Haec etiam divina justitia tanquam omnium salus celebratur, quod propriam cujusque rei puram ab aliis essentiam ordinemque conservet ac tueatur, nec non vera causa sit, ut actionem quaeque suam universa prosequantur. Si quis vero salutem laudet, quatenus a rebus deterioribus cuncta A salubriter defendit, hunc nos tanquam omnigenae salutis laudatorem, admittamus petamusque, ut illam primam omnium salutem statuat, quae omnia sic immutata et inconcussa servat, ut in deterius nunquam vergant; et inexpugnata invictaque suis quaeque rationibus distincta custodiat, omnem inaequalitatem et alienam actionem ab universis eliminans, atque cujuslibet proportiones ita confirmans, ut in contrarium neque mutari possint neque transferri. Quim et hanc salutem nequaquam, praeter sacrae theologiae propositum laudare quis possit, tanquam quae res omnes, prout cujusque rei quae servantur natura fert, a bonorum suorum amissione liberet: unde theologi quoque illam vocant redemptionem, in quantum non sinit ea quae vere sint in nihilum B relabi; et si quid peccatum sit, ac praeter ordinem erratum, ex quo bonorum suorum aliquod detrimentum passa sit, perfectiae illico quoque jacturam illam et imbecillitatem privationemque resarcit, id quod deest supplens, ac paternae remissionem donans, et e malo erigens, imo potius in bono collocans, atque bonum quod effluxerat adimplens, ordinansque et exornans id quod inordinatum erat et difforme, ita ut redintegret omnino et ab omni labe liberet. Hoc quidem de his dictum ac de justitia quae omnium aequalitatem dimetitur et definit, omnemque inaequalitatem, quae secundum priuationem aequalitatis singulorum sumitur, exterminat: inaequalitatem enim si quis accipiat et interpreletur differentiis, quibus res omnes inter se distinguuntur, hujus etiam custos et conseruatrix est justitia; cum omnia in omnibus permista confundi minime patiatur, sed ea quae sunt omnia custodiat secundum suam quaeque speciem, in qua esse debent.