Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae

Carolus Renatus Billuart (1685–1757)

First published 1754

This work is being completed — add a section.


ColumnsLatin·

Proemium I: De natura et dotibus theologiae

Ⅰ. Theologia, secundum nominis etymologiam, est sermo de Deo, sic dicta a duplici voce graeca θεος λογος; secundum nominis significationem, est doctrina rerum divinarum ex principiis immediate revelatis conclusiones deducens.

Ⅱ. Dividitur ex parte subjecti in theologiam beatorum et theologiam viatorum.

[Theologia beatorum innititur lumine supernaturali gloriae, et est duplex. Una quae a S. Augustino vocatur cognitio matutina: est ipsa visio beatifica, qua beati clare vident in Verbo omnia divina mysteria; est essentialiter intuitiva, quia in ipso actu permanenti visionis consistit. Altera vocatur ab eodem Augustino cognitio vespertina: ea est qua beati ex principiis lumine gloriae in essentia divina cognitis seu visis deducunt, vi luminis naturalis, conclusiones circa divina mysteria, easque cognoscunt vel per species a Deo infusas, vel proprio labore partas in via; est discursiva formaliter, nec substantialiter differt a nostra, quam claritate tantum superat. Theologia viatorum ea est cui in praesenti statu studemus, dum peregrinamur a Domino, Ⅱ Cor., v, 6: conclusiones suas, vi luminis naturalis, ex principiis fidei immediate revelatis deducit.]

Ex parte objecti dividitur in speculativam, quae sistit in sola consideratione rerum divinarum, ut est mysterium Trinitatis, Incarnationis, etc., et practicam seu moralem, quae disserit de rebus ad directionem morum pertinentibus, ut de Actibus humanis, Peccatis, Legibus, etc.

Ex parte modi dividitur in positivam, quae tractat de rebus divinis stylo fusiori, elegantiori et quasi oratorio, atque regulis dialectices minus accommodato 1; et scholasticam, quae de iisdem rebus tractat dicendi genere magis conciso, subtiliori et accuratiori, secundum regulas dialectices, terminos exponendo, statum quaestionis aperiendo, definiendo, dividendo, syllogisando, objecta dissolvendo, etc. 2

Hinc habes Theologiam positivam et scholasticam non differre inter se essentialiter et penes objectum, idem enim habent, sed accidentaliter tantum, penes diversam methodum: eosque hallucinari qui theologiam positivam reponunt in notitia veritatum revelatarum quae continentur in Scripturis et traditionibus; scholasticam in deductione discursiva conclusionum ex veritatibus revelatis: sic enim theologia positiva non distingueretur a fide, nec esset theologia, ut patet ex ejus definitione. Vere ergo discurrit positiva et ex revelatis alia infert et deducit, sed non ita accurate sicut scholastica, et in hoc tantum differunt.

Haec autem accuratior methodus primum usurpari coepit octavo saeculo a S. Joanne Damasceno; incrementum habuit saeculo duodecimo a Petro Lombardo, episcopo Parisiensi, qui ideo dictus est Magister Sententiarum, et tandem complementum saeculo decimo tertio a sancto Thoma, Doctore Angelico.

[Utilitatem, imo et necessitatem theologiae scholasticae, contra ejus detractores et contemptores, suprema sua auctoritate asseruit sancta Ecclesia. Inter alias propositiones Wiclefi hanc damnavit concilium Constantiense, sess. Ⅷ: «Universitates, studia, collegia et magisteria vana garrulitate introducta sunt.» Non solum autem commendavit, sed etiam praescripsit hujus methodi usum, pluribus decretis quae cum sequenti ab Honorio III lato perfecte concinunt: «Ad theologicae professionis studium aliqui docibiles destinentur, qui cum docti fuerint, in Dei Ecclesiae velut splendor fulgeant firmamenti; ex quibus postmodum copia possit haberi doctorum, qui velut stellae in perpetuas aeternitates mansuri, ad justitiam valeant plurimos erudire: quibus si proprii proventus ecclesiastici non sufficiunt, praedicti necessaria subministrent 3.»]

Ⅲ. De lege Dei ordinaria, praeter scientias naturales, necesse fuit esse in Ecclesia doctrinam quamdam secundum revelationem, hoc est theologiam spectatam quoad substantiam, prout abstrahit a positiva et scholastica. Quia homo ordinatur ad finem supernaturalem qui comprehensionem rationis excedit, et cum prae caeteris animalibus cognitione ducatur, debet hunc finem supernaturalem cognoscere, ut in illum suas intentiones et actiones dirigat 4.

Equidem iste finis potest cognosci per fidem, quando habetur, et Deus posset absolute absque ulla theologia illam infundere; sed, secundum communem divinae providentiae cursum, fides nec haberi, nec propagari, nec conservari ac defendi potest absque theologia. Etenim fides, quae juxta Apostolum est ex auditu, et auditus per verbum Dei, I Rom., Ⅹ, 17, gignitur, nutritur, defenditur, non per simplicem mysteriorum narrationem, sed per discursus, congruentias, exempla et varia alia momenta, quibus Scripturarum obscuritas elucidatur, Traditio probatur, mysteriorum credibilitas demonstratur, haereticorum impugnantium cavillationes, astutiae et sophismata deteguntur et refelluntur; quod totum est proprium theologiae: unde Augustinus, libro ⅩⅣ de Trinitate, cap. 1, dicit quod per eam «fides saluberrima, quae ad veram beatudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, roboratur.» Non est tamen necesse quemlibet hominem esse theologum, ut salvetur, sed sufficit ei fides qua simpliciter profiteatur ea quae omnibus sunt necessario credenda. Unde Augustinus, ibid: «Hac scientia, inquit, plurimi non pollent fideles, licet fide polleant, quae sola sufficit.»

Ⅳ. Quantum ad theologiam scholasticam, in quam debacchati sunt haeretici, et quam plus aequo deprimunt quidam theologi, si consideretur secundum se, est etiam necessaria in Ecclesia, et semper viguit ab ejus exordio: quia sic considerata nihil est aliud quam theologia secundum substantiam, quam mox dicebamus esse necessariam. Theologia enim secundum se est scientia, omnis autem scientia est argumentativa et in hoc sensu scholastica.

At, si consideretur secundum statum quem nunc habet in scholis, non est necessaria, cum Ecclesia diu steterit sine illa, est tamen admodum utilis: quia per hanc egregie fides gignitur, nutritur et defenditur, ut constat tum experientia tot insignium virorum qui eam feliciter adhibuerunt contra profanas haereticorum novitates, tum ex ipsa natura accurata dialectices. Etenim dicere stylo conciso, simplici et aperto, resecata verborum prolixitate, terminorum aequivocationes tollere, statum quaestionis aperire et figere, definire, dividere, syllogisare, objecta solvere, haec, inquam, quae sunt propria theologiae scholasticae, juvare ad veritatem suadendam et defendendam, nemo negabit.

Equidem Apostolus, Coloss., Ⅱ, 8, et sancti Patres passim improbant philosophiam, non secundum se consideratam, sed quatenus ea abutuntur homines in deceptionem aliorum et in fidei detrimentum, cui quandoque vult dominari 5.

Ea autem non usi sunt Apostoli et priorum saeculorum Patres 6, ut totum quod est fidei, totiusque mundi conversio, non humanae potentiae aut sapientiae tribueretur, sed Deo; at, plantata et firmata fide, mundique conversione facta, voluit Deus quod et potentia saecularis et sapientia saecularis ad hujus Religionis finem inservirent, ut ostenderet mundum per fidei victoriam esse sibi subjectum; et quantum ad potentiam, et quantum ad sapientiam.

Ⅴ. Theologia est vere scientia 7, si quidem conclusiones deducat ex principiis certis et immutabilibus. Nec obstat quod careat evidentia actuali; ad rationem enim verae scientiae subalternatae, qualis est theologia viatorum respectu theologiae beatorum, sufficit evidentia radicalis, seu quod procedat ex principiis manifestatis in subalternante et radicaliter per se notis: alias paucae essent demonstrationes, cum pauci sint syllogismi quorum praemissae non sint probandae per alias notiores.

Ⅵ. Objectum formale quod theologiae est Deus sub ratione deitatis 8, quia est id quod principaliter et ratione sui attingitur a theologia, et ratione cujus caetera attinguntur. Objectum formale quo est revelatio virtualis et mediata, per quam distinguitur a fide, quae revelationi immediatae innititur, et a metaphysica, quae solo lumine naturali procedit. Objectum autem materiale et adaequatum, est id omne quod cadit sub revelatione virtuali et mediata.

Ⅶ. Theologia est habitus entitative naturalis, quia acquiritur studio humano, seu per actus naturales, ut experientia constat. Nec obstat quod principia ejus, nempe articuli fidei, et objectum ejus, scilicet Deus, sint supernaturalia: quia principia quae sunt articuli fidei non influunt in conclusionem, nisi remote et mediante discursu naturali; effectus autem magis sapit naturam causae proximae, quam remotae. Similiter Deus non est objectum specificativum theologiae, nisi ut substat revelationi virtuali, seu discursui naturali, sub qua ratione est formaliter quid naturale.

[Contradicit Contenson, ipse thomista, cum quibusdam extraneis, dicens quod «si theologia sit radicaliter supernaturalis, est etiam entitative talis.» Et id probare contendit hac duplici ratione: quod «objectum theologiae est Deus consideratus secundum illas rationes quae superant omnem naturam creatam vel creabilem, uno verbo, prout cognoscitur a fide, quae utique fertur ad Deum ut auctorem supernaturalem; at vero theologia de Deo tractat sub lumine divinae revelationis, nec aliis principiis, mediis aut motivis utitur, quam articulis supernaturalibus fidei 9.» Etiamsi objectum theologiae et ejus principia sint supernaturalia, negari non potest ejus habitum humano studio, vel per actus naturales, acquiri, non vero supernaturaliter infundi. Unde verius videtur hunc habitum esse formaliter naturalem.]

Ⅷ. Theologia, sive secundum habitum sive secundum actum, est certior quoad se aliis scientiis naturalibus, quia habet certitudinem ex revelatione divina falli nescia, in quam ultimate resolvitur 10. Scientiae autem naturales habent certitudinem ex lumine naturali rationis humanae, quae, quamvis objectum circa quod versatur sit quandoque certissimum, est tamen per peccatum tenebris obvoluta et errori obnoxia: unde, licet in aliis possit esse major certitudo objectiva, non tamen subjectiva quoad se.

Quoad nos autem theologia non est certior aliis scientiis naturalibus: quia illud dicitur certius quoad nos, quod est magis intellectui proportionatum, illumque magis satiat et quietat; quod praestant scientiae naturales ratione evidentiae, qua caret theologia, utpote revelationi obscurae innixa.

Ⅸ. Conclusio theologica, qua talis, quamvis sit quoad se certior aliis scientiis naturalibus, non est tamen certa certitudine fidei, nec ad fidem pertinet; quia conclusio theologica, reduplicative qua talis, non est immediate revelata, nec solo fidei motivo nititur, sed est tantum virtualiter et mediate revelata in suis praemissis, ex quibus per discursum humanum deducitur: unde illi assentimur, non praecise propter revelationem, sed quia lumine naturali percipimus esse connexam cum veritate revelata; fides autem seu certitudo supernaturalis fidei innititur soli et immediatae revelationi.

Theologiam, secundum methodum scholasticam ad usum scholarum, praesertim thomisticae, antehac tradidimus in 19 tomos distributam, quae, benedicente Domino, pluribus non displicuit; nunc, ut eorum et aliorum votis satisfiat, ejus Compendium tradimus, brevius in speculativis, quia minus necessaria, paulo latius in moralibus, quia magis necessaria. Accesserunt quarumdam assertionum vindiciae contra unum et alterum neotericum impugnatorem. Item adjecimus tractatui de Fide brevem dissertationem de praecipuis motivis credibilitatis Religionis Christianae adversus hodiernos deistas. His utere, Lector, et vale.

Tractatus I: De Deo et Ejus Attributis

Dissertatio I: De Dei existentia

(D. Th. I. p. q. 2)

Articulus I: Utrum Deum esse sit per se notum

Propositio dicitur per se nota, cujus veritas per se et sine medio a se distincto innotescit, sicut dicitur sol per se visibilis, quia se ipso et non per aliud medium magis lucidum videtur.

Dico: Haec propositio: Deus est, est per se nota quoad se, non quoad nos.1

Probatur prima pars. Illa propositio est per se nota quoad se, cujus praedicatum includitur in ratione subjecti, tanquam ejus definitio aut pars definitionis, ut haec: « Homo est animal; » hoc ipso enim est immediata et caret medio probativo a priori. Atqui existentia Dei sic includitur in ratione Dei; Deus enim est essentialiter suum esse, seu est necessario et essentialiter ens existens, ut probabimus infra. Ergo.

Probatur secunda pars. Illa propositio non est per se nota quoad nos, in qua quidditas subjecti ex prima et communi apprehensione terminorum nobis non innotescit, sed indiget discursu ut nobis innotescat: quia tunc non potest statim nobis innotescere, an praedicatum conveniat subjecto. Atqui quidditas Dei ex prima et communi terminorum apprehensione non innotescit nobis, sed per discursum. Ergo. — Patet minor: quia quid sit Deus, non intelligimus statim ac audimus hanc vocem, Deus, sicut ex prolatione horum terminorum, totum et pars, ens et non ens, statim intelligimus quid sit totum, quid pars, quid sit ens, quid non ens; sed quid sit Deus, per discursum et valde imperfecte intelligunt ipsi sapientes. Ergo.

Hunc habes confutatam opinionem illorum recentiorum qui dicunt, notionem existentiae Dei esse nobis innatam; per hanc enim innatam Dei notionem nihil aliud intelligunt, quam quod sine discursu etiam facili, ex sola ipsa terminorum apprehensione, mens sana et attenta intelligat Deum esse, sicut ex sola terminorum apprehensione, sine discursu, intelliguntur prima principia: Quodlibet est vel non est, totum est majus sua parte, ut explicat ipse Honoratus Tournely, hujus opinionis assertor. Hoc autem est idem ac dicere esse per se notum quoad nos, quod Deus sit: quod impugnavimus in secunda parte conclusionis.

[Quae causa fuerit cur quidam assuerint quod « Deum esse per se notum est, ita quod ejus contrarium cogitari non possit, et sic Deum esse demonstrari non potest, » ita explicat Angelicus Doctor, I Contra gentes, c. 10 et 11: « Praedicta opinio provenit partim quidem ex consuetudine, qua a principio homines assueti sunt nomen Dei audire et invocare. Consuetudo autem, et praecipue quae est a principio, vim naturae obtinet: ex quo contingit ut ea quibus a pueritia animus imbuitur, ita firmiter teneantur, ac si essent naturaliter et per se nota. Partim vero contingit ex eo quod non distinguitur quod est notum per se simpliciter et quod quoad nos notum est. Nam simpliciter quidem Deum esse, per se notum est, cum hoc ipsum quod Deus est, sit suum esse (existentia). Sed quia hoc ipsum quod Deus est (id est essentiam) mente concipere non possumus, remanet ignotum quoad nos. »]

Articulus II: Utrum sit Deus, et quibus rationibus demonstretur?

[In adstruenda Dei existentia triplex est scopulus aeque devitandus. — Primus eorum qui affirmant nullam instituendam esse de Dei existentia demonstrationem, utpote quae sola fide tenenda sit atque ex revelatione credenda, de qua nobis constat ex auctoritate generis humani. Tales fuerunt auctor operis cui titulus Essai sur l'indifference en matiere de religion, necnon Bautain, etsi alio principio ductus, qui in apologia propria ad episcopum Argentoratensem directa scribebat: « Intime persuasum habeo, tum ut christianus, tum ut philosophus, ratiocinationem solam non posse mihi certitudinem conferre de hac primaria veritate, » scilicet de existentia Dei1. Hi quidem non tantum rationem, sed etiam fidem in periculum adducunt. — Secundus vero eorum est qui nullam saltem stricte demonstrationem eadem de re fieri posse aiunt, quia nihil Deo anterius invenitur, ex quo, velut principio, ejus existentia probetur. Equidem plerique contendunt, et merito, ut videtur, Dei existentiam non posse adstrui ex demonstrationis specie quae a priori vocatur, seu per causam, vel, ut alii dicunt, ab antecedente, saltem prioritate ordinis; indubium est tamen Dei existentiam probari a posteriori, quod genus demonstrationis alii vocant a simultaneo, et S. Thomas hac methodo utitur, ut mox videbimus. — Tertius vero est eorum qui, eo ipso quod haec veritas rationaliter statuitur, eam fidei objectum fieri, id est fide supernaturali simul credi posse, negant. His contrarius est Angelicus noster, dicens, I Contra gentes, c. 4: « Duplici veritate divinorum intelligibilium existente, una ad quam rationis inquisitio pertingere potest, altera quae ingenium humanae rationis excedit, utraque convenienter divinitus homini credenda proponitur. Hoc autem de illa [de existentia Dei] primo ostendendum est, quae inquisitioni rationis pervia esse potest; ne forte alicui videatur, ex quo ratione haberi potest, frustra id supernaturali inspiratione credendum traditum esse2. » Et S. Doctor exponit consequenter « inconvenientia quae sequerentur, si hujus veritas solummodo rationi inquirenda relinqueretur. » — Mox referemus definitionem dogmaticam ab Ecclesia latam de Dei existentia.]

Quamvis Deum existere non sit per se notum quoad nos, ut diximus articulo praecedenti, id tamen esse demonstrabile per effectus, constat ex ipsa Scriptura, Rom., I, 20: Invisibilia Dei, inquit Apost., per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et divinitas; ita ut sint inexcusabiles, etc.

Suppono, nomine Dei ab omnibus, etiam ipsis atheis, intelligi id quo majus et melius cogitari non potest, hoc est substantiam intelligentem, summe et infinite in omni genere perfectam. Hanc dicunt athei esse in re impossibilem, maxime ob illam in ea collectionem omnium perfectionum quarum aliquae sunt inter se oppositae, v. g., immutabilitas et libertas.

[1° Est de fide Deum existere. 1° Dicit Apostolus, Hebr. XI, 6: Sine fide impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Hic existentia Dei ut objectum fidei proponitur. — 2° Ut de fide eadem veritas a Vaticana synodo fuit definita: « Sancta catholica apostolica Romana Ecclesia credit et confitetur, unum esse Deum verum et vivum, creatorem ac Dominum caeli et terrae, omnipotentem, etc. » « Si quis unum verum Deum visibilium et invisibilium creatorem et dominum negaverit; anathema sit3. » — Haec veritas ab exordio Ecclesiae primum tenet locum in Symbolo fidei.]

2° S. Thomas quinque potissimum rationibus probat Deum existere2.

Prima sic proponitur. — Datur primus motor omnino immobilis. Atqui ille est Deus. Ergo datur Deus. — Quantum ad minorem, patet: quia primus motor omnino immobilis est actus purissimus carens omni potentialitate. In tantum enim aliquid est mobile, in quantum est in potentia ad id ad quod movetur; unde quod est omnino immobile caret omni potentialitate, sicque est actus purissimus. Actus autem purissimus continet omnem perfectionem imaginabilem; si enim aliqua careret, esset in potentia ad illam, sicque non esset actus purissimus, adeoque est id quo majus et melius cogitari non potest, consequenter Deus.

Probatur major. Omne quod movetur, ab alio movetur. Atqui in moventibus per se subordinatis non potest dari processus in infinitum. Ergo datur primus motor qui non movetur et est omnino immobilis. — Minor constat, quia moventia per se subordinata dicuntur, quando unum movens, ut moveat indiget actuali influxu superioris, ita ut ultimum non moveat aut agat, nisi motum, et istud ab alio, et sic semper, donec deveniatur ad primum. Cum autem infinitum sit impertransibile, non potest in eo deveniri ad primum; unde, posito processu in infinitum, nullus esset motus nec actio. — Probatur major. Idem non potest esse movens et motum secundum idem. Ergo omne quod movetur, ab alio movetur. — Probatur antecedens. Idem non potest esse in potentia et in actu respectu ejusdem: esse enim in potentia respectu alicujus, est tendere ad illud, adeoque illo carere; esse vero in actu respectu alicujus, est illud jam habere; non potest autem aliquid haberi simul et non haberi. Atqui, si idem secundum idem esset movens et motum, esset in actu et potentia respectu ejusdem; in tantum enim aliquid movetur, in quantum est in potentia, cum moveri sit reduci de potentia ad actum, et in tantum aliquid movet, in quantum est in actu; moverere enim est actum efficere. Ergo.

Secunda ratio. — Datur prima causa omnium efficiens, omnino infecta. Atqui haec est Deus. Ergo datur Deus.—Minor patet ex ratione praecedenti. — Probatur major. Omne quod fit, ab alio fit; nihil enim potest efficere se ipsum, alias esset antequam esset. Atqui in causis efficientibus per se subordinatis non potest dari processus in infinitum, ut patet ex ratione praecedenti; neque etiam in causis per accidens subordinatis, si non est Deus. Ergo. — Probatur ultima pars minoris. Dicuntur causae per accidens subordinatae, quando una causa accepit ab altera virtutem agendi, illius tamen influxu actuali non indiget ad actu agendum, ut patet in filio qui accepit a patre virtutem generandi, cujus tamen influxu actuali non indiget ut generet4.

Quamvis ergo non repugnet processus in infinitum in causis sic per accidens subordinatis, si detur primum agens extra collectionem causarum infinitarum, repugnat tamen, si non detur istud primum agens; si autem non est Deus, non est primum agens extra totam collectionem. Ergo. — Probatur antecedens. Sicut quaelibet causa non est a se, sed ab alia, ita tota collectio non est a se, sed ab alio; quia in omnibus praedicatis quae non sunt quantitativa, quale est produci, valet argumentum a singulis ad totum. Atqui, ut supponitur, non datur aliud causans extra totam collectionem. Ergo repugnat dari processus in infinitum, etiam in causis per accidens subordinatis, si non sit primum agens extra totam collectionem.

Tertia ratio. — Datur ens necessarium, hoc est cui necessario et ex natura sua competit existere. Atqui tale ens est Deus. Ergo datur Deus. — Patet minor: 1° quia ens necessarium est ens a se, ens improductum, independens, immutabile, aeternum, ens a quo contingentia participant esse; quod est enim per se [seu essentialiter] tale, est causa caeterorum quae per accidens sunt tale, adeoque ens substantiale, spirituale, intelligens, omnium opifex. Ergo Deus. 2° Ens necessarium nullis in perfectione limitibus circumscribi potest. Ergo est infinite perfectum. Ergo Deus. — Probatur antecedens. A quo enim potest limitari in perfectione? Non a se; non est enim causa sui, et si esset, omnem possibilem perfectionem sibi conferret; aliunde, quod est necessarium, tantum est quantum esse potest. Non ab alio, nullum enim agnoscit superius. Ergo.

Probatur major. Si non daretur aliquod ens necessarium, sed omnia forent contingentia et possibilia in rerum natura, nullum de facto daretur ens a parte rei 5. Atqui falsum consequens. Ergo. — Probatur sequela majoris. Ea quae dumtaxat dicunt possibilitatem et contingentiam ad actum, ad eum non possunt reduci nisi per causam quae ipsum actum necessario contineat; sic, quia aqua est in potentia ad calorem, seu calida accidentaliter, numquam posset calefieri, nisi daretur aliquod ens ex natura sua calidum, a quo mediate saltem vel immediate calor in aquam promanaret. Ergo, si non detur aliquod ens necessarium cui ex natura sua et necessario competat existere, nullum de facto daretur ens a parte rei.

Confirmatur. Pone de facto nulla entia esse, ut potest fieri si omnia sint contingentia, nam contingens potest esse et non esse; aut saltem finge nulla esse: a quo habebunt esse, si nullum sit ens necessario existens? Non a se, quod enim non est, non potest sibi dare ut sit; non ab alio, nihil enim aliud existit, ut supponitur. Ergo esse non possent. Ergo forent et non forent possibilia: forent, ut supponitur, et non forent, quia nihil esset a quo possent habere esse. Ergo admittendum est ens necessarium, a quo caetera omnia habeant esse.

Quarta ratio. — Datur aliquod ens summe perfectum, summe nobile, summe ens, quod est causa omnis perfectionis aliorum. Atqui illud est Deus. Ergo datur Deus. — Minor patet ex dictis. — Probatur major. Videmus inter entia quaedam esse magis vel minus entia, magis vel minus perfecta. Atqui magis et minus dicuntur de diversis secundum quod appropinquant magis vel minus ad aliquid quod est magis tale, et de illo diversimode participant: sicut magis calidum est quod magis appropinquat maxime calido et de eo magis participat. Ergo datur in rerum natura aliquod ens summe perfectum, summe nobile, summe ens, et quidem quod sit causa aliorum perfectorum, vel efficiens, vel saltem exemplaris, utpote ex cujus accessu vel recessu, majori vel minori participatione, imitatione vel defectione descendat aut mensuretur aliorum perfectio. Etenim, juxta commune axioma, primum in unoquoque genere est causa caeterorum quae sunt illius generis, efficiens scilicet vel exemplaris.

Quinta ratio. — Datur summus provisor et gubernator. Atqui talis est Deus. Ergo datur Deus. — Minor patet, quia per Deum nihil aliud intelligimus quam supremum numen omnia regens et gubernans. — Probatur major. Videmus quod aliqua quae cognitione carent, operantur non temere et fortuito, sed propter finem; quod apparet ex hoc quod semper aut frequentius eodem modo operantur. Caeli, v. g., eodem modo semper moventur; gravia deorsum, levia semper sursum feruntur, etc. Atqui quae non habent cognitionem, non tendunt in finem, nisi directa ab aliquo cognoscente et intelligente; sicut sagitta non pertingeret ad scopum, nisi dirigeretur a sagittante. Ergo datur sapientissimus gubernator et suprema quaedam intelligentia, omnia in suos fines dirigens, quae Deus est.

Additur sexta ratio praecedenti affinis, a contemplatione hujus mundi, quae sic breviter proponitur. — Omnia quae in hoc mundo elucescunt mirabilia, sive in caelo, sive in terra, sive in mari, sive in ipso solo homine, secundum fabricam, ordinem, situm, motum, dispositionem, pulchritudinem, varietatem, consensum in ordine ad suos fines, non possunt absque dementia refundi in fortuitum atomorum concursum, sed necessario adscribi debent intelligentiae cuidam supremae horum omnium opifici et directrici. Atqui haec est Deus, cum per Deum intelligant omnes supremum mundi conditorem et rectorem. Ergo datur Deus. — Probatur antecedens. Opus exquisite elaboratum, v. g., domus regia, horologium, elegans statua vel pictura, non posset absque dementia adscribi casui vel fortunae, et non peritissimo artifici. Ergo, a fortiori, ordinata et mirabilis totius mundi, imo solius corporis humani dispositio, in qua longe plus artificii et industriae elucet, quam in exquisitissimis operibus arte humana factis, non potest absque dementia fortuito atomorum concursui, et non supremae intelligentiae, adscribi. Et sane, si mundus iste tanta partium varietate tamque apta omnium in suos fines dispositione mirabilis, fortuito atomorum concursu sit factus, dicant velim cur eodem hoc fortuito atomorum concursu non sit aliquando effectum horologium vel regale palatium, statua vel pictura, et alia quae videmus arte humana fieri; vel, ut ait Tullius6, quare poemata Homeri non fiunt similiter ex concursu fortuito characterum, vel regia domus ex fortuita lignorum et lapidum congerie, vel tabulae pictae ex fortuito colorum in eas delapsu. — Hanc rationem fusius expositam videbis apud auctores.

Articulus III: De Atheismo

[Atheus, ἀ θεός graece, idem latine sonat ac non Deus, vel sine Deo : unde atheismus est ignorantia vel negatio divinitatis. — Hinc duplex species atheismi, atheismus nempe negativus, qui est Dei nescientia, seu carentia notionis existentiae Dei, et atheismus positivus, qui est positiva negatio existentiae Dei : primus ex ignorantia, secundus ex errore surgit.

Duplex de Deo haberi potest cognitio : una explicita et formalis, qua Deus cognoscitur sub conceptu Divinitatis, nempe ut est suprema omnium causa, ens necessarium, et caetera hujusmodi; alia implicita et virtualis, quae non terminatur praecise ad Deum ut Deus est, seu sub conceptu Divinitatis, sed ad bonum honestum, vel ad aliud objectum in cujus cognitione Deus, causa illius boni vel objecti, necessario involvitur, et consequenter implicite cognoscitur. — Cognitio explicita et formalis iterum in distinctam et confusam dividitur, prout nempe natura seu quidditas ejus, scilicet esse divini constitutivum, clare concipitur; vel cognoscitur quidem Deum esse causam supremam et universalem, sed notione generica quae non aperit quid sit Deus in se, seu ex quo constituatur divina essentia.

Duplex similiter est ignorantia de existentia Dei, ex qua constituitur atheismus negativus : alia vincibilis, quae a voluntate pendet, quatenus aut negligentia aut malitia homo nihil agit ut cognitionem acquirat; alia invincibilis, quae (si forte existat) a voluntate non pendet, et per media in hominis potestate posita vitari non potest.

Hic quaeritur utrum dari possint athei negativi, qui ignorent existentiam Dei.

Haec quaestio ponitur vel in ordine juris, an scilicet dari possint, vel in ordine facti, nempe an revera inveniantur. — In ordine facti, non existunt athei negativi, nam homo ubique necessario in societate vivit, et nullus est populus apud quem idea Dei, quantumvis offuscata et deturpata, non admittatur.

An vero in ordine juris existere possit atheus negativus, qui ita invincibiliter ignoret Deum, ut eum ne confuse quidem cognoscat ut supremam et universalem causam?

Tria principia ab Angelico mutuata responsioni opportune praefigurantur:

1º « Inest homini naturale desiderium cognoscendi causam, cum intuetur effectum... Si igitur intellectus rationalis creaturae pertingere non possit ad primam causam rerum, remanebit inane desiderium naturae1. » — Hoc principium apparet vel in pueris, quibus inest naturalis curiositas.

2º Illud autem desiderium manifestat aperte in apprehensione effectus apprehendi simul, confuse saltem, existentiam causae, quae est effectui evidenter correlativa: secus desiderium illud non esset, deficiente notione causae, quae ipsius desiderii est terminus.

3º « Quod naturaliter desideratur ab homine, naturaliter cognoscitur ab eodem2, » vel saltem cognosci potest. Ut enim rectissime in hunc locum S. Thomae notat Cajetanus, « natura non largitur inclinationem ad aliquid ad quod tota vis naturae perducere nequit: » secus naturaliter homo appeteret aliquid a quo cognoscendo naturaliter etiam retraheretur; quod contradictionem implicat.

His positis, quaestio solvitur.]

Articulus IV: Utrum possit dari ignorantia invincibilis de existentia Dei?

Dico: Non potest dari ignorantia invincibilis de existentia Dei ut auctoris naturalis.

Probatur 1º ex Scripturis. Dicuntur indiscriminatim inexcusabiles qui Deum ignoraverunt, Rom., I, 20. Ergo vincibiliter et culpabiliter ignoraverunt. Dicitur insuper, Ps. LXXVIII, 6: Effunde iram in gentes quae te non noverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt. Atqui id non diceret Propheta divinitus inspiratus, nisi ignorantia eorum foret vincibilis et culpabilis. Ergo.

Probatur 2º ex Patribus. Augustinus dicit, In Ps. LXXIV: « Deus ubique secretus, ubique publicus, quem nulli licet ut est cognoscere, et quem nemo permittitur ignorare. » Chrysostomus, in haec verba: Caeli enarrant gloriam Dei, dicit, Hom. IX ad pop. Antioch.: « Scytha, et barbarus, et Judaeus, et Aegyptius, et omnis homo super terram vadens, hanc vocem audit... In hunc pariter librum et idiota et sapiens intueri poterunt. » Gregorius Magnus, lib. XXVII Moral., c. 9: « Omnis homo, eo ipso quod rationalis est conditus, debet ex ratione colligere, eum qui se condidit, Deum esse. »

Probatur 3º ratione, qua etiam fit satis fundamento adversae sententiae:

[1º Conclusio nostra ex praemissis principiis evidenter infertur. Ex una parte enim creaturae tum quoad earum motum et dispositionem, tum quoad earum subordinationem causalitatis, tum quoad earum contingentiam, tum denique quoad diversos earum gradus perfectionis, quotidie ante oculos hominis objectae habentur, et quatenus effectus a causa dependentes, aptae sunt per seipsas ducere in cognitionem existentiae primi motoris immobilis, primae causae efficientis, supremae intelligentiae ordinatricis omnium in finem, entis necessarii et perfectissimi: quibus omnibus accedit conscientia de existentia temporanea nostra et de imperfecta natura intelligentiae nostrae. — Ex altera parte vero, est desiderium naturale cognoscendi causam quae confuse apprehenditur statim a mente nostra in cognitione effectus; cui desiderio explendo, ratio, naturali vi ratiocinandi qua gaudet, naturaliter apta est, ut dictum est in tertio principio supra enuntiato. Igitur, si ex creaturis homo ratione utens non cognoscit creatorem, merito affirmandum est eum non facere quod in se est, et desidia turpi et culpabili negligit certe rationem naturalem applicare inquisitioni veritatis primariae ex qua caetera profluunt, et qua abscissa, nulla alia stare potest. Excluditur ergo ab ipso, juxta datam definitionem, ignorantia invincibilis. Aliunde]

2º Quamvis existentia Dei non sit per se nota quoad nos, ut diximus supra, sed sit ex creaturis demonstrabilis, haec tamen demonstratio est tam facilis, tam obvia, ut nullus sit mentis compos, quantumvis rusticus aut barbarus, qui illius non sit capax, aut saltem cui ex inspectione mundi aut sui ipsius non incidat aliqua suspicio aut conjecturalis opinio alicujus supremi numinis aut rectoris, ut patet ex Scripturis et Patribus citatis, qua prosita, tenetur inquirere quis sit: quod si negligat, vincibiliter ignorat. Ergo.

Adde quod, si homo posset invincibiliter ignorare Deum, quantumvis scelestus foret, nullum peccatum mortale committeret. Peccatum enim mortale est offensa Dei, non potest autem offendi qui invincibiliter non cognoscitur.

[Hic notanda est propositio damnata ab Alexandro VIII: « Peccatum philosophicum seu morale est actus humanus disconveniens naturae rationali et rectae rationi; theologicum vero et mortale est transgressio libera divinae legis. Philosophicum, quantumvis grave, in illo qui Deum vel ignorat vel de Deo actu non cogitat, est grave peccatum, sed non offensa Dei neque peccatum mortale dissolvens amicitiam Dei, neque aeterna poena dignum. » — Haec propositio, quam effinxerat Arnaldus, suisque adversariis de more attribuebat, fuit notata uti scandalosa, temeraria, piarum aurium offensiva et erronea.]

Articulus V: An existant athei theoretici?

[Atheismo negativo excluso, altera quaestio movetur, an scilicet athei positivi inveniri possint, qui scilicet sibi erroneis rationibus persuadeant Deum non existere.

Hic iterum distinctio ponenda est. Athei enim positivi dividi solent in practicos et theoreticos. — Practici Deum existere ratione percipientes, sic tamen vitam moralem instruunt, ac si Deus non esset. De talibus hic non quaeritur; hujusmodi enim atheos non solum supponi posse, sed de facto reperiri, tristis experientia, praesertim his turbatis et miserrimis temporibus, satis superque demonstrat. — Athei vero theoretici, si forsan dentur, illi dicuntur qui asserunt se mente tenere revera Deum non existere.

Dico: 1º Probabilius est atheos theoreticos revera persuasos non existere.

Dicimus imprimis probabilius, quia cum sermo sit de individuis, quaestio non potest demonstrative definiri. Dicimus secundo atheos revera persuasos, quia non agitur hic de dubitantibus, qui extra causam sunt; nam negari non posse videtur aliquod dubium suboriri et ad breve tempus mentem occupare posse.

Probatur propositio sic explicata. — Qui speciem incredulitatis quoad Dei existentiam prae se ferunt, sunt homines qui notione divinitatis ab infantia fuerunt imbuti et in ipsa creverunt, quin demonstrationes ignorent quibus Dei existentia plenissime probatur. Fierine igitur potest ut homo ita naturam et rationem exuat, ut firma subjectiva persuasione teneat quod naturae et rationi tam aperte repugnat? Id sane incredibile omnino videtur. Hinc Seneca ait: « Mentiuntur qui dicunt se non sentire esse Deum; nam, etsi tibi affirment interdiu, noctu tamen et soli dubitant.1 » Et ipse Bayle, vir certe hac in re minime suspectus, et qui praecipuos sui saeculi atheos amicitia aut experientia cognoscebat, haec habet in suo Dictionario historico-critico: « Probabile admodum est eos qui in coetibus hominum magis vulgatas religionis veritates impugnare affectant, plus quam revera sentiunt dicere. Vanitas magis quam conscientia in eorum disputationibus locum habet.»2 Et revera plures qui ut atheismi coryphaei celebrabantur, morti proximi, mente lucida gloriae quam suis negationibus sibi comparare voluerant falsitatem considerantes, et ineluctabilem quaestionem de origine et fine hominis serio revolventes, Deum compulsi agnoverunt et confessi sunt, illum vel ut misericordem implorantes, vel ut implacabilem judicem blasphemantes. Certum est ergo, [quamvis forsan conati fuerint antea sibi persuadere Deum non existere, praesertim ut liberius suis cupiditatibus indulgerent, eos non revera persuasos fuisse illum non esse.

Dico: 2º Probabile est etiam non posse dari atheos theoreticos vere et firmiter persuasos.

Quidquid enim se credere jactitent qui atheos se dicunt, omnino impossibile videtur quod spectaculo Universi homo rationis compos non commoveatur, et in Universo vestigia alicujus Mentis supremae non aliquo modo detegat. Utique tenebrae, pravitate praesertim passionum, possunt offundi tam relucenti veritati, sed non sic tamen ut ratio illis tenebris non reluctetur et impediat quominus homo pacifice quiescat in errore non-existentiae Dei. Hoc saltem credendum est ei cui cordi est humanae naturae honor. Et hinc est quod qui atheismus profitentur, aut scepticismus ostentant, dubium universale proclamando, aut pantheismum docent, germanam notionem divinitatis, quam negare non possunt, pervertendo.]

Dissertatio II: De natura seu quidditate Dei et Ejus attributis in communi

Articulus I: Quodnam sit constitutivum divinae naturae?

Non est quaestio de constitutione physica divinae naturae secundum quod est realiter in se; sic enim certum est quod omnes perfectiones sive absolutae sive relativae Deum realiter constituant, cum omnes identificentur in ipsa Dei natura, quae in se est simplicissima.

Neque etiam quaestio est de natura divina large et in ampla quadam significatione sumpta pro ente increato quo distinguitur a creaturis, et quod se habet per modum transcendentis, reperiturque in omnibus attributis, eo proportionali modo quo ratio entis creati imbibitur in omnibus differentiis et modis creaturarum.

Sed quaestio est de natura seu essentia stricte sumpta pro eo quod primum in Deo concipitur, tanquam fons et origo caeterarum proprietatum, a quibus proinde virtualiter distinguitur, et in quibus sub hac ratione non concipitur transcendentaliter inclusum; hoc est de constitutivo metaphysico, seu essentiali differentia naturae divinae, prout a nobis viatoribus imperfecte in hoc statu concipitur, tanquam differentia ejus essentialis et origo caeterarum perfectionum, ut in homine rationalitas.

Dico primo: Natura seu essentia Dei non constituitur metaphysice per aseitatem.

Probatur 1° ratione fundamentali. Illud est formale constitutivum divinae naturae, quod distinguit illam, non a creaturis tantum, sed etiam ab attributis, personis, caeterisque formalitatibus divinis. Atqui ratio entis a se id non praestat. Ergo, etc. — Major patet; quia hic, ut dictum est, non agitur de natura divina large sumpta pro entitate increata, sub qua ratione distinguitur a creatis, sed de ea stricte sumpta prout est radix attributorum divinorum, adeoque virtualiter ab illis distincta. — Probatur minor. Ratio entis a se ex sua ratione formali est praedicatum transcendens omnes formalitates seu perfectiones divinas, in eisque formaliter imbibita. Atqui tale praedicatum non distinguit naturam ab attributis. Ergo. — Patet major; omne enim quod est in Deo, est ens a se. — Patet etiam minor, quia per illud non distinguuntur natura et proprietas per quod conveniunt, et quod in illis omnibus formaliter reperitur. Haec ratio militat etiam contra sententiam Scoti, quia infinitas, in qua reponit essentiam divinam, est etiam praedicatum transcendens.

Huic rationi fundamentali respondent 1° et communiter adversarii, esse a se, posse tripliciter sumi: 1° pro negatione essendi ab alio tanquam a causa reali cum dependentia: et sic, inquiunt, quidquid est in Deo, est ens a se. 2° Pro negatione essendi ab alio tanquam a principio formali sine dependentia, et sic Pater aeternus est ens a se, non tamen Filius et Spiritus sanctus. 3° Pro negatione essendi ab alio tanquam a causa virtuali, seu radice, et hoc soli essentiae divinae competit. Fatentur itaque aseitatem primo modo non constituere naturam divinam, quia sic est transcendens omnia attributa; nec etiam secundo modo sumpta, quia alias Filius et Spiritus Sanctus, qua tales, non haberent naturam divinam, cum habeant esse a Patre tanquam a principio. Sola aseitas ergo tertio modo sumpta est constitutivum naturae divinae, cum illa ut sic non sit transcendens attributa, sed radix eorum.

Sed contra. Haec responsio manifeste petit principium, et supponit aut non attingit quod est in quaestione. Ergo nulla. — Probatur antecedens. Aseitas tertio modo sumpta, hoc est, non esse ab alio tanquam a radice, sed esse potius radix aliorum, constituit naturam divinam, inquiunt. Atqui non hoc est quod quaeritur, id enim omnes fatentur; sed quaeritur cui formalitati seu rationi in Deo id conveniat, quod non sit ab alio tanquam a radice, sed potius sit radix ceterorum: quod haec responsio adversariorum nullo modo probat aut ostendit, cum fateantur non esse aseitatem primo aut secundo modo. Ergo.

Confirmatur et magis explicatur haec ratio. Dicere quod non esse ab alio tanquam a radice, sed esse radix ceterorum, constituat naturam, et e contra quod esse ab alio tanquam a radice, constituat proprietates, est probare quid sit natura et quid sint proprietates in communi, non autem quid sint in hac re particulari, scilicet in Deo, vel cui ejus formalitati conveniant; quod tamen hic quaeritur. Ergo idem quod ante. — Probatur major. Non esse ab alio tanquam a radice, sed esse radix ceterorum, item esse ab alio tanquam a radice, sunt definitiones naturae et proprietatum in communi, quae non conveniunt magis Deo quam homini aut aliis creaturis. Pariter enim dico de natura hominis, quod sit quod non est ab alio tanquam a radice, sed quod sit potius radix ceterorum, et de ejus proprietate, quod sit ab alio tanquam a radice; sed, si quaeratur quid sit in homine quod non est ab alio tanquam a radice, sed quod est radix aliorum: respondebo quod sit rationalitas. Et hoc est quod quaeritur nunc in Deo et quod in ipso debent assignare adversarii. Non est, ut jam diximus et fatentur, aseitas primo et secundo modo, nec, ut patet, aseitas tertio modo. Ergo nulla ex assignatis ab adversariis: et haec ratio, cujus nondum solutionem audivi aut vidi, me fluctuantem in hanc inflexit sententiam.

Probatur 2°. Deus debet constitui per gradum intelligendi. Ergo non per gradum essendi seu entis a se. — Probatur antecedens. 1° Deus cum sit ens perfectissimum, debet constitui per gradum perfectissimum. Atqui ex quatuor gradibus naturam constituentibus, scilicet essendi, vivendi, sentiendi et intelligendi, perfectissimus est gradus intelligendi. Ergo. — Prob. 2° antecedens, ex doctrina S. Thomae infra quaest 93, a. 3. Inter creaturas angeli tantum et homines facti sunt ad imaginem Dei, id est aliquid participant et imitantur de natura Dei, eo quod sint intellectuales. Ergo natura Dei constituitur per gradum intelligendi, et non per gradum essendi, alioquin omnes creaturae factae essent ad imaginem Dei.

Dico secundo: Intelligere divinum, non radicale, sed actuale, sub ratione ultimae actualitatis per se subsistentis, constituit metaphysice divinam naturam. Unde Dei descriptio erit haec: Ens summe et actualissime intelligens.

Probatur 1°. Juxta quae modo diximus in probatione secunda praecedentis conclusionis, natura divina metaphysice constituitur per gradum intellectivum; et cum sit actus purissimus expers omnis potentialitatis, debet constitui per id quod in illo gradu est actualissimum, nec habet umbram potentialitatis. Atqui tale est intelligere actuale, et non radicale. Ergo. — Probatur minor. Vel sermo est de intelligere radicali remoto, quod est ipsa substantia immaterialis, vel de proximo, quod est potentia intellectiva. Atqui utrumque, modo nostro concipiendi, se habet ad intelligere actuale per modum potentiae ad actum, seu actus primi ad secundum. Ergo.

Probatur 2° conclusio. Illud est constitutivum naturae cujuslibet, non quod in ea quovis modo primum concipitur, alioquin ratio substantiae in homine foret constitutivum naturae humanae; sed quod in ea primum concipitur ut quid actualius et perfectius, unde fit quod sit radix et origo ceterarum perfectionum. Atqui inter omnes Dei perfectiones, prima quae concipitur ut actualior et perfectior non est intelligere radicale seu potentia intelligendi, sed ipsum intelligere actualissimum et perfectissimum. Ergo.

Objicies contra secundam conclusionem: Intelligere actuale est essentialiter operatio. Atqui operatio non constituit naturam operantem, sed constitutam supponit. Ergo.

Resp. Dist. minorem. Operatio finita quae est accidens non constituit naturam operantem, sed constitutam supponit, conc. minorem. Operatio infinita per se subsistens, nego minorem. Disparitas est quod sit de ratione operationis quae est finita et accidens superadditum operanti, quod egrediatur ab ipso operante, ideoque supponat ipsum constitutum. At vero de ratione operationis infinitae et per se subsistentis non est quod egrediatur ab operante, sed tantum quod sit ejus ultimus actus cum ipso identificatus absque virtuali distinctione. Quia in ente infinito nihil potest concipi, nisi maneat actus purus in conceptu nostro; non maneret autem actus purus natura operans, si conciperetur ut distincta ab ultimo suo actu ab ipsa egrediente et sub ratione actus primi ad illum. Operatio igitur ut emanans a principio et sub conceptu ab, non est formaliter in Deo, quod bene nota, sed eminenter virtualiter tantum, in quantum eadem entitas in Deo eminenter facit totum quod in rebus creatis facit operatio egrediens et principium a quo egreditur. Et ideo dicendum, naturam divinam constitui per intellectionem, non sub ratione operationis ut emanantis, vel sub conceptu ab, sed sub ratione ultimae actualitatis per se subsistentis.

[Fatendum est sententiam quae vult essentiam divinam constitui per aseitatem esse communiorem. Quamvis autem prima fronte opponi videatur sententiae quam propugnat auctor noster, possunt utcumque inter se conciliari. Duplex enim via aperitur ad cognoscendum Deum: una a posteriori, qua pervenimus ad Ens a se, praecontinens omnes perfectiones quae sunt in creaturis, et eminentiori modo quam sunt in istis; alia a priori, qua investigando divina attributa, eaque ad invicem comparando, perfectiorem notitiam essentiae divinae acquirimus, determinando inter eadem attributa illud quod respectu nostri se habet quasi differentiam specificam actualius et perfectius naturam ipsam divinam exhibentem, et unde consequenter promanare intelliguntur cetera alia.

Quibus positis, videtur dici posse quod, si agatur de constitutivo Dei metaphysico prout a posteriori, secundum principium causalitatis, concipitur et infertur primitus de Deo, aseitas debeat haberi ut tale constitutivum, sicut probant argumenta eorum qui stant pro aseitate. Si vero sermo sit de constitutivo metaphysico actualiori et determinatiori secundum quod reperitur ex demonstrationibus a priori, supremus intelligendi gradus potest dici constitutivum metaphysicum divinae essentiae, et in hoc sensu recte argumentatur Billuart, aliique cum ipso. Quia vero ea quae sunt a priori argumenta magis essentiam rei aperiunt et declarant, posterior haec explicatio clarior videtur, et ideo anteponenda.]

Articulus II: De attributis divinis in communi

An et quo modo a se invicem et ab essentia distinguantur?

Attributum proprie sumptum communiter definitur perfectio simpliciter simplex1, necessario et formaliter in Deo existens, et ad essentiam constitutam modo nostro concipiendi consequens.

Distinguuntur attributa in absoluta et respectiva. Absoluta dicuntur quae pertinent ad esse divinum, ut simplicitas, immensitas, etc. Respectiva, quae pertinent ad operationes, ut scientia, providentia, omnipotentia, etc. Item quaedam sunt negativa, quae removent a Deo imperfectiones, ut esse infinitum, immensum, immutabilem, etc., qua via melius et facilius cognoscitur Deus; facilius enim est dicere quid non sit Deus, quam quid sit. Quaedam affirmativa, quae de Deo affirmative enuntiantur, ut bonitas, justitia, etc.

Verum, etsi dicamus plura attributa, observandum est, non esse plura realiter, propter summam Dei simplicitatem et unitatem, sed esse plura virtualiter tantum, quatenus entitas Dei simplicissima aequivalet pluribus perfectionibus creatis realiter distinctis.

Distinctio est carentia identitatis, ea enim dicuntur distingui, quae non sunt idem. Dividitur in distinctionem realem et distinctionem rationis.

Distinctio realis est identitatis carentia quae datur a parte rei, independenter ab intellectu. Est duplex: una realis simpliciter, quae dicitur major; altera realis modalis, quae dicitur minor. Realis major est inter entia perfecta quae ab invicem separantur vel separari possunt, ut inter Petrum et Paulum, inter corpus et animam. Realis minor est inter rem et ejus modum, ut inter Petrum et ejus sessionem, vel inter duos modos, ut inter sessionem et stationem. Dicuntur modi, quia sunt minutae entitates, quae quamvis sine subjecto esse non possunt, subjectum tamen potest esse sine illis, unde ab eo dicuntur modaliter distingui. Dari vero tales entitates ipso sensu constat et probatur in Metaphysica.

Distinctio rationis est identitatis carentia sub conceptu tantum inter ea quae a parte rei non sunt distincta, sed unum et idem. Est etiam duplex, una rationis ratiocinantis, altera rationis ratiocinatae. Prima est quae fit sine fundamento in re, ut si distinguas inter Tullium et Ciceronem, aut si concipias idem praedicari de se ipso, dicendo, v. g., Cicero est Cicero; tunc enim idem suppositum enuntiatum per modum subjecti et praedicati concipio quasi duplicatum, unde resultat in mente quaedam distinctio. Secunda est quae fit cum fundamento in re, ut si distinguas, v. g., inter justitiam et misericordiam in Deo; quamvis enim justitia et misericordia identificentur realiter in eadem essentia divina et sint unum et idem re cum illa, quia tamen haec simplex essentia aequivalet justitiae et misericordiae distinctis realiter in creaturis, sicque est virtualiter multiplex, praebet intellectui nostro fundamentum eas distinguendi in Deo. Hujus ergo distinctionis duplex assignari potest fundamentum. Primum est dicta eminentia rei sibi identificans plures perfectiones realiter distinctas in inferioribus. Secundum est imperfectio intellectus nostri, qui cum has omnes perfectiones una simul attingere non possit, illas distinctis actibus, ac si forent distinctae, concipit; unde resultat distinctio in intellectu. Haec distinctio quae, dum spectatur in intellectu, dicitur rationis ratiocinatae cum fundamento in re, dum spectatur in re, dicitur virtualis; quia praestat quod praestaret distinctio realis, et ipsi aequivalet ad verificationem contradictoriarum de eadem re.

Scotus cum suis hanc distinctionem rationis ratiocinatae seu virtualem rejicit, aliamque adstruit, quam dicit actualem, formalem ex natura rei: actualem, quia est a parte rei ante omnem mentis conceptum; formalem, quia non est inter res quae propria gaudent existentia, sed inter formalitates seu modos ejusdem rei; ex natura rei, quia resultat ex eo quod unum non sit de conceptu formali alterius. Hanc distinctionem dicit non esse realem, quia non est inter res, quamvis fateatur hoc sensu esse realem, quod sit a parte rei independenter ab intellectu; neque est rationis, quia, ut dictum est, antecedit omnem actum intellectus: unde, juxta illum, est media inter distinctionem realem et distinctionem rationis.

Quaestio est igitur qua distinctione attributa divina a se invicem et ab essentia distinguantur. Eadem est difficultas de relationibus divinis respectu essentiae, quae, quamvis pertineat ad tractatum de Trinitate, pariter hic resolvetur.

Suppono 1° contra Gualterum, Abbatem Joachim, Palamitas et Gilbertum, neque attributa a se invicem et ab essentia, neque relationes ab essentia in Deo distingui realiter entitative; quia opposita sententia est definita in Conciliis Lateranensi et Remensi, et patebit ex confutatione distinctionis Scotisticae. Si enim haec non distinguantur actualiter formaliter, a fortiori non distinguuntur actualiter realiter.

Suppono 2° contra Aetianos et Nominales, haec praefata distingui plusquam distinctione rationis ratiocinantis: patebit ex assertione distinctionis virtualis. Igitur

Dico 1°: Divina attributa non distinguuntur a se invicem et ab essentia, neque relationes ab essentia, distinctione actuali formali, vulgo Scotistica.

Probatur 1° argumento deducto ex Scripturis. Quae actualiter formaliter in re ab aliquo distinguuntur, non possunt de illo praedicari in abstracto, sed potius negari; quia, cum abstractum nihil ex se aliud includat quam quod explicat, si praedicaretur de eo a quo formaliter actualiter in re distinguitur, non foret identitas praedicati et subjecti, ut patet in his praedicationibus: « Petrus est humanitas, est justitia, est bonitas. » Atqui, juxta Scripturas, attributa praedicantur de Deo in abstracto; sic Joann., xiv, 6: Christus dixit de se ipso: Ego sum via, veritas et vita. Unde S. Bernardus in concilio Remensi requisitus ut scripto proferret quid sentiret contra Gilbertum, « scribatur, inquit, stylo ferreo, in ungue adamantino, et sculpatur in silice, quod divina essentia, forma, natura, deitas, bonitas, sapientia, virtus, potentia, magnitudo, vere Deus est. » Ergo.

Probatur 2°. Concilium Remense contra Gilbertum Porretanum, et Lateranense2, sub Innocentio III, contra Abbatem Joachim damnarunt et rejecerunt distinctionem vere et proprie realem in divinis: id fatentur Scotistae. Atqui distinctio actualis formalis ante omnem mentis conceptum est vere et proprie realis. Ergo. — Probatur minor. Id est vere et proprie reale, quodcumque sit, sive substantia, sive modus, sive identitas, sive distinctio, sive accidens, sive actio, quod est vel esse potest a parte rei independenter ab intellectu; haec enim est definitio entis vere et proprie realis. Atqui distinctio actualis formalis Scoti est a parte rei independenter ab intellectu. Ergo.

Probatur 3° duplici ratione. Prima sic proponitur. Deus est summe simplex. Atqui non potest stare summa simplicitas cum distinctione reali formali. Ergo. — Major est certa de fide. — Probatur minor. Distinctio realis formalis in Deo importat compositionem realem formalem in Deo, eo modo scilicet quo est distinctio. Atqui non potest stare summa simplicitas cum compositione formali reali. Ergo. — Minor patet et admittitur. — Probatur major, 1° Compositio est distinctorum unio. Atqui distincta formaliter realiter in Deo, si sint, sunt divinitati et inter se unita. Ergo distinctio realis formalis in Deo importat compositionem realem in Deo. Probatur 2° eadem major. Ex distinctione reali entitativa in Deo, si daretur, infertur et inferebant Patres adversus Gualterum et Gilbertum compositionem realem entitativam in Deo. Ergo ex distinctione reali formali in Deo, legitime infertur compositio realis formalis in Deo.

Secunda ratio petitur a summa Dei unitate, et sic formatur. « Sicut Deus est summe simplex, sic est summe unus, imo unissimus, si id dici posset, » inquit divus Bernardus. Atqui distinctio formalis realis opponitur huic summae unitati: tum quia, fatente ipso Patre Henno, importat pluralitatem realem formalem, pluralitas autem diametraliter opponitur unitati; tum quia se habet distinctio ad unitatem sicut compositio ad simplicitatem. Atqui compositio realis formalis evertit summam simplicitatem, fatentibus adversariis. Ergo distinctio formalis realis destruit summam unitatem.

Dico 2°: Attributa divina a se invicem et ab essentia, item relationes ab essentia distinguuntur distinctione virtuali, seu rationis ratiocinatae, non quidem majori quae sit per modum excludentis et exclusi, sed minori, quae est per modum impliciti et expliciti.

Probatur prima pars. Ea dicuntur distingui virtualiter quae, quamvis sint in se res simplicissima, aequivalent tamen pluribus realiter distinctis et diversos producunt effectus: unde praebent intellectui nostro fundamentum formandi distinctos conceptus inadaequatos quasi rerum reipsa distinctarum; ex quo resultat in mente distinctio quaedam, quae dicitur rationis ratiocinatae seu cum fundamento in re. Atqui in Deo attributa, relationes et essentia sunt una res simplicissima, ut constat ex dictis, aequivalens tamen pluribus realiter distinctis in creaturis, diversos producens effectus, indeque praebens intellectui nostro fundamentum diversos de ea conceptus inadaequatos formandi; ex quo resultat in intellectu distinctio rationis cum fundamento in re. Ergo.

Probatur secunda pars. Distinctio rationis ratiocinatae major, seu quae se habet per modum excludentis et exclusi, ea est qua unum cum fundamento in re ita ab alio praescinditur, ut nullo modo, etiam implicite, illud in conceptu includat, sed ad illud in potentia remaneat ut quid contrahibile et perfectibile per illud tamquam per aliquid extraneum. Atqui talis distinctio in Deo concipi non potest. Ergo. — Probatur minor. Quidquid divinum seu quidquid in Deo concipitur, concipi debet ut actus purissimus et ens in genere entis infinitum. Atqui repugnat concipere cum fundamento in re actum purissimus et ens infinitum in potentia contrahibile et perfectibile per aliud tamquam per aliquid extraneum; hoc enim esset destruere conceptum actus purissimi, de cujus ratione est excludere omnem potentialitatem et imperfectionem, et conceptum entis infiniti, de cujus ratione est includere saltem implicite omnem rationem entis. Ergo.

Objicies contra primam conclusionem. Talis est distinctio qualis est contradictio. Atqui ante omnem mentis operationem de essentia, attributis et relationibus divinis, affirmatur quaedam contradictio, seu potius verificantur contradictoria. Ergo. — Major est certa. — Probatur minor. Sic ante omnem mentis operationem vere dicitur: « Deus est formaliter Deus deitate, non justitia. Intellectus generat, voluntas non generat. Essentia communicatur Filio, paternitas non communicatur. » Ergo. Ita Franciscus Henno.

Resp. 1°. Retorqueo argumentum. Talis est distinctio qualis est contradictio. Atqui inter essentiam divinam et relationes non solum est contradictio formalis, seu quoad formalitates, sed realis entitativa, seu quoad entitates; vere enim essentia non solum formaliter, sed realiter entitative communicatur Filio, non paternitas, alioquin Pater distingueretur a Filio formaliter tantum et non realiter entitative, quod admitti non potest. Ergo.

Resp. 2° directe ad argumentum, quod ex omni parte nutat, et 1°. Potest negari major, quamvis certam dicat P. Henno. Etenim de re simpliciter et formaliter una, sed virtualiter distincta et multiplici potest idem affirmari et negari, sicque verificari quae videntur contradictoria, quia vere et proprie non sunt contradictoria nisi quae affirmantur et negantur de eodem sub eadem ratione; ubi autem res est virtualiter distincta et multiplex, quae videntur contradictoria non enuntiantur de eodem sub eadem ratione, sed sub diversa. Sic essentia divina, prout aequivalet intellectui creato, generat; prout aequivalet voluntati, non generat. Essentia divina, prout est absoluta, communicatur, prout aequivalet relativo, non communicatur. Nota enim bene, quod quae in creatis realiter distinguuntur, identificentur in Deo, salvis suis naturis. — Consequenter ad haec, debet etiam negari minor, nimirum de essentia divina, attributis et relationibus verificari contradictoria proprie dicta.

Sed claritatis majoris gratia, dist. maj. Talis est distinctio formaliter vel virtualiter, qualis est contradictio, conc. maj. Talis est distinctio semper formaliter qualis est contradictio, nego maj. Sufficit enim, ut dictum est, distinctio virtualis quae actuali reali aequivalet, qualis est eminentia seu virtualis multiplicitas divinae entitatis. Eo enim titulo dicitur distinctio virtualis, quia ratione infinitae entitatis praestat eminenter quod praestaret formaliter distinctio realis. Hinc inferes ipsam distinctionem formalem quam tantopere jactitant Scotistae, non sufficere ad verificandam contradictionem stricte realem in divinis. Cum enim ad hoc requiratur distinctio stricte realis, vel stricte reali aequivalens, — talis enim, inquiunt, debet esse distinctio qualis contradictio, — nec eorum distinctio formalis sit stricte realis, nec ipsi aequivaleat, sequitur quod non sit sufficiens ad hunc effectum, sicut nostra virtualis, quae aequivalet stricte reali.

[Statuta distinctione quae admitti potest inter attributa Dei ad se invicem comparata et ad essentiam divinam relata, inquirendum est an inter se quadam praecellentia differant.

Petes igitur 1° an omnia attributa in Deo sint aequalia.

Resp. 1° si sermo sit de attributis prout sunt a parte rei, ea esse aequalia, non aequalitate positiva quae peteret realem distinctionem, sed aequalitate negativa, quae consistit in negatione excessus; sunt enim in re unum et idem.

Resp. 2°, si sermo sit de illis prout a nobis concipiuntur, sub distinctione. Vel considerantur sub ratione entis increati et infiniti, quam transcendentaliter includunt, et sic sunt aequalia; quia haec ratio, utpote indivisibilis et unica, omnibus aequaliter imbibitur. Vel considerantur sub ratione explicita et per analogiam ad similes perfectiones in creatis, et sic sunt inaequalia secundum quid; quia intellectus, v. g., explicat majores perfectiones quam voluntas, et sic de ceteris.

Petes 2° an Deus et beati faciant etiam distinctionem rationis inter essentiam et attributa.

Resp. probabilius negative, quia fundamenta distinctionis ratiocinatae sunt, partim eminentia rei, partim imperfectio intellectus diversis conceptibus inadaequatis rem attingentis. Deus autem unico intuitu suam eminentissimam essentiam attingit: item et beati, saltem visione beatifica, quia Deum cognoscunt unica et simplicissima specie, nimirum divina essentia gerente vices speciei tam impressae quam expressae.

Dixi, saltem visione beatifica; quia non videtur repugnare quod beati per cognitionem aliam, quam habent extra Verbum, possint formare diversos conceptus de essentia Dei, et sic formare distinctionem rationis.]

Dissertatio III: De attributis in particulari quae pertinent ad divinum esse

[Inter attributa quae in Deo concipimus, quaedam spectant ad ejus esse seu substantiam, quaedam ad operationem. Cum prius sit esse quam operari, prius agimus de iis quae spectant ad esse divinum, deinde de iis quae spectant ad ejus operationem, ut de scientia, de providentia, etc. Cum vero, docente D. Thoma, I Contra gentes, cap. 14, «ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis,» seu negationis, removendo scilicet ab ipso imperfectiones creaturarum, potius quam via affirmationis, tribuendo ei divinas perfectiones quas satis capere non valemus, ideo cum S. Doctore a negativis incipimus, et 1º de simplicitate Dei, seu non compositione esse divini, agimus. Unde sit]

Articulus I: De simplicitate Dei

Articulus II: De perfectione Dei

Articulus III: De bonitate Dei

Tractatus I: De infinitate Dei

Tractatus II: De immensitate Dei

Articulus IV: De immutabilitate Dei

Articulus V: De aeternitate Dei

Articulus VI: An Deus sit unus?

Dissertatio IV: De visione Dei a nobis

Articulus I: Utrum Deus, ut est in se, possit videri oculo corporeo?

Articulus II: Utrum intellectus creatus supernaturaliter adiutus possit videre Deum ut in se est?

Articulus III: Utrum aliquis in hac vita viderit, possitve videre Deum ut est in se?

Articulus IV: Utrum essentia divina videatur aut videri possit per aliquam similitudinem seu speciem?

Dissertatio V: De scientia Dei

Articulus I: Utrum in Deo sit scientia proprie dicta, eaque sit attributum?

Articulus II: De obiecto et divisione scientiae Dei

Articulus III: An et quae scientia in Deo sit causa rerum?

Articulus IV: In quo medio Deus cognoscat alia a se?

Dissertatio VI: De praescientia futurorum

Articulus I: Quid et quotuplex sit futurum?

Articulus II: Utrum Deus certo et infallibiliter cognoscat omnia futura absoluta, contingentia et libera?

Articulus III: Quomodo futura sint praesentia in aeternitate?

Articulus IV: In quo medio Deus cognoscat futura absoluta, contingentia et libera?

Articulus V: De scientia futurorum conditionatorum

Articulus VI: De scientia media

Dissertatio VII: De voluntate Dei

Articulus I: De voluntate Dei secundum se, et eius obiecto

Articulus II: De libertate Dei

Articulus III: Quotuplex sit voluntas in Deo, et an semper impleatur?

Articulus IV: De voluntate Dei circa salutem omnium

Articulus V: Utrum Christus sit mortuus pro omnibus omnino hominibus?

Articulus VI: Utrum Deus omnibus provideat auxilia sufficientia ad salutem?

Dissertatio VIII: De praedefinitionibus seu decretis divinis circa actus nostros liberos

Articulus I: Unde repetenda sit infallibilis efficacia divinorum decretorum circa actus nostros liberos?

Articulus II: Solvuntur obiectiones

Dissertatio IX: De providentia, praedestinatione et reprobatione

Articulus I: De providentia

Articulus II: De praedestinatione

Articulus III: Utrum praedestinatio sit ex praevisis meritis, an mere gratuita

Articulus IV: Solvuntur obiectiones contra utramque conclusionem

Articulus V: De reprobatione

Articulus VI: De motivo reprobationis

Tractatus II: Tractatus de SS. Trinitatis Mysterio

Dissertatio I: De Veritate Mysterii SS. Trinitatis

Articulus I: Articulus I

Caput I: § I: Asseritur veritatis mysterii SS. Trinitatis

Caput II: § II Objectiones a ratione contra integrum mysterium

Articulus II: Utrum sanctissimae Trinitatis mysterium possit lumine naturali cognosci?

Dissertatio II: De processionibus divinarum personarum

Articulus I: Utrum in divinis sint processiones?

Articulus II: Unde processio Verbi habeat quod sit generatio, et non processio Spiritus Sancti?

Dissertatio III: De relationibus divinis

Articulus I: An sint et quot sint in Deo relationes reales?

Articulus II: Utrum relationes divinae habeant existentias relativas realiter inter se et virtualiter ab existentia essentiae distinctas?

Articulus III: Utrum relationes divinae, praeter perfectionem absolutam essentiae, afferant aliam relativam?

Dissertatio IV: De Personis Divinis

Articulus I: Utrum personae divinae constituantur relationibus?

Articulus II: Utrum in Deo secundum se considerato et personis praeintellecto sit aliqua subsistentia absoluta, et praeter illam sint insuper tres subsistentiae relativae

Articulus III: Utrum Spiritus sanctus procedat a Filio?

Articulus IV: De missione divinarum personarum

Tractatus III: Tractatus de Deo Creatore

Dissertatio I: De processione creaturarum a Deo

Articulus I: Utrum omne ens sit effective a Deo?

Articulus II: Utrum Deus sit causa exemplaris et finalis omnium rerum?

Articulus III: De modo emanationis rerum a Deo, qui dicitur creatio

Articulus IV: Utrum solius Dei sit creare

Articulus V: Utrum plures mundi sint possibiles, et mundus existens sit perfectus?

Articulus VI: Utrum creaturae indigeant ut a Deo conserventur?

Dissertatio II: De angelis

Articulus I: De existentia et quidditate angelorum

Articulus II: De loco et motu locali angelorum

Articulus III: De pertinentibus ad intellectum et voluntatem angelorum

Articulus IV: De gratia et gloria angelorum

Articulus V: De culpa angelorum

Articulus VI: De poena daemonum

Articulus VII: De locutione et illuminatione angelorum

Articulus VIII: De custodia bonorum angelorum et impugnatione malorum

Dissertatio III: De opere sex dierum

Articulus I: Utrum sex dies creationis sint reales?

Articulus II: Utrum cosmogonia Mosaica everti possit?

Dissertatio IV: De homine

Articulus I: Utrum primi parentes nostri immediate a Deo conditi fuerint?

Articulus II: An et qua ratione homo sit factus ad imaginem Dei?

Articulus III: Quomodo anima humana corpori uniatur?

Articulus IV: Utrum anima rationalis creetur, vel traducatur a parentibus?

Articulus V: Utrum anima rationalis creetur cum corpus humanum primo constituitur, id est in ipsa conceptione?

Articulus VI: Utrum primus homo creatus fuerit in statu gratiae sanctificantis?

Articulus VII: Quarum rerum cognitionem habuerit homo?

Articulus VIII: Utrum Adam innocens inordinatis concupiscentiae motibus fuerit obnoxius?

Articulus IX: Utrum corpus Adae vere fuerit de limo terrae?

Articulus X: Utrum homo in statu innocentiae fuerit immortalis?

Articulus XI: Utrum in statu innocentiae fuisset generatio ad multiplicationem hominum?

Articulus XII: Utrum in statu innocentiae homines nati fuissent iusti?

Articulus XIII: Utrum in statu innocentiae homines nati fuissent perfecti in scientia?

Articulus XIV: Quodnam fuerit primum peccatum protoparentum nostrorum?

Articulus XV: Quaenam fuerit gravitas peccati primorum parentum?

Articulus XVI: Quae fuerint poenae peccati primorum parentum?

Articulus XVII: Utrum primi parentes poenitentiam egerint et salutem consecuti fuerint?

Tractatus IV: De ultimo fine

Dissertatio I: De ultimo fine in communi

Articulus I: Quid et quotuplex sit finis?

Articulus II: Utrum homo in omnibus suis actionibus agat propter finem, idque sit proprium creaturae rationali?

Articulus III: Utrum idem homo possit appetere simul duos fines ultimos totales et adaequatos?

Articulus IV: Utrum omnia quae homo vult deliberate velit propter ultimum finem?

Articulus V: An et quomodo homo deliberate agens teneatur omnia et singula sua opera referre in Deum?

Dissertatio II: De beatitudine

Articulus I: In quo consistat beatitudo obiectiva hominis?

Articulus II: In quo consistat essentialiter formalis beatitudo hominis?

Articulus III: Utrum animae iustorum corporibus solutae et plene purgatae statim consequantur suam beatitudinem?

Articulus IV: De proprietatibus beatitudinis

Articulus V: De dotibus beatorum

Articulus VI: De aureolis beatorum

↑ Top of work