Summa contra Gentiles, Liber II
Sanctus Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium
First published 1918
The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber II of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XIII (Rome, 1918), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
CONTINUATIO SEQUENTIUM AD PRAECEDENTIA
Meditatus sum in omnibus operibus tuis, et in factis manuum tuarum meditabar. (Psalm. CXLII, 5).
Rei cuiuslibet perfecta cognitio haberi non potest nisi eius operatio cognoscatur. Ex modo enim operationis et specie mensura et qualitas virtutis pensatur, virtus vero naturam rei monstrat: secundum hoc enim unumquodque natum est operari quod actu talem naturam sortitur.
Est autem duplex rei operatio, ut Philosophus tradit, in IX Metaphysicae 1: una quidem quae in ipso operante manet et est ipsius operantis perfectio, ut sentire, intelligere et velle; alia vero quae in exteriorem rem transit, quae est perfectio facti quod per ipsam constituitur, ut calefacere, secare et aedificare.
Utraque autem dictarum operationum competit Deo: prima quidem in eo quod intelligit, vult, gaudet et amat; alia vero in eo quod res in esse producit, et eas conservat et regit. Quia vero prima operatio perfectio operantis est, secunda vero perfectio facti; agens autem naturaliter prius est facto et causa ipsius: oportet quod prima dictarum operationum sit ratio secundae et eam praecedat naturaliter, sicut causa effectum. Quod quidem in rebus humanis manifeste apparet: consideratio enim et voluntas artificis principium est et ratio aedificationis.
Prima igitur dictarum operationum, tanquam simplex operantis perfectio, operationis vindicat sibi nomen, vel etiam actionis: secunda vero, eo quod sit perfectio facti, factionis nomen assumit; unde manufacta dicuntur quae per actionem huiusmodi ab artifice in esse procedunt.
De prima quidem Dei operatione in praecedenti libro iam diximus, ubi est actum de cognitione et voluntate divina 2. Unde, ad completam divinae veritatis considerationem, restat nunc de secunda operatione tractare, per quam scilicet res producuntur et gubernantur a Deo.
Quem quidem ordinem ex praemissis verbis sumere possumus. Praemittit namque primae operationis meditationem, cum dicit, Meditatus sum in omnibus operibus tuis: ut operatio ad divinum intelligere et velle referatur. Subiungit vero de factionis meditatione, cum dicit, et in factis manuum tuarum meditabar: ut per facta manuum ipsius intelligamus caelum et terram, et omnia quae procedunt in esse a Deo sicut ab artifice manufacta procedunt.
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
QUOD CONSIDERATIO CREATURARUM UTILIS EST AD FIDEI INSTRUCTIONEM
Huiusmodi quidem divinorum factorum meditatio ad fidem humanam instruendam de Deo necessaria est.
Primo quidem, quia ex factorum meditatione divinam sapientiam utcumque possumus admirari et considerare. Ea enim quae arte fiunt, ipsius artis sunt repraesentativa, utpote ad similitudinem artis facta. Deus autem sua sapientia res in esse produxit: propter quod in Psalmo 1 dicitur: Omnia in sapientia fecisti. Unde ex factorum consideratione divinam sapientiam colligere possumus, sicut in rebus factis per quandam communicationem suae similitudinis sparsam. Dicitur enim Eccli. 1°: Effudit illam, scilicet sapientiam, super omnia opera sua. Unde, cum Psalmus 2 diceret, Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam; et adiungeret divinae illuminationis auxilium, cum dicit, Nox illuminatio mea etc.; ex consideratione divinorum operum se adiutum ad divinam sapientiam cognoscendam confitetur, dicens: Mirabilia opera tua, et anima mea cognoscet nimis.
Secundo, haec consideratio in admirationem altissimae Dei virtutis ducit: et per consequens in cordibus hominum reverentiam Dei parit. Oportet enim quod virtus facientis eminentior rebus factis intelligatur. Et ideo dicitur Sap. xiii 4: Si virtutem et opera eorum, scilicet caeli et stellarum et elementorum mundi, mirati sunt, scilicet philosophi, intelligant quoniam qui fecit haec, fortior est illis. Et Rom. 1 20 dicitur: Invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque virtus eius et divinitas. Ex hac autem admiratione Dei timor procedit et reverentia. Unde dicitur Ierem. x 6, 7: Magnum est nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, O Rex gentium?
Tertio, haec consideratio animas hominum in amorem divinae bonitatis accendit. Quicquid enim bonitatis et perfectionis in diversis creaturis particulariter distributum est, totum in ipso universaliter est adunatum, sicut in fonte totius bonitatis, ut in primo libro3 ostensum est. Si igitur creaturarum bonitas, pulcritudo et suavitas sic animos hominum allicit, ipsius Dei fontana bonitas, rivulis bonitatum in singulis creaturis repertis diligenter comparata, animas hominum inflammatas totaliter ad se trahet. Unde in Psalmo4 dicitur: Delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exultabo. Et alibi5 de filiis hominum dicitur: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, quasi totius creaturae, et sicut torrente voluptatis tuae potabis eos: quoniam apud te est fons vitae. Et Sap. xiii 1 dicitur contra quosdam: Ex his quae videntur bona, scilicet creaturis, quae sunt bona per quandam participationem, non potuerunt intelligere eum qui est, scilicet vere bonus, immo ipsa bonitas, ut in Primo6 ostensum est.
Quarto, haec consideratio homines in quadam similitudine divinae perfectionis constituit. Ostensum est enim in primo libro7 quod Deus, cognoscendo seipsum, in se omnia alia intuetur. Cum igitur Christiana fides hominem de Deo principaliter instruit, et per lumen divinae revelationis eum creaturarum cognitorem facit, fit in homine quaedam divinae sapientiae similitudo. Hinc est quod dicitur II Cor. iii 18: Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur.
Sic igitur patet quod consideratio creaturarum pertinet ad instructionem fidei Christianae. Et ideo dicitur Eccli. xlii 15: Memor ero operum Domini, et quae vidi annuntiabo: in sermonibus Domini opera eius.
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
QUOD COGNOSCERE NATURAM CREATURARUM VALET AD DESTRUENDUM ERRORES QUI SUNT CIRCA DEUM
Est etiam necessaria creaturarum consideratio non solum ad veritatis instructionem, sed etiam ad errores excludendos. Errores namque qui circa creaturam sunt, interdum a fidei veritate abducunt, secundum quod verae Dei cognitioni repugnant. Hoc autem multipliciter contingit.
Primo quidem, ex hoc quod creaturarum naturam ignorantes in hoc pervertuntur quandoque quod id quod non potest nisi ab alio esse, primam causam et Deum constituunt, nihil ultra creaturas quae videntur aestimantes: sicut fuerunt illi qui corpus quodcumque Deum aestimaverunt; de quibus dicitur Sap. XIII²: Qui aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, deos putaverunt.
Secundo, ex hoc quod id quod Dei solius est creaturis aliquibus adscribunt. Quod etiam ex errore circa creaturas contingit. Quod enim natura rei alicuius non patitur, ei non attribuitur nisi quia eius natura ignoratur: sicut si homini attribueretur habere tres pedes. Quod autem solius Dei est natura creaturae non patitur: sicut quod solius hominis est non patitur alterius rei natura. Ex hoc ergo quod natura creaturae ignoratur, praedictus error contingit. Et contra hunc errorem dicitur Sap. xiv 21: Incommunicabile nomen lignis et lapidibus imposuerunt. In hunc errorem labuntur qui rerum creationem, vel futurorum cognitionem, vel miraculorum operationem, aliis causis quam Deo adscribunt.
Tertio vero, ex hoc quod divinae virtuti in creaturas operanti aliquid detrahitur per hoc quod creaturae natura ignoratur. Sicut patet in his qui duo rerum principia constituunt; et qui res non ex divina voluntate, sed ex necessitate naturae a Deo procedere asserunt; et illi etiam qui res, vel omnes vel quasdam, divinae providentiae subtrahunt; aut eam posse praeter solitum cursum operari negant. Haec enim omnia divinae derogant potestati. Contra quos dicitur Iob xxii 17: Quasi nihil possit facere Omnipotens, aestimabant eum; et Sap. xii 17: Virtutem ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus.
Quarto. Homo, qui per fidem in Deum ducitur sicut in ultimum finem, ex hoc quod ignorat naturas rerum, et per consequens gradum sui ordinis in universo, aliquibus creaturis se putat esse subiectum quibus superior est: ut patet in illis qui voluntates hominum astris supponunt, contra quos dicitur Ierem. x 2, A signis caeli nolite metuere, quae gentes timent; et in illis qui angelos creatores animarum existimant; et animas hominum esse mortales; et si qua similia hominum derogant dignitati.
Sic ergo patet falsam esse quorundam sententiam qui dicebant nihil interesse ad fidei veritatem quid de creaturis quisque sentiret, dummodo circa Deum recte sentiatur, ut Augustinus narrat in libro de Origine Animae 1: nam error circa creaturas redundat in falsam de Deo sententiam, et hominum mentes a Deo abducit, in quem fides dirigere nititur, dum ipsas quibusdam aliis causis supponit.
Et ideo illis qui circa creaturas errant poenas sicut infidelibus Scriptura comminatur, dicens in Psalmo 2: Quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius, destrues illos et non aedificabis eos; et Sap. ii 21: Haec cogitaverunt et erraverunt, et subiungit, non iudicaverunt honorem animarum sanctarum.
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
QUOD ALITER CONSIDERAT DE CREATURIS PHILOSOPHUS ET THEOLOGUS
Manifestum est autem ex praedictis quod considerationem circa creaturas habet doctrina fidei Christianae inquantum in eis resultat quaedam Dei similitudo, et inquantum error in ipsis inducit in divinorum errorem. Et sic alia ratione subiiciuntur praedictae doctrinae, et philosophiae humanae. Nam philosophia humana eas considerat secundum quod huiusmodi sunt: unde et secundum diversa rerum genera diversae partes philosophiae inveniuntur. Fides autem Christiana eas considerat, non inquantum huiusmodi, utpote ignem inquantum ignis est, sed inquantum divinam altitudinem repraesentat, et in ipsum Deum quoquo modo ordinatur. Ut enim Eccli. XLII 16, 17 dicitur, Gloria Domini plenum est opus eius. Nonne Dominus fecit enarrare sanctos omnia mirabilia sua?
Et propter hoc etiam alia circa creaturas et Philosophus et Fidelis considerat. Philosophus namque considerat illa quae eis secundum naturam propriam conveniunt: sicut igni ferri sursum. Fidelis autem ea solum considerat circa creaturas quae eis conveniunt secundum quod sunt ad Deum relata: utpote, quod sunt a Deo creata, quod sunt Deo subiecta, et huiusmodi.
Unde non est ad imperfectionem doctrinae fidei imputandum si multas rerum proprietates praetermittat: ut caeli figuram, et motus qualitatem. Sic enim nec Naturalis circa lineam illas passiones considerat quas Geometra: sed solum ea quae accidunt sibi inquantum est terminus corporis naturalis.
Si qua vero circa creaturas communiter a Philosopho et Fideli considerantur, per alia et alia principia traduntur. Nam Philosophus argumentum assumit ex propriis rerum causis: Fidelis autem ex causa prima; ut puta, quia sic divinitus est traditum; vel quia hoc in gloriam Dei cedit; vel quia Dei potestas est infinita. Unde et ipsa maxima sapientia dici debet, utpote super altissimam causam considerans1: secundum illud Deut. IV 6: Haec est sapientia vestra et intellectus coram populis. Et propter hoc sibi, quasi principali, philosophia humana deservit. Et ideo interdum ex principiis philosophiae humanae sapientia divina procedit. Nam et apud philosophos Prima Philosophia utitur omnium scientiarum documentis ad suum propositum ostendendum.
Exinde etiam est quod non eodem ordine utraque doctrina procedit. Nam in doctrina philosophiae, quae creaturas secundum se considerat et ex eis in Dei cognitionem perducit, prima est consideratio de creaturis et ultima de Deo. In doctrina vero fidei, quae creaturas non nisi in ordine ad Deum considerat, primo est consideratio Dei et postmodum creaturarum. Et sic est perfectior: utpote Dei cognitioni similior, qui seipsum cognoscens alia intuetur.
Unde, secundum hunc ordinem, post ea quae de Deo in se in primo libro sunt dicta, de his quae ab ipso sunt restat prosequendum.
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
QUOD DEO COMPETIT UT SIT ALIIS PRINCIPIUM ESSENDI
Supponentes igitur quae in superioribus ostensa sunt, ostendamus nunc quod competit Deo ut sit aliis essendi principium et causa.
Ostensum est enim supra 1, per demonstrationem Aristotelis, esse aliquam primam causam efficientem, quam Deum dicimus. Efficiens autem causa suos effectus ad esse conducit. Deus igitur aliis essendi causa existit.
Item. Ostensum est in primo libro 2, per rationem eiusdem, esse aliquod primum movens immobile, quod Deum dicimus. Primum autem movens in quolibet ordine motuum est causa omnium motuum qui sunt illius ordinis. Cum igitur multa ex motibus caeli producantur in esse, in quorum ordine Deum esse primum movens ostensum est, oportet quod Deus sit multis rebus causa essendi.
Amplius. Quod per se alicui convenit, universaliter ei inesse necesse est: sicut homini rationale, et igni sursum moveri. Agere autem aliquem effectum per se convenit enti in actu: nam unumquodque agens secundum hoc agit quod in actu est 3. Omne igitur ens actu natum est agere aliquid actu existens. Sed Deus est ens actu, ut in primo libro 4 ostensum est. Igitur sibi competit agere aliquid ens actu, cui sit causa essendi.
Adhuc. Signum perfectionis in rebus inferioribus est quod possunt sibi similia facere: ut patet per Philosophum, in IV Meteororum 5. Deus autem est maxime perfectus, ut in primo libro 6 ostensum est. Ipsi igitur competit facere aliquid sibi simile ens in actu, ut sic sit causa essendi.
Item. Ostensum est in primo libro 7 quod Deus vult suum esse aliis communicare per modum similitudinis. De perfectione autem voluntatis est quod sit actionis et motus principium: ut patet in III de Anima 8. Cum igitur divina voluntas sit perfecta 9, non deerit ei virtus communicandi esse suum alicui per modum similitudinis. Et sic erit ei causa essendi.
Adhuc. Quanto alicuius actionis principium est perfectius, tanto actionem suam potest in plura extendere et magis remota: ignis enim, si sit debilis, solum propinqua calefacit; si autem sit fortis, etiam remota. Actus autem purus, qui Deus est 10, perfectior est quam actus potentiae permixtus, sicut in nobis est. Actus autem actionis principium est. Cum igitur per actum qui in nobis est possumus non solum in actiones in nobis manentes, sicut sunt intelligere et velle, sed etiam in actiones quae in exteriora tendunt, per quas aliqua facta producimus; multo magis Deus potest, per hoc quod actu est, non solum intelligere et velle, sed etiam producere effectum. Et sic potest aliis esse causa essendi.
Hinc est quod dicitur Iob v⁹: Qui facit magna et mirabilia et inscrutabilia absque numero.
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
QUOD IN DEO SIT POTENTIA ACTIVA
Ex hoc autem apparet quod Deus est potens, et quod ei convenienter potentia activa attribuitur.
Potentia enim activa est principium agendi in aliud secundum quod est aliud 1. Deo autem convenit esse aliis principium essendi 2. Ergo convenit sibi esse potentem.
Amplius. Sicut potentia passiva sequitur ens in potentia, ita potentia activa sequitur ens in actu: unumquodque enim ex hoc agit quod est actu, patitur vero ex hoc quod est potentia 3. Sed Deo convenit esse actu 4. Igitur convenit sibi potentia activa.
Adhuc. Divina perfectio omnium perfectiones in se includit, ut in primo libro 5 ostensum est. Virtus autem activa de perfectione rei est: unumquodque enim tanto maioris virtutis invenitur quanto perfectius est. Virtus igitur activa Deo non potest deesse.
Praeterea. Omne quod agit potens est agere: nam quod non potest agere, impossibile est agere; et quod impossibile est agere, necesse est non agere. Deus autem est agens et movens, ut supra 6 ostensum est. Igitur potens est agere: et potentia ei convenienter adscribitur activa, sed non passiva 7.
Hinc est quod in Psalmo 8 dicitur: Potens es, Domine. Et alibi 9: Potentiam tuam, Deus, et iustitiam tuam usque in altissima quae fecisti magnalia.
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
QUOD DEI POTENTIA SIT EIUS SUBSTANTIA
Ex hoc autem ulterius concludi potest quod divina potentia sit ipsa Dei substantia.
Potentia enim activa competit alicui secundum quod est actu 1. Deus autem est actus ipse, non autem est ens actu per aliquem actum qui non sit quod est ipse: cum in eo nulla sit potentialitas, ut in primo libro 2 ostensum est. Est igitur ipse sua potentia.
Adhuc. Omnis potens qui non est sua potentia, est potens participatione potentiae alicuius. De Deo autem nihil potest dici participative: cum sit ipsum suum esse, ut in primo libro 3 ostensum est. Est igitur ipse sua potentia.
Amplius. Potentia activa ad perfectionem rei pertinet, ut ex praedictis 4 patet. Omnis autem divina perfectio in ipso suo esse continetur, ut in primo libro 5 ostensum est. Divina igitur potentia non est aliud ab ipso esse eius. Deus autem est suum esse, ut in primo libro 6 ostensum est. Est igitur sua potentia.
Item. In rebus quarum potentiae non sunt earum substantiae, ipsae potentiae sunt accidentia: unde potentia naturalis in secunda specie qualitatis ponitur7. In Deo autem non potest esse aliquod accidens: ut in Primo 8 ostensum est. Deus igitur est sua potentia.
Praeterea. Omne quod est per aliud, reducitur ad id quod est per se sicut ad primum. Alia vero agentia reducuntur in Deum sicut in primum agens 9. Est igitur agens per se. Quod autem per se agit, per suam essentiam agit. Id autem quo quis agit, est eius activa potentia. Ipsa igitur Dei essentia est eius activa potentia.
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
QUOD DEI POTENTIA SIT EIUS ACTIO
Ex hoc autem ostendi potest quod potentia Dei non sit aliud quam sua actio.
Quae enim uni et eidem sunt eadem, sibi invicem sunt eadem 1. Divina autem potentia est eius substantia, ut ostensum est 2. Eius etiam actio est eius substantia, ut in primo libro 3 ostensum est de intellectuali operatione: eadem enim ratio in aliis competit. Igitur in Deo non est aliud potentia et aliud actio.
Item. Actio alicuius rei est complementum quoddam potentiae eius: comparatur enim ad potentiam sicut actus secundus ad primum. Divina autem potentia non completur alio quam seipso: cum sit ipsa Dei essentia 4. In Deo igitur non est aliud potentia et aliud actio.
Amplius. Sicut potentia activa est aliquid agens, ita essentia eius est aliquid ens. Sed divina potentia est eius essentia, ut ostensum est 5. Ergo suum agere est sua essentia. Sed eius esse est sua substantia 6. Ergo divina actio est sua substantia. Et sic ut prius.
Adhuc. Actio quae non est substantia agentis, inest ei sicut accidens subiecto: unde et actio unum inter novem praedicamenta accidentis computatur 7. In Deo autem non potest esse aliquid per modum accidentis 8. In Deo igitur sua actio non est aliud a sua substantia et sua potentia.
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
QUALITER POTENTIA IN DEO DICATUR
Quia vero nihil est sui ipsius principium, cum divina actio non sit aliud quam eius potentia1, manifestum est ex praedictis quod potentia non dicitur in Deo sicut principium actionis, sed sicut principium facti. Et quia potentia respectum ad alterum importat in ratione principii, est enim potentia activa principium agendi in aliud, ut patet per Philosophum in V Metaph.2; manifestum est quod potentia dicitur in Deo per respectum ad facta, secundum rei veritatem; non per respectum ad actionem nisi secundum modum intelligendi, prout intellectus noster diversis conceptionibus utrumque considerat, divinam scilicet potentiam et eius actionem. Unde, si aliquae actiones Deo conveniant quae non in aliquod factum transeant sed maneant in agente, respectu harum non dicetur in Deo potentia nisi secundum modum intelligendi, non secundum rei veritatem. Huiusmodi autem actiones sunt intelligere et velle. Potentia igitur Dei, proprie loquendo, non respicit huiusmodi actiones, sed solos effectus. Intellectus igitur et voluntas in Deo non sunt ut potentiae, sed solum ut actiones.
Patet etiam ex praedictis quod multitudo actionum quae Deo attribuitur, ut intelligere, velle, producere res, et similia, non sunt diversae res: cum quaelibet harum actionum in Deo sit ipsum eius esse, quod est unum et idem. Quomodo autem multiplicitas significationis unius rei veritati non praeiudicet, ex his quae in primo libro3 ostensa sunt, manifestum esse potest.
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
A 30 r a 19. QUOD DE DEO DICITUR ALIQUID RELATIVE AD CREATURAS
Cum autem potentia Deo conveniat respectu suorum effectuum 1; potentia autem rationem principii habeat, ut dictum est 2; principium autem relative ad principiatum dicitur: manifestum est quod aliquid relative potest dici de Deo in respectu suorum effectuum. Item. Non potest intelligi aliquid relative dici ad alterum nisi e converso illud relative diceretur ad ipsum. Sed res aliae relative dicuntur ad Deum: utpote secundum suum esse, quod a Deo habent, ut ostensum est 3, ab ipso dependentes. Deus igitur e converso relative ad creaturas dicetur. Adhuc. Similitudo est relatio quaedam. Deus autem, sicut et cetera agentia, sibi simile agit 4. Dicitur igitur aliquid relative de ipso. Amplius. Scientia ad scitum relative dicitur. Deus autem non solum sui ipsius, sed etiam aliorum scientiam habet 5. Igitur aliquid relative dicitur de Deo ad alia. Adhuc. Movens dicitur relative ad motum, et agens ad factum. Deus autem est agens et movens non motum, ut ostensum est 6. Dicuntur igitur de ipso relationes. Item. Primum relationem quandam importat: similiter summum. Ostensum est autem in Primo 7 ipsum esse primum ens et summum bonum. Patet igitur quod multa de Deo relative dicuntur.
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
A 30 r a 45.
QUOD RELATIONES DICTAE DE DEO AD CREATURAS NON SUNT REALITER IN DEO
Huiusmodi autem relationes quae sunt ad suos effectus, realiter in Deo esse non possunt.
Non enim in eo esse possent sicut accidentia in subiecto: cum in ipso nullum sit accidens, ut in primo libro 1 ostensum est. — Nec etiam possent esse ipsa Dei substantia. Cum enim relativa sint quae secundum suum esse ad aliud quodammodo se habent, ut Philosophus dicit in Praedicamentis 2, oporteret quod Dei substantia hoc ipsum quod est ad aliud diceretur. Quod autem ipsum quod est ad aliud dicitur, quodammodo ab ipso dependet: cum nec esse nec intelligi sine eo possit. Oporteret igitur quod Dei substantia ab alio extrinseco esset dependens. Et sic non esset per seipsum necesse esse, ut in primo libro 3 ostensum est. Non sunt igitur huiusmodi relationes secundum rem in Deo.
Item. Ostensum est in Primo 4 quod Deus omnium entium est prima mensura. Comparatur igitur Deus ad alia entia sicut scibile ad scientiam nostram, quod eius mensura est: nam ex eo quod res est vel non est, opinio et oratio vera vel falsa est, secundum Philosophum in Praedicamentis 5. Scibile autem licet ad scientiam relative dicatur, tamen relatio secundum rem in scibili non est, sed in scientia tantum: unde secundum Philosophum, in V Metaph. 6, scibile dicitur relative, non quia ipsum referatur, sed quia aliud refertur ad ipsum. Dictae igitur relationes in Deo non sunt realiter.
Adhuc. Relationes praedictae dicuntur de Deo non solum respectu eorum quae sunt actu, sed respectu eorum quae sunt in potentia: quia et eorum scientiam habet, et respectu eorum dicitur et primum ens et summum bonum. Sed eius quod est actu ad id quod non est actu sed potentia, non sunt relationes reales: alias sequeretur quod essent infinitae relationes actu in eodem, cum numeri infiniti in potentia sint maiores binario, quibus omnibus ipse est prior. Deus autem non aliter refertur ad ea quae sunt actu quam ad ea quae sunt potentia: quia non mutatur ex hoc quod aliqua producit 7. Non igitur refertur ad alia per relationem realiter in ipso existentem.
Amplius. Cuicumque aliquid de novo advenit, necesse est illud mutari, vel per se vel per accidens. Relationes autem quaedam de novo dicuntur de Deo: sicut quod est Dominus aut gubernator huius rei quae de novo incipit esse. Si igitur praedicaretur aliqua relatio realiter in Deo existens, sequeretur quod aliquid Deo de novo adveniret, et sic quod mutaretur vel per se vel per accidens. Cuius contrarium in primo libro 8 ostensum est.