Ac primum quidem hoc dicendum est, ut eum per se pacis, tum universalis ac particularis pacis, effectorem sit ipse Deus, et ut omnia inter se mutuo, minime confusa ipsorum inter se mutuo conjunctione, communicent; qua conjunctione cohaerentia sine divisione et distantia, singula tamen secundum propriam speciem pura consistunt, per concretionem contrariorum minime perturbata, quoniam exactam istam unionem ac puritatem nihil interrumpit. Unam igitur eamque simplicem naturam pacificae unionis contemplemur, sibi ipsi et illis ipsis atque invicem omnia copulantem, nec non universa complexu quodam omnium inconfuso contemperata pariter atque impermista conservantem. Per hanc divinae mentes copulatae, suis ipsae cum intelligentiis tum rebus intellectis conjunguntur, atque denuo scandunt ad incognitum eorum quae menti supereminent contactum. Per hanc animae, multigenas suas rationes connectendo, ad quamdam spiritalem puritatem redactae, procedunt, sibi propria via et ordine, per immaterialem atque indivisam intelligentiam, ad unionem quamdam intelligentiae superiorem. Per hanc una omnium et indissolubilis connexio, juxta divinam ipsius congruentiam, existit, et perfecto concentu ac concordia consensioneque coaptatur, dum sine confusione colligitur, ac sine dissolutione continetur. Integritas nimirum perfectae pacis, per simplicissimam suam meramque virtutis unificae praesentiam, ad ea quae sunt omnia pertingit, omnia conjungens, et extremis extrema per media connectens secundum unicam connaturalem amicitiam coagulata; quin et sui quoque vel extremis totius universi terminis fruendi copiam facit, omnia consocians unitatibus, identitatibus, unionibus, congregationibus, dum scilicet divina pax indivulsa persistit, et in uno cuncta demonstrat, et ad omnia pertingit, et a propria nusquam identitate recedit; nam ad omnia procedit, suique participationem omnibus indulget secundum cujusque proprietatem, nec non pacificae redundantiae bonitatis ex tota ad totam, etiam secundum seipsam totam desupe