. Ergo.
Dico 2°: Obiectum formale quo, seu suo quo, fidei est prima veritas in dicando, seu divina veracitas revelans, connotans primam veritatem in cognoscendo, seu infinitam Dei sapientiam3
Probatur prima pars. Obiectum formale quo fidei in communi est veracitas dicentis; in hoc enim distinguitur assensus fidei ab assensu scientifico, quod motivum assensus fidei sit authoritas dicentis, motivum autem assensus scientifici sit veritas principii ex quo elicitur conclusio. Ergo obiectum sub quo fidei divinae est veracitas Dei dicentis et revelantis.
Probatur secunda pars. Fides est certa et infallibilis. Ergo debet niti motivo infallibili. — Subsumo. Atqui veracitas divina revelans non habet quod sit infallibilis, nisi connotet infinitam Dei sapientiam. Ergo. — Prob. min. Ut veracitas divina revelans sit infallibilis, non sufficit quod fallere non possit ex malitia, sed requiritur quod etiam fallere non possit ex ignorantia, adeoque quod Deus ipse falli non possit cognoscendo. Atqui quod Deus falli non possit cognoscendo, provenit ex eius infinita sapientia, qua cognoscit omnia prout sunt, sine ulla falsitatis admixtione. Ergo.
Dico 3°: Obiectum materiale adaequatum fidei est omne revelatum a Deo: primario Deus ipse, caetera secundario.
Probatur. Obiectum materiale adaequatum alicuius potentiae vel habitus est id omne quod potest attingere, ut subest suo obiecto, seu rationi formali sub qua: sic omne corpus coloratum est obiectum materiale adaequatum potentiae visivae, quia potest illud attingere, ut subest luci, quae est eius ratio formalis sub qua. Atqui fides attingit omne revelatum, ut subest veritati Dei revelantis, quae est eius obiectum formale sub quo, ut dictum est: Deum tamen primario, caetera secundario, ut etiam dictum est conclusione prima. Ergo.
Obiicies contra primam partem secundae conclusionis: Obiectum formale quo fidei, seu, quod idem est, motivum assensus fidei est id in quod ultimo resolvitur assensus fidei. Atqui id in quod ultimo resolvitur assensus fidei, non est prima veritas in dicando, sed prima veritas in essendo, seu deitas. Ergo. — Prob. min. Quaerenti, cur credas mysteriis fidei, v. g., Deum esse trinum, recte respondes: « Quia Deus revelavit. » Et ulterius quaerenti, cur credas Deo revelanti, recte iterum respondes: « Quia est prima veritas in dicando. » Sed tandem quaerenti, cur Deus sit prima veritas in dicando, nihil aliud restat respondendum, nisi: « Quia Deus est, seu est prima veritas in essendo. » Ergo.
Nihil aliud restat respondendum, nisi quia Deus est, assignando causam rei, conc.; assignando causam assensus, nego. Equidem ideo Deus est verax seu prima veritas in dicando, quia Deus est; at non ideo credo mysteriis fidei, v. g., Deum esse trinum, quia Deus est, seu est prima veritas in essendo, sed quia verax est. Assensus enim fidei (quod diligenter est observandum), non est discursivus, sed simplex, et in solo testimonio dicentis sistit, alioquin non est amplius assensus fidei: sic dicenti mihi Romam existere, assentior quia verax est, et ibi sistit fides; si autem ascendas et ulterius quaeras: « Unde verax est? » iam excurris extra fidem. Similiter ergo quaerenti, cur credam Deo revelanti, recte respondeo: « Quia verax est », et ibi sistit fides seu assensus fidei, nec nisi fatue posset quaeri, cur credam veritati seu veracitati; si autem ulterius quaeras, cur Deus sit verax, iam respondebo, non ut fidelis, sed ut theologus: « Quia Deus est. »
Articulus II: In quid sit ultima resolutio fidei nostrae?
Quaestio sic communiter proponitur, sed perinde est ac si quaeras, quodnam sit motivum fidei. Quod potest intelligi dupliciter, vel de motivo assentiendi revelatis, vel de motivo seu regula discernendi quae sint revelata. Primum controvertitur inter catholicos, secundum inter catholicos et haereticos.
[Protestantes communiter volunt, motivum et regulam revelata discernendi esse sacram Scripturam, vel privatum cuiusque spiritum, hoc est afflatum Spiritus sancti unicuique intelligentiam Scripturarum inspirantis.]
Dico 1°: Motivum credendi et assentiendi revelatis est authoritas et veracitas Dei revelantis, non Ecclesiae testimonium seu propositio.
Probatur prima pars ex secunda conclusione articuli praecedentis. Motivum credendi revelatis est obiectum formale quo fidei; dicitur enim obiectum formale quo habitus, quod est medium et motivum attingendi obiectum formale quod, ut patet ex dictis. Atqui veracitas Dei revelantis est obiectum formale quo fidei, ut dictum est. Unde quaerenti, cur credam Deum esse trinum, recte respondeo: « Quia Deus, qui revelavit, est verax. »
Probatur secunda pars. Propositio seu testimonium Ecclesiae nullo modo pertinet ad obiectum formale quo fidei. Ergo. — Prob. ant. 1° Quia est aliquid creatum; nihil autem creatum ingredi potest obiectum formale fidei, sicut nec spei et charitatis, alioquin non forent virtutes pure divinae et theologicae. 2° Sic se habet propositio revelatorum per Ecclesiam respectu fidei, sicut se habet propositio bonitatis respectu amoris; sicut enim voluntas non potest amare obiectum, nisi propositum et cognitum, ita intellectus non potest credere, nisi sibi proponantur revelata. Atqui propositio bonitatis, respectu voluntatis et amoris, non est eius obiectum formale, sed tantum applicatio obiecti et conditio sine qua non. Ergo similiter propositio revelatorum per Ecclesiam, respectu intellectus et fidei.
Dico 2°: Regula discernendi revelata, non est Scriptura, neque spiritus privatus, sed sola Ecclesia.
Probatur prima pars. Regula discernendi revelata a non revelatis, debet esse incorruptibilis; alias exponeret errori. Atqui Scriptura non est incorruptibilis; corrumpi enim potest et quotidie corrumpitur, sive ex incuria typographorum, sive malitia hominum: unde ex illa nihil certi erui potest, quamdiu ab Ecclesia non proponitur ut authentica et ut continens revelata. Ergo. Idem dicendum est de Symbolo, quod cum sit scriptura, etiam est obnoxium corruptioni, et aliunde non continet omnia revelata, sicut nec sacra Scriptura.
Confirmatur. Scriptura in multis est obscura. Ergo debet assignari alia regula sensum eius verum et legitimum eruendi.
Probatur secunda pars. 1° Regula discernendi revelata a non revelatis debet esse certa, et non dubia. Atqui Spiritus Dei unicuique afflatus non est certus, sed dubius; Calvinistae enim negant esse in Lutheranis, Lutherani in Calvinistis, utrique in Catholicis. 2° Regula sufficiens discernendi revelata a non revelatis debet posse dirimere controversias in hac materia. Atqui privatus spiritus cuiusque non solum non potest controversias circa reve lata et non revelata dirimere, sed e contra ex eo nata sunt sequi continuo schismata et dissensiones, non secus ac si in civilibus unusquisque constitueretur iudex in propria causa. Dicat enim Calvinista, ex suo privato spiritu, hunc articulum esse revelatum, negabit Lutheranus, negabit et Catholicus, ex suo pariter privato spiritu. Quis dirimet controversiam? Quis poterit alterum instruere et convincere? Et hinc tot sectae sibi contrariae inter ipsos haereticos. 3° Hic non agitur de revelatione privata quam Deus extraordinarie potest alicui privato facere, sicut fecit olim primis parentibus, patriarchis, prophetis et Apostolis, in quo casu lumen interius datum, vel ipsa immediata revelatio, foret regula discernendi credendum; sed agitur de revelatione communi toti societati fidelium, ideoque propositio debet esse communis, et non privata. De hac utraque parte plura vide tract. seq., dissert. III, a. 6.
Tertia pars sequitur ex dictis, et probatur tum ex notis Ecclesiae et motivis credibilitatis, de quibus infra, tum ex Scripturis, ex quibus habemus Ecclesiam esse a Spiritu sancto directam et infallibilem: Matth., XVI, 18: Portae inferi non praevalebunt adversus eam. I Tim., III, 15, dicitur columna et firmamentum veritatis.1 Matth., XXVIII, 20: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.
Unum habent quod opponant haeretici, nempe nos committere circulum in fidei nostrae resolutione. Nam, inquiunt, credimus revelationem propter authoritatem Ecclesiae, et credimus authoritatem Ecclesiae propter revelationem.
Resp. 1° nos credere authoritatem Ecclesiae, non solum propter revelationem, sed etiam et primario propter notas ipsius Ecclesiae et motiva credibilitatis. Unde ex hac parte nullus est circulus. 2° Etsi credamus authoritatem Ecclesiae propter revelationem, non sub eadem ratione sub qua credimus revelationem propter authoritatem Ecclesiae, sed sub diversa. Credimus revelationem propter authoritatem Ecclesiae, ut applicantis ipsam revelationem; cre dimus autem authoritatem Ecclesiae propter revelationem seu veracitatem divinam, tamquam propter motivum formale assensus, et sic in diverso genere causae. Ordinarium autem est quod causae sint sibi invicem causae in diverso genere. Sic ignis pendet ab applicatione, tamquam a conditione, ut comburat, et applicatio a virtute combustiva ignis, tamquam a causa efficiente. Ex quo patet circulum nostrum ex hac parte esse materialem tantum, et non formalem, nec vitiosum, de cuius ratione est quod sit ab uno ad aliud, et vicissim, sub eadem ratione.
Haec duplex responsio familiari et vulgari exemplo nuntii deferentis litteras regis solet explicari. Quando non est certa nuntii veracitas, inquiruntur eius indicia; ubi de illa constat, acceptantur litterae regis propter veracitatem nuntii: at contentis in litteris regis creditur, non propter veracitatem nuntii, sed propter veracitatem regis, et si in litteris regis asseratur veracitas nuntii, ea firmatur atque magis creditur propter veracitatem regis. Applica casui.
Ecclesia proponit hoc et istud esse a Deo revelatum. De veracitate et infallibilitate Ecclesiae nobis constat ex eius notis atque motivis credibilitatis, ob quam acceptatur et creditur haec esse in Scripturis vel traditione revelata; ipsis autem revelatis in Scriptura vel traditione contentis credimus propter authoritatem et veracitatem Dei revelantis. Hinc vides notitiam veracitatis Ecclesiae, licet per Scripturam firmetur, ab ea tamen non pendere necessario; nascente enim Ecclesia, non erat Scriptura, et tamen nota et certa erat veracitas Ecclesiae, sed primitus habetur ex eius notis et motivis credibilitatis, licet per Scripturam confirmari non diffiteamur: sicque ex una parte nullum esse circulum, et ex alia, non esse circulum formalem et vitiosum in quo reditur ad idem sub eadem ratione, sicut et contra contigit in ipso spiritu privato haereticorum; dicunt enim se scire hanc Scripturam esse veram, quia id ipsis dictat spiritus privatus, et dicunt se seire se habere spiritum privatum, quia id dicit Scriptura.
Inst. Iuxta hanc solutionem, sequitur quod certitudo fidei nostrae non sit summa et divina. — Probatur illatio.
Pendet tamquam ab antecedente a veracitate Ecclesiae, quae primitus habetur tantum ex notis et motivis credibilitatis. Atqui certitudo consequentis mensuratur et sumitur ex certitudine antecedentis. Ergo.
Resp. Nego illationem. Ad probat., dist. min. Certitudo consequentis mensuratur et sumitur ex certitudine antecedentis in notitia discursiva, conc.: sic certitudo conclusionis desumitur et mensuratur ex certitudine antecedentis ex quo eruitur. In notitia simplici, qualis est notitia fidei, nego. Patet in ipsa notitia principiorum, quae est simplex; principia enim non probantur. Quamvis magister plura praemittat praeambula, exempla, paritates, suppositiones et alia, ut ea discipulis exponat, iis semel expositis et notis, intellectus certo assentitur, quamvis praeambula non fuerint certa, sed tantum quandoque probabilia, quandoque falsa; neque enim propter illa assentitur principiis, sed propter perspectam eorum veritatem.
Similiter in casu. Praecedit propositio Ecclesiae tamquam praeambulum explicans quid sit revelatum; hoc semel explicato et supposito, intellectus assentitur revelato, non propter Ecclesiam proponentem, id enim est quid extrinsecum assensui fidei, sed propter veracitatem Dei revelantis, sicut dicebamus superius assensum praeberi contentis in litteris regis, propter veracitatem, non nuntii, sed regis.
[Obiicitur etiam: Si Ecclesiae iudicium requiritur ut quae fide divina credenda sint innotescat, eius sententia erit expectanda, ut certum fiat doctrinam aliquam ad fidem pertinere. Unde fideles nequidem divinitatem Christi fide divina credere potuissent ante concilium Nicaenum. Atqui hoc repugnat. Ergo.]
Resp. Confundit hoc argumentum definitionem datam ab Ecclesia circa articulos quibus contradicunt heterodoxi, cum generali et publico Ecclesiae consensu. Ad fidem divinam pertinet quidquid certa et infallibili ratione scitur in verbo Dei esse contentum. Illud autem innotescit tum ex constanti sensu et doctrina Ecclesiae, tum, ubi haec doctrina videtur novis erroribus obnubilata, per decretorium iudicium Ecclesiae, quae tunc non veritatem novam creat et inducit, sed fidem suam constantem et universalem authentice et solemniter affirmat, ita ut populus christianus, contra errorem munitus, in fide sua pristina et antiqua confirmetur et roboretur.
Obiicitur insuper: Via catholicis proposita tot et tantis difficultatibus scatet, ut multitudo eam sequi non possit. Ergo via opposita est anteponenda. — Prob. ant. Ut catholicus securus esse possit in sua fide, scire debet: 1° an Ecclesia sit infallibilis, 2° an Ecclesia Romana sit vera Christi Ecclesia, 3° quodnam sit infallibilitatis subiectum, 4° quid doceat haec infallibilis Ecclesia, 5° an eius decisiones omnibus conditionibus ad legitimum iudicium requisitis vestiantur, 6° quis sit cuiusque iudicii sensus, et alia eiusmodi multa. Atqui multo difficilius est haec omnia discutere, quam via examinis veritatem dogmatum investigare. Ergo.
Resp. Nego ant. Ad prob. resp. 1°. Nego min. Etiamsi enim haec omnia examinanda forent catholico, maximum esset discrimen inter huiusmodi discussionem et examen singulorum dogmatum, ut patet. — Resp. 2°. Nego mai. Si catholico semel persuasum sit se esse in vera Christi Ecclesia, statim intelliget se, illam sequendo, a veritate aberrare non posse. Argumenta autem quae Ecclesiae divinam originem et infallibilitatem demonstrant, obvia sunt et ad convincendos etiam indoctorum animos accommodata. Allegabant Protestantes, inter catholicos disceptari de subiecto infallibilitatis. Sed semper apud nos creditum est, supremam potestatem iudicandi in rebus fidei Ecclesiae docenti, seu corpori pastorum, a Christo fuisse collatam. Haec certa et ab omni erroris periculo tuta regula fidelibus sane sufficiebat. Maior et sanior pars theologorum hoc magisterium Romano Pontifici personaliter adscribebat, et simul conciliis oecumenicis, id est coetibus episcoporum cum eodem Pontifice iudicantibus. Post concilium Vaticanum, de quo infra, omnes catholici firmiter tenent Romanum Pontificem omnium christianorum doctoris munere fungentem et doctrinam de fide vel moribus defi definientem, infallibilem esse : quod infallibilitati collectivae Ecclesiae cum supremo Pastore docentis nihil detrahit. Atqui haec regula fidei est simplex, omnibus obvia et usu facillima. Ergo.
Petes utrum revelationes privatae pertineant ad fidem.
Resp. Revelationes privatae de rebus quae ordinantur ad Deum ut authorem supernaturalem, pertinent ad fidem ut est virtus theologica, non ut est catholica.
Ratio prioris partis est, quia ad rationem fidei, ut est virtus theologica, requiritur tantum quod habeat Deum pro obiecto formali quod, et veracitatem Dei revelantis pro obiecto formali sub quo ; quod hic reperitur. Propositio autem Ecclesiae est quid extrinsecum et accidentale fidei ut est virtus theologica, sicut patet in angelis in via, primis parentibus, patriarchis, prophetis et Apostolis, qui habuerunt fidem theologicam absque propositione Ecclesiae.
Confirm. 1°. Concilium Trid., sess. vi, cap. 12, decernit, « nisi ex speciali revelatione, sciri non potest quos Deus sibi elegerit. » Et can. 16 definit : « Si quis magnum illud usque in finem perseverantiae donum se certo habiturum absoluta et infallibili certitudine dixerit, nisi hoc ex speciali revelatione didicerit ; anathema sit. » Supponit ergo sacra synodus privatam revelationem posse conferre certitudinem fidei, et hoc ipso hanc esse possibilem, cum alias inepta evaderet exceptio his in locis supposita.
Confirm. 2°. Sacra Scriptura, praesertim ad Hebr., XI, recenset plurimas revelationes Patribus veteris Testamenti factas, et alibi similes narrat quas B. Virgo, S. Ioseph, Zacharias et alii divinitus acceperunt, et nemo dubitat eas ad fidem theologicam eorum pertinuisse. In historia ecclesiastica non pauca reperiuntur exempla huiusmodi revelationum circa praedestinationem et obitum aliquorum sanctorum, aliosque eventus, quibus fidem denegare temerarium foret.
Ratio posterioris partis est, quia fides catholica, hoc est universalis, versatur tantum circa veritates universales et communes toti Ecclesia et per Ecclesiam proponendas. Unde, si Deus alicui privato homini revelaret aliquid spectans religionem, iste privatus teneretur id credere, non vero alii, etsi iuraret id sibi fuisse revelatum ; quia hoc non proposeretur ab Ecclesia, quae est catholica regula discernendi revelata, ut dictum est.]
Articulus III: Utrum fides possit subsistere falso?
Quaestionis sensus est duplex. Primus : An Deus possit revelare falsum, seu mentiri ? Secundus : An quis possit ex fide divina elicere assensum falsum, seu credere aliquid esse verum et a Deo revelatum, quod non est verum nec a Deo revelatum ?
Dico 1° : Deus non potest absolute mentiri, seu dicere falsum1, iuxta illud Apostoli, Hebr., VI, 18 : Impossibile est mentiri Deum.
Probatur. Est absolute impossibile primam et essentialem veritatem mentiri. Atqui Deus est prima et essentialis veritas. Ergo. — Prob. mai. Mentiri est deficere a veritate. Atqui implicat primam et essentialem veritatem a veritate deficere ; alias deficeret a seipsa, sicque non esset prima, essentialis et indeficiens veritas.
Confirmatur 1°. Si Deus posset absolute mentiri, tota fides nostra nutaret. Unde enim sciremus non mentitum fuisse ? Ex revelatione ? Sed de hac revelatione foret eadem difficultas, idem dubium, an non mentiatur.
Confirmatur 2°. Mendacium est intrinsece malum et peccatum. Ergo non potest esse absolute a Deo.
Dico 2° : Fidei non potest subesse falsum ex parte credentis2, id est, fides non potest inclinare ad assensum falsum, nec illum elicere.
Probatur. 1° Nihil subest alicui potentiae vel habitui, aut etiam actui, nisi mediante ratione formali sui obiecti : sicut color non potest videri, nisi per lucem, neque conclusio fieri potest, nisi per medium demonstrationis. Atqui ratio formalis fidei est prima veritas in dicendo, quae, ut modo dicebamus, non potest revelare falsum. Ergo.
2° Virtus intellectualis non potest esse principium assensus falsi, sicut virtus appetitus rationalis non potest esse principium actus vitiosi. Atqui fides est virtus intellectualis. Ergo. — Prob. mai. Omnis virtus est bona dispositio ac perfectio potentiae in ordine ad suum obiectum. Atqui obiectum intellectus est verum. Ergo.
Contra primam conclusionem opponi possent quaedam apparentia mendacia quae referuntur in Scripturis. Verum ea abunde soluta habes in maiori nostro Opere, tract. de Relig., dissert. IX, a. 2, ubi de restrictionibus mentalibus, de quibus etiam dicemus infra loco cit.
Articulus IV: De obscuritate in objecto fidei et evidentia in attestante
Petes 1° utrum obiectum fidei sit necessario obscurum et inevidens.
Resp. affirmative1.
Probatur 1° ex Apostolo, Hebr., XI, 1, dicente quod fides sit argumentum non apparentium, et ex Augustino, tract. xi, in Ioann. : « Fides est quod non vides credere. »
Probatur 2° ratione2. Illa dicuntur videri, quae per seipsa movent intellectum vel sensum ad sui cognitionem, ut sunt prima principia et conclusiones ex ipsis evidenter deductae, vel sensibilia sensibus debite proposita. Atqui obiectum fidei non potest per se movere intellectum aut sensum ad sui cognitionem, cum non sit ad instar primorum principiorum, quae ex ipsis terminis innotescunt ; neque ad instar conclusionis, quae ex principiis per evidentem consequentiam deducitur ; neque aliquid sensibile, quod sensibus percipiatur. Ergo.
Petes 2° quomodo obscuritas se habeat ab obiectum fidei.
Resp. Obscuritas in obiecto fidei non pertinet ad rationem formalem sub qua fidei, sed est tantum conditio sine qua non.
Probatur. Ratio formalis sub qua fidei est motivum et ratio assentiendi rebus quae creduntur. Atqui motivum et ratio cur assentiamur rebus fidei est prima veritas in dicendo, ut diximus superius, non obscuritas ; non enim credo Deum esse trinum, quia non video, sed quia Deus, qui verax est, revelavit, sicut non credo Romam existere, quia non video, sed quia fide dignus mihi dixit. Ergo.
Restat itaque quod obscuritas seu inevidentia requiratur ad obiectum fidei, sicut approximatio ignis ad comburendum, existentia causae ad causandum, apprehensio finis ad movendum voluntatem.
Petes 3° utrum saltem evidentia in attestante sit compossibilis cum fide.
Per evidentiam in attestante intelligimus evidentiam, non Dei revelantis, neque rei revelatae, sed ipsius revelationis, ita quod mihi clare constet, quod sit a Deo, licet neque Deus, neque res revelata mihi sit evidens. Haec autem evidentia potest considerari dupliciter : 1° solitarie, sine aliquo adiuncto ; 2° coniuncta cum hac duplici cognitione pariter evidente, quod Deus non possit absolute dicere falsum, et quod loquatur in sensu naturali, non metaphorico.
Suppono evidentiam in attestante solitarie sumptam stare posse cum fide ; quia, quantumvis sit mihi evidens Deum aliquid revelare, si tamen non sit evidens quod non possit dicere falsum, aut quod non loquatur in sensu litterali, non erit mihi evidens ita esse sicut Deus dicit, sicque remanebit locus fidei. Unde quaestio est de evidentia in attestante cum duplici cognitione dicta.
Resp. Evidentia in attestante, cum suis adiunctis, est compossibilis cum fide.
Probatur. Illud fide credimus, cui in seipso ignoto assentimur propter solam authoritatem Dei attestantis ; in hoc enim distinguitur fides a scientia et visione. Atqui evidentia in attestante, cum suis adiunctis, relinquit rem revelatam in se ignotam ; non enim demonstrat connexionem praedicati cum subiecto, sed tantum esse evidenter revelatam, et ut talem esse certam. Ergo.
Articulus V: Utrum mysteria fidei sint evidenter credibilia?
Dico : Mysteria fidei nostrae sunt evidenter credibilia1, iuxta illud Psal., XCI, 5 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis.
Probatur. 1° Illud est evidenter credibile, evidentia scilicet non metaphysica, sed morali excludente rationabile dubium, quod idoneis testibus, signis et aliis argumentis extrinsecis probatur. Atqui sunt huiusmodi mysteria fidei nostrae. Ergo. — Min. patebit ex motivis credibilitatis infra exponendis. — Mai. etiam constat ; credibilitas enim non sumitur, sicut veritas, ab intrinseco ex connexione praedicati cum subiecto, seu ab eo quod res est, sed ab argumentis extrinsecis, scilicet testimoniis, signis, etc. Sic ex hoc quod in iudicio testes idonei aliquid affirment, habetur evidentia, non quod ita sit, possunt enim mentiri, sed quod sit ita credibile et iudicabile, absque rationabili alterius partis formidine.
2° Nihil est scibile sine evidentia scibilitatis, nec probabile sine evidentia probabilitatis. Ergo nec credibile sine evidentia credibilitatis.
3° Assensus fidei debet esse prudens ; est enim actus virtutis. Et prudentia dictat non esse credendum nisi quod est credibile : Qui enim cito, id est temere, credit, levis est corde. Eccli., xix, 4. Atqui iubemur credere firmissime mysteria fidei. Ergo supponuntur evidenter credibilia, seu fide digna.
[Obi. 1° : Quod est evidenter credibile, est evidenter verum. Atqui mysteria fidei non sunt evidenter vera. Ergo.
Resp. Nego mai. Veritas enim, ut dictum est, petitur ab intrinseco, seu ab eo quod res est ; credibilitas autem a testimoniis et motivis extrinsecis.
Inst. Quod est evidenter credibile, est evidenter possibile. Sed, in divinis, idem est esse possibile et verum. Ergo.
Resp. Nego mai. ; quia possibilitas, sicut veritas, petitur ab intrinseco. Unde aliquando contingit quod falsa sint credibiliora et probabiliora veris.
Obi. 2° : Si mysteria fidei essent evidenter credibilia, omnes quibus aequaliter proponuntur crederent. Atqui falsum consequens. Ergo.
Resp. Nego sequelam, tum quia non omnes ad ea debite attendunt, sed vel ex pravitate affectus, vel ex incuria salutis, vel propter difficultatem credendorum in particulari, ab eorum examine intellectum amovent, tum quia ponunt obicem interiori illustrationi, ut alibi dictum est.
Obi. 3° : Mysteria fidei sunt rationi opposita. Ergo. — Prob. ant. 1° Non possunt per rationem intelligi. 2° Nullam habent cum ratione convenientiam. 3° Possunt oppugnari argumentis quae ratione dissolvi nequeunt. Ergo.
Resp. Dist. ant. Mysteria fidei sunt rationi opposita apparenter, conc. ; vere ac realiter, nego. Etenim vera et realis oppositio dari non potest, nisi inter res eiusdem ordinis, quarum una directe excludit alteram. Ratio autem nostra concluditur intra res naturales, dum obiecta fidei sunt supra naturam. Non potest ergo inter eas esse oppositio vera, quae se invicem excludant, sed tantum in hoc, quod inter ideas rationis nulla sit quae veritates fidei vel clare repraesentet, vel etiam evidenter excludat : quae oppositio est mere apparens. Qua de re sedulo notandum est, aliud esse quod aliquid sit supra rationem, hoc est, quod per ideas rationis nec intelligatur nec intelligi possit, sive quod excedat et superet captum nostrae rationis ; aliud quod sit contra rationem, scilicet quod per ideas rationis evidenter excludatur, quae exclusio omnimode requireretur ad veram et realem oppositionem. Res autem ita se habet inter mysteria fidei et rationem, quod ratio ea solummodo non capit. Unde, licet sint supra, non sunt tamen contra rationem, nec pro falsis a ratione haberi possunt.
Ad 1am probat., dist. Mysteria non possunt per rationem intelligi quid sint et quomodo sint, conc. ; quod sint et reale obiectum habeant, nego. In rebus quoque naturalibus plurima sunt quorum intrinsecum subsistendi modum minime cognoscimus, et tamen certi sumus quod revera existant.
Ad 2am probat., dist. Mysteria nullam habent cum ratione convenientiam immediatam, conc. : mediatam, nego. Non negatur in omni cognitione necessariam esse aliquam convenientiam cum ratione ; quia ratio est medium universale omnium cognitionum. Hac autem convenientia est mediata vel immediata. In rebus naturalibus, est immediata, quia ratio est per se apta ad eas cognoscendas. In rebus vero supra naturam positis, frustra recurritur ad lumen rationis, quod non est proportionatum, immerito exigitur convenientia immediata quam rerum essentia non patitur. Recurrendum est ergo ad convenientiam mediatam, quae in eo consistit, quod propter infallibilem authoritatem Dei revelantis cognoscimus multa quae in ideis rationis proxime non continentur, lumine tamen rationis certissima esse intelliguntur, cum nihil magis rationi consonum sit, quam ut Deo loquenti omnimoda fides sit adhibenda.
Ad 3am probat., dist. Veritates revelatae oppugnari possunt argumentis quae ratione dissolvi non possunt apparenter conc. ; vere et realiter, nego. Pro universali responsione sufficiat quod, cum probatum sit oppositionem inter veritates supernaturales et ideas rationis non esse nisi apparentem, argumenta quae ex principiis rationis contra mysteria revelata afferuntur, non possint esse vere et realiter insolubilia, sed tantum apparenter. Legatur super hac quaestione III Contra gentes, c. 7, ubi D. Thomas pluribus argumentis probat quod asserit, scilicet : « Quamvis veritas fidei christianae humanae rationis capacitatem excedat, haec tamen quae ratio naturaliter indita habet, huic veritati contraria esse non possunt. »]
Petes 1° quo lumine habeatur cognitio credibilitatis : an supernaturali, an naturali ?
Resp. probabilius haberi lumine naturali adiuto aliquo Lumine supernaturali, scilicet illustrationibus actualibus quibus Deus illuminat intellectum eorum, ad percipienda et iudicanda ea quae Dei sunt, et fit quod intendant iis quae dicuntur et praedicantur, sicut Act., XVI, 14 : Dominus aperuit cor Lydiae, intendere his quae dicebantur a Paulo ; quodque in eis observent et iudicent esse divinam credibilitatem, ad quam tandem sequitur fides.
Petes 2° utrum, ut aliquid credat, debeat necessario esse ipsi evidens mysteria fidei esse credibilia.
Resp. affirmative. Patet ex dictis ; alioquin enim imprudenter crederet. Attamen non aequalis omnibus est necessaria evidentia ; quandoque enim sufficit sola vox praedicantis, cum lumine interiori suadente dictorum credibilitatem, ut patet in pueris et rudioribus credentibus dictis a pastoribus, quos sciunt loqui nomine Ecclesiae, in India credentibus missionariis praedicantibus sine miraculis, in Apostolis sequentibus Christum ad solam eius vocationem, antequam eius miracula vidissent.
Dissertatio II: De motivis credibilitatis Religionis christianae adversus incredulos, vulgo deistas
Increduli seu deistae dicuntur, qui ens supremum seu verum Deum agnoscunt, sed negant eum quidquam revelasse hominibus, ideoque Religionem Christianam cum suis mysteriis figmentum humanum reputant. Volunt autem in his quae sive Deum, sive seipsos, sive alios spectant, sola ratione duci, eamque unam in omnibus et veritatis et vitae regulam ac iudicem agnoscunt.
Hinc in varias abeunt adinventiones. Quidam censent animam rationalem esse materialem, ideoque negant eius immortalitatem, dicuntur Materialistae ; alii animam rationalem spiritualem et immortalem agnoscunt. Quidam negant providentiam divinam circa res humanas, Deumque mala punire aut bona praemiare ; alii contra sentiunt. Quidam iustitiam et iniustitiam non nisi verba reputant, summamque regulam in propria utilitate reponunt ; alii creaturam rationalem certis officiis erga Deum et aequales, secundum dictamen rationis, subiiciunt. Nec mirum, si sic inter se secindantur ; cum enim, ut dixi, unam rationem pro duce et regula habeant, quisque pro nutu suae rationis systema sibi cudit.
Adversus hunc pestilentissimum errorem totius religionis eversivum et his temporibus invalescentem, plurima atque eruditissima prodierunt scripta, quibus varia eius systemata efficaciter impugnantur et error penitus profligatur. Verum ego compendio intendens in gratiam studiosae iuventutis, rem puto me sufficienter confecisse, si invicte probavero Religionem Christianam esse divinam, a Deo revelatam atque institutam. Hoc enim posito, palam sequitur omnia quae proponit credenda, ut sunt mysteria SS.
Trinitatis et incarnationis, providentia divina circa res humanas, immortalitas animae, leges morum, peccatum originale, aeternitas poenarum, resurrectio mortuorum, sacramenta, etc., esse vera, eisque certam et indubitatam fidem esse adhibendam, non obstante eorum incomprehensibilitate ; Deus enim nec falli nec fallere potest, ut concedunt ipsi deistae ; sicque evanescunt omnia illorum figmenta et sophismata. Et cum hi solam rationem audiunt, etiam sola ratione eos impugnabo, exponendo praecipua motiva credibilitatis Religionis Christianae, quibus nemo, nisi humanae rationis lumen in se exstinguat, resistere potest.
Sic ergo argumentor. Ratio suadet, imo cogit, nisi sit prorsus inversa et turbata, agnoscere hanc religionem esse veram, a Deo revelatam et institutam, quam 1° prophetae longe antea praenuntiarunt ; 2° quam eius author et illius cooperatores pariter prophetiis adimpletis et patentissimis miraculis confirmarunt ; 3° denique, quae sola virtute divina contra omnes humanae prudentiae leges est nata, adulta et per orbem universum propagata. Atqui haec est Religio Christiana. Ergo. — Maiorem negare non possunt deistae ; tria enim assignata sunt evidentissima divinitatis argumenta. Sola ergo minor est probanda. Unde in sequentibus articulis demonstrabitur.
[Quamvis sola ratio motiva credibilitatis Religionis Christianae invenire possit, huiusmodi probationes etiam ad fidem pertinent, ut definitum est a synodo Vaticana ita decernente : « Si quis dixerit, revelationem divinam externis signis credibilem fieri non posse, ideoque sola interna cuiusque experientia aut inspiratione privata homines ad fidem moveri debere ; anathema sit. »]
Articulus I: Quid sit prophetia? An sit possibilis?
[Dico 1°, cum D. Thoma, 2ae 2ae, q. 171, a. 1, o : « Prophetia primo et principaliter consistit in cognitione, videlicet prophetae cognoscunt ea quae sunt procul et remota ab hominum cognitione... Prophetia secundario consistit in locutione, prout prophetae ea quae divinitus edocti cognoscunt ad aedificationem aliorum annuntiant, secundum illud Isa., XXI, 10 : Quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis. » Prophetia a duabus vocibus graecis προ, ante et φημί, loquor, venit, et significat generatim annuntiationem ante eventum factam. Passim definitur : « Praesensio et praedictio certa alicuius eventus qui in causis naturalibus praesciri non potuit. » Vel pressius : « Manifestatio rei futurae creaturis occultae. » Ex qua prophetiae notione patet, tres conditiones ad eam vere et proprie talem constituendam requiri, scilicet : 1° ut sit praedictio certa, non coniecturalis ; 2° ut sit praedictio rei futurae liberae, qua proinde nec arte nec scientia naturali qualicumque cognosci possit ; 3° ut sit ita determinata, quod non accommodetur eventus prophetiae, sed potius prophetia determinet eventum : id est, quod non sit ita vaga, obscura et flexiloqua, quae omni eventui convenire possit, et applicatio non sit arbitraria ; ita ut prophetia, quae est verum miraculum, probationem suam sibi ipsa suppeditet.
Dico 2° : Prophetia est possibilis.
Est contra veteres et recentiores qui possibilitatem prophetiae negarunt. Inter veteres fuerunt, Tullio teste1, Colophonius et Epicurus. Hic posterior non aliam habebat causam cur omnem divinationem sperneret, quam quod humana diis curae esse non admittebat. Ita sensit et Carneades, ut idem Tullius asserit2. Ex recentioribus Spinosa atque Sociniani Deo ipsi abiudicant facultatem futura praevidendi. Nunc demum omnes rationalistae negant hominem spiritum propheticum a Deo accipere posse.
Prob. ratione. Possibilitas prophetiae ad haec duo reducitur : primo, utrum Deus ea quae futura sunt praescire possit ; secundo, supposita futurorum praescientia, utrum
Deus eo homini manifestare possit. Atqui haec duo sunt possibilia. Ergo.
Prob. prima pars min. Primum non tantum est possibile, sed necessarium. In Deo enim est omniscientia, et ideo praescientia, qua in scientia perfecta et infinita includitur. Si hanc praescientiam non haberet Deus, non esset sub hoc respectu infinite perfectus, consequenter nec Deus. Et haec cognitio in Deo non est proprie praescientia, sed simpliciter scientia. Quod sic a D. Thoma probatur, Iª p., q. 14, a. 13, o : « Cum Deus sciat omnia, non solum quae actu sunt, sed etiam quae sunt in potentia sua vel creaturae, horum autem quaedam sint contingentia nobis futura, sequitur quod Deus contingentia futura cognoscat... Deus autem cognoscit omnia contingentia, non solum prout sunt in suis causis, sed etiam prout unumquodque eorum est actu in seipso. Et licet contingentia fiant actu successive, non tamen Deus successive cognoscit contingentia prout sunt in suo esse, sicut nos, sed simul, quia sua cognitio mensuratur aeternitate, sicut etiam suum esse. Aeternitas autem tota simul existens ambit totum tempus. Unde omnia quae sunt in tempore, sunt Deo ab aeterno praesentia, non solum ex ratione qua habet rationes rerum apud se presentes, ut quidam dicunt, sed quia eius intuitus fertur ab aeterno supra omnia, prout sunt in sua praesentialitate. Unde manifestum est quod contingentia infallibiliter a Deo cognoscuntur, in quantum subduntur divino conspectui secundum suam praesentialitatem ; et tamen sunt futura contingentia, suis causis proximis comparata. » Ergo.
Confirmatur multiplicibus testimoniis Scripturae, quorum sequentia sufficiat referre. Hebr., IV, 13 : Omnia nuda et aperta sunt oculis eius. Psal. cxxxviii, 3 et 4 : Intellexisti cogitationes meas de longe... Omnes vias meas praevidisti. Sap., VIII, 8 : Signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et saeculorum. Prophetiae in Scripturis consignatae, quae certo fuerunt etiam in minimis adimpletae, hanc possibilitatem evidenter ex facto demonstrant.
Prob. secunda pars min. Si Deus homini res futuras manifestare non posset, impedimentum non staret evidenter nisi ex parte hominis, qui huiusmodi communicationis non esset capax. Atqui ea incapacitas non potest admitti. Ergo. — Prob. min. Homo ab homine discit quae ignorat, et inter haec multa sunt quae docti, solo lumine naturali adiuti, praeviderunt tamquam oritura e causis suis. Atqui, si Deo placuerit, homo non minus, imo magis, ab eo doceri poterit via extraordinaria inspirationis, id est illustrationis interioris qua patefacientur ei futura contingentia naturaliter occulta. Ergo.
Confirmatur humani generis consensu; nam semper persuasum fuit hominibus aliquos divinas communicationes de futuris accepisse. Inde, apud paganos, oracula, divinationes, auguria et artes magicae.]
Articulus II: An prophetiae vim habeant probandi veritatem revelationis?
[Resp. affirmative.
Prob. S. Scriptura, quae saepissime prophetias invocat in probationem veritatis revelatae. Ipse Christus ait, Ioann., v, 39 : Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere. Et illae sunt quae testimonium perhibent de me. Ut discipulis in castellum nomine Emmaus euntibus probaret omnia quae acciderant de ipso voluntate divina contigisse, Luc., XXIV, 27, incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant. S. Petrus, narrata prodigiosa transfiguratione Christi, in qua Pater coelestis eum suum proprium Filium voce sensibili proclamavit, ad plenius revincendam Iudaeorum incredulitatem, addit, II Petr., I, 19 : Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies elucescat. S. Paulus Iudaeis exponebat doctrinam coelestem, Act., XXVIII, 23, testificans regnum Dei, suadensque eis de Iesu ex lege Moysi et prophetis. Ergo.
Prob. 2° ratione. Prophetia proprie dicta non potest esse nisi a Deo; nam, ut ait Angelicus, 2a 2ae, q. 171, a. 2, c., « principium eorum quae ad supernaturalem cognitionem pertinent, quae per prophetiam manifestantur, est ipse Deus, qui per essentiam a prophetis non videtur. » Ergo, quoties vera habetur prophetia eventu comprobata, toties ineluctabile divinae ac supernae revelationis exsurgit argumentum. — Antecedens constat ex notione ipsa prophetiae. — Consequens ergo negari non potest.
Confirmatur ex hoc, quod vera prophetia est verum miraculum, et infra probabitur miraculum demonstrare veritatem doctrinae in cuius favorem patratur.
Prob. 3° ex Patribus, quorum unum et alterum sufficiat referre. Tertullianus, Apologet., c. 20 : « Idoneum, opinor, testimonium divinitatis, veritas divinationis. Hinc igitur apud nos futurorum quoque fides tuta est, quia cum illis quae quotidie probantur praedicebantur. » Praeclarus est hic Augustini locus, serm. 43 de Script., n. 5. Narrata ex S. Petro transfiguratione Christi, relatisque his verbis : Et habemus certiorem propheticum sermonem, dicit : « Sonuit vox illa de coelo, et certior est propheticus sermo... Quis nostrum non miretur, delata voce de coelo certiorem propheticum sermonem ab Apostolo dictum esse? Certiorem sane dixit : certiorem, non meliorem, non veriorem. Tam enim verus ille sermo de coelo, quam sermo propheticus, tam bonus, tam utilis. Quid est ergo certiorem, nisi in quo magis confirmetur auditor? Quare hoc? Quoniam sunt homines infideles qui sic detrahunt Christo, ut dicant eum magicis artibus fecisse quae fecit... Sed prophetae ante fuerunt : non dico ante istam vocem, sed ante Christi carnem. Nondum erat Christus, quando misit prophetas... Ecce quare ait apostolus Petrus : Habemus certiorem propheticum sermonem. Vox de coelo, qua fideles admoneantur; propheticus sermo, quo infideles convincantur. » Ergo.]
Articulus III: Vaticinia prophetarum de religione christiana et ejus authore
Vaticinia religionis christianae continentur in libris Moysis et aliorum prophetarum.
1° Deus locutus est Moysi, eique religionem iudaicam revelavit, ut patet Exod., XIX, 3-6. Porro, si religio iudaica sit vera et revelata, ergo Christus est Messias. Ergo religio christiana, quam instituit et cuius religio iudaica erat fundamentum, est vera et revelata.
2° In libris Moysis et prophetarum praenuntiatur Messias, eius nativitas, locus, tempus nativitatis, vita, doctrina, opera, miracula, passio, mors, resurrectio et alia huc spectantia, vocatio gentium, reiectio Iudaeorum, abolitio templi et sacrificii, substitutio novae legis et novi sacrificii, etc. Atqui haec omnia adamussim verificata sunt de Iesu Nazareno, authore legis christianae. Ergo ipse est Messias : ergo vera et divina eius religio.
Prob. min. 1° Noster Christus natus est adempto sceptro a Iuda, iuxta vaticinium Iacob, Genes., XLIX, 10; tempore statuto in 70 hebdomadibus Danielis, Daniel, IX, 24-27; ante destructionem secundi templi, ut praedixerant Aggaeus, II, 8-10, et Malachias, III, 1. — 2° Natus est in Bethleem, ut praenuntiatum erat, Mich., V, 2; ex tribu Iuda et familia David, Isa., XI, 1 et 10; ex virgine, Isa., VII, 14. — 3° Adventum eius praecessit qui pararet vias eius, Malach., III, 1. — 4° Fecit miracula, ut praedixerat Isaias, LXI, 1 seqq. — 5° Venditus est triginta argenteis, quibus emptus est ager figuli, ut praedixit Zacharias, XI, 12. — 6° Conspuitur et caeditur in faciem, Isa., L, 6. — 7° Flagellatus fuit, Psal. XXXIV, 15 et CXXXVII, 3. — 8° Manus et pedes eius fuerunt perforati, Psal. XXI, 17. — 9° Fuit crucifixus inter latrones, Isa., LII, 12. Divisa sunt eius vestimenta, missa sorte in togam, Psal. XXI, 19. Pendens in cruce fuit felle potatus, Psal., LXVII, 22. Eo moriente, sol deliquium passus est,
Amos, VIII, 9; resurrexit, Psal. III, 6;1 ascendit in coelum, Psal. LXVII, 34; misit Spiritum sanctum, Ioel, II, 28. — 10° Vocavit per Apostolos gentes ad suam religionem, et idololatriam destruxit, ut praedictum erat, Genes., XXII, 17 et 18; Isa., II, 2, 3 et 18; XIX, 19; XLIX, 6 seqq.; Zach., XII, 2, et alibi. — 11° Novum sacerdotium substituit Levitico, novam legem legi Mosaicae, ac tandem Iudaeos reiecit, ut praenuntiatum est passim in prophetis, Isai., Ierem., Ose., Amos, Mich.
Haec omnia latius exposita require in priori nostro Opere, tract. de Incarn., dissert. II, a. 3.
Quid ad haec deista? Dicetne Moysen esse fabulatorem et impostorem, qui falsa et ficta pro veris fraudulenter venditavit Israelitis?
Sed contra : 1° Moyses eorum quae narrat ipsos Israelitas testes oculatos appellat. Narrat plagas Egypti, Israelitis videntibus innoxias. Narrat ipsos transiisse incolumes per mare rubrum, Egyptiis in eo submersis. Narrat manna coelitus ipsis datum per quadraginta annos, per id tempus eorum vestes non fuisse detritas. Narrat legem ipsis divinitus datam in monte Sinai inter fulgura et tonitrua. Narrat se in eorum sublevamen elicuisse fontem de rupe, Dathan et Abiron, ipsis spectantibus, vivos in terra fuisse absorptos, ut praedixerat; legi durissimae ipsos subiicit, etiam sub poena mortis in certis capitibus. Narrat se iussisse occidi per Levitas viginti quinque millia hominum propter idololatriam, et plura alia. Si ergo haec omnia falsa sunt et Moyses pro veris fraudulenter venditavit Israelitis, necesse est Moysen fuisse stultum, qui speraret se posse persuadere Israelitis eos vidisse quae non viderant, et inde eos legi durissimae subiicere; Israelitas pariter fuisse stultos, qui crederent se vidisse quae non viderant, et inde se subiicerent legi durissimae.
2° In memoriam factorum et prodigiorum quae narrat Moyses, instituta fuerunt tunc festa et sacrificia quae etiam nunc scrupulose servantur a Iudaeis. Quis autem credat gentem integram instituisse festa et sacrificia pro eventibus sibi non certo notis, aut fabulosis, et ea per tot saecula tam religiose observare.
3° Moyses non solum facta et prodigia narrat, sed multa praenuntiat futura quae ex sola Dei voluntate pendent, et quae fuerunt adimpleta : similiter alii Prophetae. Non est autem impostoris, neque cuiusvis alterius hominis, praedicere futura quae ex sola Dei voluntate pendent.
Reponet forte, neque Moysen, neque prophetas unquam exstitisse; aut, si exstiterint, libros qui ipsis tribuuntur non esse ipsis proprios, sed post natum Christianismum ab aliquo impostore fuisse fabricatos.
Sed contra : 1° Tam certum est exstitisse Moysen et prophetas, et scripsisse ea quae ipsis tribuuntur, quam certum est exstitisse Cyrum, Alexandrum, Caesarem, Ciceronem, Virgilium, et scripta quae eis tribuuntur esse ipsis propria. De his autem nullus dubitat, propter constantem traditionem, cui nihil opponi potest. Ergo nec de illis dubitare licet.
Item, tam certum est Moysen et Prophetas exstitisse, et opera quae eorum nominibus inscribuntur esse ab illis scripta, quam certum est exstitisse et nunc existere gentem Iudaicam, quae illos ut Prophetas et sanctos semper coluit et colit, et eorum scripta, ut divina, summa diligentia semper custodivit et custodit. Existere autem et exstitisse gentem Iudaicam ante ortum Christianismum, universo orbi notum est.
2° Aristeus, unus ex legatis Ptolemaei ad Eleazarum, summum Iudaeorum pontificem, cuius liber exstat in Bibliotheca Patrum, tom. VII, Ioseph et Philo, uterque Iudaeus, referunt vetus Testamentum ex hebraeo in graecum fuisse translatum a 70 Interpretibus, sub Ptolomaeo rege Egypti, ducentis annis ante Christum natum. Item historici profani, Cicero, Phlegon, Tacitus, Suetonius, Sallustius, Quintus Curtius, mentionem faciunt de lege, templo et bellis Iudaeorum.
3° Qua arte iste impostor potuisset persuadere Iudaeis hanc esse historiam et legem suae gentis divinitus traditam, de qua nihil unquam audivissent, quaeque multa illis probrosa continet et durissima praecipit, atque ab eis obtinere tam scrupulosam huius legis durissima observantiam, qualem nunc etiam profitentur? Quisquis sane id tentasset, dubio procul ceu fanaticus a Iudaeis habitus fuisset.
4° Si vetus Testamentum sit opus recentis impostoris, idem dicendum erit de novo, cum istud non sit nisi explicatio et adimpletio veteris, Christusque saepe provocat Iudaeos ad Moysen et ad prophetas veteris Testamenti.
5° Dicant deistae, quis fuerit iste impostor, cuius conditionis, generis et religionis : an Iudaeus, an Samaritanus, an Christianus? Si Iudaeus, nihil obtinuisset a Samaritanis, Iudaeorum hostibus infensissimis. Similiter, si Samaritanus, respectu Iudaeorum. Insuper neuter inseruisset in his libris quae nationi Iudaica et Samaritanae adeo sunt ignominiosa, eorum scilicet crimina, ingratitudines, idololatriam et punitiones. Si Christianus, quomodo a Iudaeis et Samaritanis, hostibus pariter Christianorum infensissimis, acceptus fuisset?
6° Item, dicant quo tempore, quo anno, in qua parte mundi apparuit iste impostor; quos primo decepit; quomodo Iudaei, Samaritani, Christiani toto orbe dispersi, statim et simul fuerunt instructi exemplaribus omnium istorum librorum, in omni lingua, hebraica, syriaca, chaldaica, graeca, prout erant nascente Christianismo. Ad haec obmutescunt deistae. Agnoscant ergo sua figmenta, et seipsos prodere impostores, dum ficti impostoris causam agunt.
Maneat itaque inconcussum, libros Moysis et prophetarum esse genuina ipsorum opera, vaticinia quae continent de religione Christiana et eius authore esse divina et revelata, consequenter religionem Christianam esse veram, divinam et revelatam; nullum quippe est efficacius argumentum veritatis alicuius doctrinae, quam vaticinia de illius authore et veritate, siquidem nullus, nisi Deus, aut divino Spiritu afflatus, possit diu ante futura contingentia, qua ex sola Dei voluntate pendent, cum omnibus suis circumstantiis, praedicere, iuxta illud Isa., XLI, 23 : Annuntiate quae ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos.
Obi. 1° paganismum etiam habuisse sua oracula.
Resp. 1° nulla unquam oracula, sive a sacerdotibus idolorum, sive a pythonibus, sive a daemonibus per idola, prodisse de eventu futuro qui ex sola Dei voluntate penderet, sicut oracula Christianismi, sed fuisse vel de eventibus recentibus alibi iam peractis, aut quae ipsi facturi erant, vel de futuris naturalibus quae ex circumstantiis coniecturaliter praenuntiabant, et ideo de illis ipse Cicero, lib. II de Divinat., dicit quod erant « partim falsa, partim casu vera. »
2° Oracula quae futurum spectabant, erant ambigua, ita ut quidquid evenisset, verificarentur. Tale fuit oraculum Apollinis Delphici datum Craeso, regi Lydi, quod, « si transiret flumen Halys, magna regna perdet. » An sua, an aliena? hoc restabat divinandum. Item istud eiusdem Apollinis datum Pyrrho consulenti de eventu belli contra Romanos : « Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse, » quodque significat Graecos posse vinci a Romanis, ac Romanos posse vinci a Graecis.
3° Haec paganismi oracula cesserunt nascente Christo et proficiente Christianismo. Suidas, verbo Augustus, Suetonius, in Octavio, Nicephorus, lib. I, c. 17, referunt Apollinem Delphicum, postquam diu mutus mansisset, tandem Caesari Augusto ipsum consulenti coactum fuisse respondere sic :
« Me puer Hebraeus, divos Deus ipse gubernans, Cedere sede iubet, tristemque redire sub oraeum. Aris ergo dehinc tacitus abscedito nostris. »
Notum est Apollinem Daphniticum in suburbio Antiochiae diu pariter obmutuisse, non obstantibus sacrificiis iteratis Iuliani Apostatae, ac tandem illi respondisse, causam sui silentii esse quosdam mortuos in vicino loco sepultos. Hi autem erant SS. martyres, inter quos S. Babylas.
Tertullianus in Apolog. affirmat quemlibet Christianum primo occurrentem posse reddere daemones mutos et eos e corporibus eiicere, provocatque Romanos ut experimentum faciant, et consentit hunc Christianum morti addici, si deficiat. Pariter Lactantius, lib. de vera Sapientia, refert omnem Christianum signo crucis daemones mutos efficere et e corporibus expellere.
Inst. Celeberrima semper fuerunt, non solum apud gentiles, sed etiam apud antiquos Ecclesiae Patres, sybillina carmina, quibus multa futura praedicuntur. Habebant insuper pagani sua oracula. Ergo erant etiam apud ipsos vera vaticinia.
Resp. quod oracula sybillina iamdiu viluerunt eruditis. Etiamsi tamen admittatur carminum illorum authenticitas, et Sybillarum virginitatem prophetiae dono a Deo muneratam fuisse, ut ait s. Hieronymus, contra Iovin., nihil in illis praesidii reperit incredulitas, cum in illis multa contineantur antiquae traditionis monumenta, multa de Christo eiusque religione vaticinia, ut videri potest in digr. 2 ad calcem dissert. II in tract. de incarnat., in Opere nostro maiori. Ideo cum laude carmina Sybillarum citarunt SS. Patres, quod in iis magis confirmari viderent religionem, quam infirmari. Quoad caetera vero vaticinia et oracula paganorum, quamvis non desint qui omnia fraudibus sacerdotum attribuant, quorum plurimas decipiendi artes ipse Herodotus refert, lib. 5, 6, 7 et 8, theologi tamen communiter censent, non illa omnia humanis artibus esse adscribenda, sed plura etiam a daemonibus edita fuisse. Unde S. Cyprianus, lib. de Idol. vanit., sic habet : « Hi ergo spiritus sub statuis atque imaginibus delitescunt, hi altiatu suo vatum pectora inspirant, oracula efficiunt. » Quamvis enim verae prophetiae soli Deo sint propriae, spectata tamen daemonum intelligentia et natura, multa scire possunt et vaticinari, quae hominum admirationem valent excitare. Sic possunt praedicere mala quorum ipsi futuri sunt authores, eodem quasi momento manifestare quae in remota regione fiunt, ex praesentibus quaedam proxime futura coniicere, ut iam est dictum. Quia tamen eventus etiam proxime futuri non raro a libera hominum determinatione, aliarumque rerum concursu dependent, quae ex causis naturalibus certo praevideri non possunt, hinc daemonum oracula de his eventibus, partim falsa erant, partim casu vera, communiter ambigua et flexiloqua, ut in sensus etiam contrarios trahi possent. Oraculorum falsitatem testatus fuit, apud Theodoretum, ipse Porphyrius inquiens : « Multis de rebus interrogati, mendaces saepenumero inveniuntur. » Non possunt itaque, nisi per summam fatuitatem et audaciam, ethnicorum oracula nostris prophetiis comparari, quod fecit Celsus, quem Spinosa aliique increduli secuti sunt. Ostendant ipsi falsitatem aliquam vel minimam in prophetiis nostris : quod nullo modo poterunt perficere; omnia enim oracula in Christo et in Ecclesia fuisse completa evidenter demonstratur. Hinc augures et fatidici apud omnes nationes quidem exstiterunt, prophetae vero nullibi, nisi in populo Dei.
Obi. 2° cum Rousseau : Ut prophetia certum veritatis argumentum esse possit, requireretur 1° ut idem qui audivit prophetiam, testis quoque esset eventus, 2° ut certum esset non casu evenisse quod praedictum est. Atqui haec in eadem prophetia non concurrunt. Ergo.
Resp. ad 1um hac philosophandi ratione nihil credi posse ab aliis factum, nihil dictum, nisi quod propriis auribus audiatur. Nulla ergo erit amplius fides historica, nulla certitudo. Insuper, quamvis quae Rousseau exigit, non reperiantur coniuncta in omni prophetia, in multis tamen casibus evenit. Sic resurrectio Christi praedicta fuerat Apostolis, qui eum postea vivum propriis oculis viderunt.
Resp. ad 2um non hic agi de uno aut altero facto per verba ambigua praedicto, vel de uno aut altero vaticinio per coniecturas causasve naturales praenuntiato, sed de prophetis, quorum alii aliis per plura saecula successere, qui quamvis inter se aetate, regionibus et moribus dissiti, mirifice convenerunt in praenuntiandis eventibus, non modo liberis et contingentibus, sed a Deo unice pendentibus, quorum praedixere loca, tempora, singularisque etiam minimas circumstantias, ut superius iam vidimus. Quis autem adeo insipiens omnia dixerit fortuito respondisse oraculis adeo manifestis?
Obi. 3° : Vaticinia non sunt solius Dei opus, si detur naturalis vaticinandi facultas. Atqui dari hanc facultatem insignes philosophi docuerunt, ut Aristoteles, Plutarchus, etc. Ergo.
Resp. Nego min. Illa gentilium testimonia nihil aliud probant, quam communem omnium persuasionem, divinationem existere, cuius cum veram originem non cognoscerent, ad incertas huiusmodi suppositiones confugerunt. Neque enim potest, aut ex ratione, aut ab experientia aliquod afferri argumentum quo haec opinio probetur. Loquimur de prophetiis proprie dictis, non de praesensionibus quibusdam ex causis naturalibus ortis, quarum rationes sufficientes in praesentibus aut praeteritis iam continentur.
Obi. 4° : Ex eventu non potest diiudicari prophetia, 1° si eventu compleri potest, quin sit vera, ut Deut., XIII, 1-3, dicitur : Si surrexerit in medio tui propheta... et praedixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi : Eamus et sequamur deos alienos..., non audies verba prophetae huius; 2° si eventus non semper sequatur prophetiam Dei nomine factam, ut Isaias praedixit Ezechiae mortem in crastinum futuram, Ionas Ninivae subversionem. 3° Eventus, nonnisi post longum tempus praenuntiatum, non potest esse veritatis argumentum; quod in innumeris prophetiis contigit. Ergo.
Resp. ad 1um. Cum prophetia quae certae veritati repugnat, necessario sit falsa, sequitur illam de qua agitur in Deuteronomio non posse haberi veram et propriam prophetiam. Alii interpretes putant, ea verba hypothesin impossibilem continere, ad rem fortius exprimendam, quae hypotheses in vulgari sermone non raro adhibentur, ut Apost., ad Gal., I, 8 : Licet angelus de coelo evangelizet vobis praeterquam evangelizavimus vobis, anathema sit.
Demum nihil impedit verba illa intelligere de propheta qui, cum veras edidisset prophetias, postmodum in idololatriam lapsus, authoritate sua abuteretur ad fidem populi corrumpendam.
Resp. ad 2um. Illae predictiones non erant vaticinia in confirmationem alicuius doctrinae edita, sed comminationes factae, quae ut plurimum erant conditionatae.
Resp. ad 3um. Prophetia longo post tempore complenda, non poterat esse veritatis argumentum his qui tempore prophetae vivebant, sed iis qui eventum viderunt. Sic prophetiae de Messia nihil probabant Iudaeis viventibus tempore Isaiae et Ieremiae, sed iis qui tempore Messiae ex prophetiis convincendi erant. Insuper prophetae semper res etiam proxime futuras praedicebant, ut priorum prophetiarum eventibus fidem conciliarent posterioribus.
Obi. 5° : Vaticinia quae extremam Iudaeorum cladem praenuntiant, multa continent quae in urbis Hierosolymitanae excidio impleta non sunt. Ergo nihil probant.
Resp. sermonem esse in obiectione de vaticinio quod Matth., XXIV, Marc., XIII et Luc., XXI legitur, in quo, iuxta communem interpretum sententiam, Christus simul de mundi consummatione locutus est, cuius praeludium exhibent extremae gentis Iudaicae calamitates. Difficile tamen non est inter utramque distinguere, praesertim in serie narrationis quae a S. Marco refertur. 1° De urbis Hierosolyma destructione agitur a v. 1 usque ad 24. 2° De totius orbis subversione a v. 24 ad 27. Utroque eventu praenuntiato, Christus respondet ad hanc discipulorum interrogationem : Dic nobis quando ista fient. Et quidem v. 28 ad primum eventum rediens, eum tamquam proximum annuntiat v. 30 : Non transibit generatio haec, donec omnia fiant. Quod autem tempus attinet extrema mundi consummationis, ait v. 32, illud ad occulta Dei iudicia pertinere : De die autem illo vel hora nemo scit.]