Haec nos divina nomina, quae ratione intelliguntur, congesta pro viribus explicuimus, non solum non satis pro eorum merito congrue (hoc enim etiam angeli vere dixerint), sed neque paribus laudibus, quibus ab angelis celebrantur; siquidem praestantissimi quoque theologi nostri vel novissimis etiam angelis cedunt; verum etiam theologis eorumque asseclis nequaquam suppares, a nostris quoque aequalibus in hoc laudum genere superamur. Itaque, siquidem recte ista dicta sint, et in divinorum nominum explanatione pro modulo nostro verum sensum attigerimus, in bonorum omnium causam id totum referendum est, ut quae primum tam dicendi quam bene dicendi facultatem dederit. Ac si quid eorum quae his aequivalent, sit praetermissum, id iisdem quoque rationibus a nobis ad hunc modum supplendum erit. Sin vero haec vel minus recta vel imperfecta sunt, et a veritate vel omnino vel ex parte aberravimus, erit humanitatis tuae corrigere non sponte ignorantem, rationesque suggerere discere cupienti, et ex se insufficienti opem ferre, curareque nolentem aegrotare, atque alia quidem a te excogitata, alia vero ab aliis mutuata, caeteroquin. omnia ex ipso bono accepta, in nos quoque derivare. Neque te pigeat amicum hocce beneficio afficere; cernis enim, uti neque nos ipsi quidquam rationum hierarchicarum nobis concreditarum intra nosmetipsos continuimus, verum illas omnino puras cum vobis tum caeteris viris sanctis partim tradidimus, partim adhuc trademus, pro dicendi nostra et aliorum intelligendi facultate, in re nulla traditionem violantes, nisi forte vel ad eloquendum vel ad intelligendum imbecilliores exstitimus. Sed haec quidem, ut Deo placet, sic habeant, et dicta sint; sitque quod ad nos pertinet, hic finis nominibus Dei quam mens excogitavit; ad symbolicam vero Theologiam, Deo duce, transibo.