Age jam divinam pacem, ut conciliationis principem, pacificis laudibus prosequamur; haec enim est quae cuncta conjungit, et universorum concordiam ac connexionem gignit efficitque; quare etiam ipsam expetunt universa, ut eorum divisam multitudinem ad integram quamdam re- ad concordem inducat commorationem. Quin et divinae pacis participatione primae virtutes conciliatrices, et secum ipsae et inter se, et cum una mundi pace prima conjunguntur; inferioraque tum ipsa secum tum inter se conjungunt, tum cum uno, eoque perfecto omnium pacis principio et auctore, qui ad omnia indiuidue cum venit, quasi claustris ac septis quibusdam quae divisa sunt copulat, omnia definit, determinat, et munit; neque permittit divisa in infinitum sine termino diffundi, neque inordinata, et sede carentia, Deoque destituta, suam unitatem egressa, sibi inuicem confuse misceri. De ipsa igitur divina pace ac silentio, quam sanctus Justus vocat insonantiam et immobilitatem ad omnem emanationem quae cognoscitur, quidnam tandem sit, et quomodo Deus quiescat et sileat, et quomodo in se et intra se sit, et totus secum sit supra quam unitus, et nec in se ingrediens, et se ipse multiplicans deserat unionem; quin potius ad omnia egrediatur totus intus manens, propter excellentiam unionis omnia superantis, neque dicere neque cogitare ulli eorum qui sunt fas est, neque possibile. Sed cum hoc alioquin eloqui non possimus, nec assequi intelligendo, ad ipsam tamen divinam pa- cem, ut ultra omnia positam, sursum evecti, participationes ejus, quae intelliguntur et nominantur, idque, quantum homines (et nos praesertim qui multis bonis viris impares sumus) consequi possumus, attendamus.