Operae pretium autem duco, ut temporis et aevi seu aeternitatis naturam ex Scripturis sacris addiscamus; neque enim omnino et absolute sunt ingenita vereque sempiterna, quae passim aeterna vocant et incorrupta, immortaliaque et immutabilia, atque eodem modo se habentia; sicut cum aiunt, Elevamini, portae aeternales, et similia. Saepenumero etiam antiquissima quaeque aeternitatis appellatione significant, ut cum universam temporis nostri durationem aeternitatem vocant, quatenus videlicet antiquum esse et immutabile, totumque rerum statum mensurare proprium est aeternitatis. Tempus vero appellant id quod mensurat generationem et corruptionem atque alterationem, quodque alias aliter se habet; atque ita nos, quos hic tempus definit et circumscribit, aeternitatem consecuturos esse Scriptura tradit, cum ad aeternitatem quae non interit, sed semper eodem modo se habet, pervenerimus. Quin etiam in Scripturis aliquando aevum temporale et aeternum tempus celebrari, tametsi scimus, ab ipsis quae magis proprie potius per aevum, quae autem fiunt, potius tempus efferri et declarari. Oportet igitur non simpliciter arbitrari ea quae aeterna dicuntur, coaeterna esse Deo, qui est ante aeternitatem, sed prout sequentes incorruptae Scripturas maxime venerandas, oportet aeterna quidem, et quae in tempore sunt, secundum modos in eis notos accipere; vero inter ea quae sunt et quae fiunt illa numerantur, quaecunque partim aevum et partim tempus participant. Deum autem ut aevum et ut tempus celebrare oportet, tanquam omnis temporis aevi auctorem, et antiquum dierum, tanquam ante aevum subsistivitates et tempora; et rursus ut ante saeculum, sive aevum, et regnum ejus regnum omnium