Illud praeterea sciendum, ut secundum uniuscujusque speciem praeconceptam uniri dicantur ea quae unita sunt, sitque unum omnium quasi elementum; et si sustuleris unitatem, neque totalitas, neque particulae, neque aliud quidpiam in rebus erit; omnia enim in se unum uniformiter anticipant et complectuntur. Hac itaque ratione Scriptura totum Deum, tanquam omnium causam, sub unius appellatione laudat; atque hoc modo unus est Deus et Pater, et unus Dominus Jesus Christus, atque unus idemque Spiritus, per supraquam abundantem totius divinae unitatis indivisibilitatem, in qua omnia unice sunt conjuncta, et supraquam unita, et praeexistentia supra substantiam. Quapropter etiam ad ipsam omnia jure merito referuntur, eique attribuuntur, a qua, et ex qua, et per quam, et in qua, et ad quam omnia sunt, et componuntur, et manent, et continentur, et complentur, et convertuntur: neque quidquam reperies eorum quae sunt, quod non ex uno illo, secundum quod omnis divinitus supraessentialiter nominatur, et sit id quod est, et perficiatur ac conservetur. Oportet itaque et nos, a multis ad unum virtute divinae unitatis conversos, singulariter laudare totam et unam divinitatem, unum, quod est omnium causa, ante omne unum et multitudinem, et partem et totum, finitionem et infinitionem, finem et infinitatem, omnia quae sunt et ipsum esse determinat; et omnium et totorum omnium, et simul ante omnia et supra omnia etiam unice causam, et quod supra ipsum unum, est id quod est et ipsum unum determinat, siquidem quod est unum, iis quae sunt annumeratur; numerus enim particeps essentiae est. Quod autem est unum supra substantiam, et A quod est unum, et omnem numerum definit, ipsum est et unius, et numeri, et omnis rei principium et causa, et numerus et ordo. Quamobrem et unitas quae laudatur, et Trinitas quae est diuiniss supra omnia, non est unitas, neque Trinitas a nobis aut alio quopiam eorum quae sunt cognita; sed ut quod in ipsa est supraquam in unum copulatum et fecunditatem Dei vere laudemus, trinum et unum Deum nominamus illum, qui supra omne nomen est. Nulla autem unitas vel trinitas, neque numerus, nec unitas vel fecunditas, nec aliud quidpiam eorum quae sunt, aut eorum quae alicui existentium sunt cognita, explicat arcanum illud omnem rationem et mentem superans superdeitatis; superessentialiter supra omnia superexistentis; hujus neque nomen neque rationem est assignare, sed inaccessum omnibus eminet. Quin nec ipsum quidem nomen bonitatis ei tanquam aptum accommodamus, sed desiderio aliquid intelligendi et dicendi de natura illa arcana et ineffabili, quod est omnium nominum maxime venerabile ipsi primum consecramus: in quo quidem cum theologis conuenimus, sed ab ipsa rerum veritate multum deficimus. Quampraetulerunt, ut qui animam a cognatis rebus auocinat, quibus excipitur id quod omni nomine omnibusque Deo tandem conjungit, quantum nimirum cum