Rhythmus de miseria mundi
Alan of Lille (1120–1202)
Rhythmus I: Rhythmus de miseria mundi
Quo graphice natura hominis fluxa et caduca depingitur.
Omnis mundi creatura,
Quasi liber, et pictura
Nobis est, et speculum.
Nostrae vitae, nostrae mortis,
Nostri status, nostrae sortis
Fidele signaculum.
Nostrum statum pingit rosa,
Nostri status decens glosa,
Nostrae vitae lectio.
Quae dum primo mane floret,
Deflorata flos effloret
Vespertino senio.
Ergo spirans flos exspirat,
In pallorem dum delirat,
Oriendo moriens.
Simul vetus et novella,
Simul senex et puella
Rosa marcet oriens.
Sic aetatis ver humanae
Juventutis primo mane
Reflorescit paululum.
Mane tamen hoc excludit
Vitae vesper, dum concludit
Vitale crepusculum.
Cujus decor dum perorat,
Ejus decus mox deflorat
Aetas, in qua defluit.
Fit flos foenum, gemma lutum,
Homo cinis, dum tributum
Homo morti tribuit.
Cujus vita, cujus esse,
Poena, labor, et necesse
Vitam morte claudere.
Sic mors vitam, risum luctus,
Umbra diem, portum fluctus
Mane claudit vespere.
In nos primum dat insultum
Poena mortis gerens vultum,
Labor mortis histrio.
Nos proponit in laborem,
Nos assumit in dolorem;
Mortis est conclusio.
Ergo clausum sub hac lege,
Statum tuum, homo, lege;
Tuum esse respice.
Quid fuisti nasciturus;
Quid sis praesens, quid futurus,
Diligenter inspice.
Luge poenam, culpam plange,
Motus fraena, fastum frange,
Pone supercilia.
Mentis rector et auriga
Mentem rege, fluxus riga,
Ne fluant in devia.