Aliud autem, quia cunctis providentia sua Deus adest, et propter omnium conservationem fit omnia in omnibus, dum in semetipso propriaque identitate inemananter permanens, et secundum unam incessantem operationem sibi ipsi adhaerens, virtute quadam indeficiente semetipse tradit, ad divinam formam conversis imprimendam; variarum autem Dei, secundum multiformes visiones, figu- A rerum diversitate, quaedam alia ab iis quae visis insinuantur, significari putandum est. Quemadmodum enim si quis cogitando animam ad corporeae figurae modum ipsam repraesentaret, et rei partium experti partes corporeas affingeret, alio modo in ea partes, quae illi attributae essent, intelligeremus, prout nimirum convenit ipsius individuulati; et caput quidem intelligentiam, cervicem vero opinionem (utpote mediam inter rationem atque irrationalibilitatem) pectus autem iram, ventrem vero cupiditatem, crura denique ac pedes naturam diceremus, istarum partium nominibus pro facultatum symbolis utendo; ita multo sane potiori ratione, in eo qui omnibus eminet, diversitas illa formarum atque figurarum, sacris quibusdam ac Deo congruis mysticisque explanationibus, anagogice est describenda. Et si tripartitas corporis figuras ipsi Deo, qui tangi ac figurari nequit, attribuere volueris; divina quidem latitudo dicenda est, latissima ad universas res progressio; longitudo autem, potentia quae supra omnia expanditur; profundum vero, arcanum illud omnibus inaccessum, ejusdemque ignoratio. Verum ne fallamus nosmetipsos, dum variis figuris formisque explicandis insistimus, divinarum rerum incorporeas appella- tiones cum signorum sensibilium appellationibus confundendo, de his in Symbolica theologia dismutationem quamdam ejus, qui immutabiliter cationem singularem, et emanationes simplices ad