Quod non est celebrandum bis in die

Alan of Lille (1120–1202)


ColumnsLatin·

Epistola I: Incipit epistola magistri Alani quod non est celebrandum bis in die.

Venerabili amico suo P., magister Alanus, sic militare in stadio ut triumphet in brauio.

Cum vestre obuiare petitioni honeste quam effectui valeo mancipare ignauie ascribi posset vel superbie, affectum vestrum ad effectum ducere destinaui.

Sciendum igitur quod cupiditas omnium vitiorum mater et domina, specialis ydolatrie filia, sic uniuersum orbem sue malitie fascinauit veneno quod vix aliquis inuenitur immunis ab eius flagitio; hec non solum ciuilia negotia pulsat, verum etiam usque ad sacraria Dei penetrat. Quoniam sacramenta ecclesie que solius gratie dulcedine deberent condiri iam auaritie fermentum redolent, et quantum in sacerdotibus est in questu pro meretrice sedent, que iam non caritas expendit, sed cupiditas impendit; et maxime circa sacramentum Eucharistie multiplex exercetur negotiatio, ut iam alter Iudas, immo multi Iude conentur vendere Christum; alter Symon magus, immo multi Symones moliuntur emere gratie sacramentum; in quibus maxime stilo reprehensionis digna videtur sacerdotum auaritia, a quibus venalis exponitur Eucharistia.

Cum una die sacerdos duas celebret missas, quando nec suprema urget necessitas, nec sacramenti monet auctoritas, ut in sollempnitate Natalis Domini, quid in sua consecratione inuenitur, nisi turpis negotiatio, lucri venatio, peccunie odor, terrestris emolumenti amor? Cum enim Augustini auctoritas clamet quod singulis diebus Eucharistiam sumere nec laudat nec vituperat, quid aliud est sacerdotem bis una die sumere, quam presumere; quid aliud iterata consecratio, quam officii execratio?

Preterea si quis alius a sacerdote quacumque ingruente necessitate bis eadem die Eucharistiam sumeret, indiscrete ageret; multo magis ergo sacerdos qui gerit clauem scientie ab huius indiscretionis incommodo tenetur cauere.

Item, si licet ei duas missas celebrare eadem die, eadem ratione, tres vel quatuor vel amplius.

Item, sicut non est diffinitus numerus nuptiarum, cum secundas liceat alicui celebrare nuptias, ita videtur si licet sacerdoti una die duas celebrare missas, quod plures celebrari possit, et ita tres vel quatuor.

Item, si Christus una die sacramentum sui corporis consecrauit, et ut idem facerent eius vicarii instituit, eius vicarius una die pluries consecrabit? Item, unus agnus et semel ab una familia in Veteri Testamento edebatur in signum veri agni, id est, Ihesu Christi. Videtur ergo quod verus agnus nonnisi semel in die ab uno sacerdote immolari debet.

Si quis vero sacerdos necessitatem pretendat, quero, que est illa necessitas que cogit ad duarum missarum celebrationem? In sollempnitate Natalis Domini video causam urgentem, Patrum institutionem, sacramenti auctoritatem.

Sancti etenim Patres hoc instituerunt in sacramentum: Prima enim missa que celebratur de nocte, significat statum ante legem, in quo erat nox ignorantie. Secunda missa que celebratur in aurora diei, significat statum legis Moysi, in quo fuit aliqua scintilla intelligentie. Missa vero que cantatur iam adulto die significat tempus gratie, in quo maxime illuxit dies scientie. Hec est ratio quare plures misse celebrantur, sed qua necessitate arctatur, quo sacramento urgetur sacerdos, ut alia die iteret sacerdos sacramentum Eucharistie? Si hanc pretendit necessitatem quod in eadem die occurrat sollempnitas diei dominice, et alicuius nominati sancti festiuitas, et hoc in aduentu Domini, non est rationabilis excusatio, vel excusans ratio.

Debet enim illa die celebrare missam ad diem dominicam pertinentem, missam vero ad sancti sollempnitatem pertinentem differre usque in sequentem diem, cum duas celebrare non possit.

Si vero aliquis sacerdos duas regat ecclesias, unam que eius est propria, aliam que est commissa, habeat sacerdotem qui unam celebret, vel alteram resignet. Si vero neutram dicit ad necessaria vite sufficere, nulla est excusatio, quia pauca debent sufficere sacerdoti, vel suo prelato resignet. Si vero aliqua die teneatur celebrare missam pro anima defuncti, cuius corpus presens est in ecclesia, et instet dies dominica vel alia sollempnitas magna, si alius est ibi presens sacerdos, ipse unam celebret, alius unam; si vero alius sacerdos inueniri non possit, differat in sequentem diem. Similiter, si nuptie celebrantur in ecclesia eius, et ipse iam celebrauit diuina, alium sacerdotem faciat celebrare, si eius copiam habuerit; si vero non, differat usque in sequentem diem. Si vero instet primus dies LXXe, non refert; benedictio enim que fit in missa super coniugatos potest fieri in sequenti die, quia non est de substantia sacramenti. Si vero in XLa aliqua occurrat sollempnitas, quam oporteat celebrari, cum dies XLe proprium officium habeant, celebret sacerdos missam ad sollempnitatem pertinentem; post misse vero consummationem inchoet sacerdos officium ad feriam pertinens, et continuet missam usque ad euangelium; hoc autem ne due misse una die ab uno sacerdote celebrentur, inhibent sacri canones, nisi instante summe necessitatis articulo. Summe autem necessitatis articulum dicimus, cum aliquis in articulo mortis positus Eucharistiam petat a sacerdote, ab eo missa iam celebrata, tunc si presto non est Eucharistia, missam potest celebrare et petenti Eucharistiam dare.

Similiter non licet duo officia misse uno Eucharistie sacramento concludere, ut unum officium inchoet, et usque ad euangelium continuet, et ante consummationem sacramenti aliud inchoet, ut si inchoet missam ad diem pertinentem et ante sacramenti consummationem missam pro defunctis incipiat. Singula enim officia sacramentum precedentia, suo debent concludi sacramento. Sicut enim absonum esset si aliquis in matutinis diei dominice VI lectiones legeret pertinentes ad aliam sollempnitatem eadem die concurrentem, postea vero unum prosequatur officium, similiter est in missa absurdum. Si enim in minimis ordo est seruandus, multo magis in sacramentis, et maxime in missa que est dignius sacramentum.

Preterea, in natura monstruosum est rem unam habere duo capita, in pictura absonum, multo magis in missa monstruosum bicipitem vel tricipitem facere missam. Ille enim qui hoc facit videtur incurrere illud Oracii: Humano capiti ceruicem pictor equinam...

Hoc enim quilibet cauere debet: Ne primum medio, medium ne discrepet imo.

Nonne etiam dicitur quod seruandus est ordo in misse celebratione? Ordo videlicet verborum, ordo rerum, ordo celebrantium. Ordo verborum, ut verba eo ordine proferantur quo sunt instituta; ordo rerum, ut in altari ordinentur panis et vinum et aqua; ordo celebrantium, ut sacerdotes sint qui celebrant.

Sicut ergo iniuriantur sacramento qui mutant ordinem rerum, ita qui mutant ordinem verborum. Item, qua ratione licet inchoare aliud officium post euangelium, eadem ratione licet inchoare post prefationem dictam. Item, quero, utrum secundum officium sit pars illius misse, vel non? Estne officium quod inchoatur pro defunctis pars illius misse que celebratur in honorem beate Virginis? Vel erit missa per se, vel pars alterius misse. Item, si duo celebrantur officia in una missa, unum pertinens ad diem dominicam, aliud ad sollempnitatem aliam, quero, cuius erit missa ista? An diei dominice? An alterius sollempnitatis? Erit illius cuius primum cantatur officium, an eius cuius secundum? Vel erunt due misse, vel una duarum sollempnitatum. Ecce quanta confusio procedit ex tali celebratione. Item, que ratio cogit sic celebrare? Si duo instant officia, celebret illud ad quod magis tenetur, usque ad misse consummationem. Post missam consummatam, inchoet aliud, et terminet post euangelium. Quare enim secundum sic inchoaret ante misse consummationem? Que cogit ratio? Que necessitas? Non inuenio causam, nisi auaritiam. Ideo enim ante consummationem sacramenti aliud officium inchoat, vel ad honorem beate Marie pertinens, vel ad honorem sancti Spiritus, vel ad expiationem animarum, ut ab adstantibus emungat lucrum. Si vero tenetur celebrare pro defunctis et post misse celebrationem ad diem pertinentis inchoet officium pro defunctis, non debitum plene soluit, ideo in partem animam defraudauit. Tenebatur enim missam pro defunctis specialiter celebrare.

Sacerdos etiam qui, interuentu peccunie, ex pacto scilicet missam pro defunctis celebrat, mortaliter peccat.

Et si pro tribus animabus tenetur celebrare, ita quod tenetur singulis tricenarium missarum soluere, qui unum tantum tricennarium soluit, non debitum plene soluit, sed animam in partem defraudauit. Plus enim prodessent tres tricennarii tribus, quam unus tribus. Satis patet ex premissis sufficere sacerdoti unam missam celebrare.

Unde Alexander papa: Sufficit sacerdoti unam missam celebrare in una die, quia semel Christus passus est, et totum mundum redemit; non modica res est unam facere missam; est valde felix, qui unam potest digne celebrare.

Solent etiam sacerdotes in missa numerum orationum extendere, ut plures orationes quam tres ante epistolam dicant, cum ad plus ternario numero claudi debeant. Cum enim missa Christi passionem representet, facta etiam eius et dicta tempore passionis exhibita, imminente autem passione Christus ter orasse legitur, videtur ideo quod tres tantum orationes in missa fieri debeant. Si vero plures addantur, potius ex hominum traditione quam ex sacramenti institutione fieri videtur. Sacerdos etiam pro sacramenti exhibitione nil terrenum exigere debet, ne venalis videatur esse gratia sacramenti, et sic se ingerat symoniaca heresis. Verbi causa, nec pro baptismo, nec pro Eucharistia vel extrema unctione, nil debet exigere, vel ex pacto celebrare; sed si de sola liberalitate aliquid offeratur, licet recipere; perfectius tamen esset respuere.

Sunt tamen qui sub specie rectitudinis subtiliter symoniam velant, cereum vel crismale vendentes. Sunt etiam sacerdotes qui ante diem missam inchoant, ut illos qui per totam noctem vigilias custodierunt ad offerendum alliciant. Post offertorium vero si dies non instat, sacramentum differunt, et in hoc satis suam cupiditatem ostendunt. Sunt etiam qui ter vel quater offertorium repetunt, expectantes ut aliqui veniant qui aliquid offerant. Sunt qui tota nocte compulsant campanas, ut si loqui possent de sua compulsatione conqueri deberent, et hoc alia de causa non faciunt, nisi ut homines ad ecclesiam confluant et aliquid offerant.

Explicit.

↑ Top of work