Atqui, inquit Elymas magus: Si omnipotens est Deus, quomodo a theologo vestro aliquid non posse dicitur? Insimulat autem diuinum Paulum, dicentem, non posse Deum semetipsum negare. Hoc autem dum propono, vehementer metuo, ne ut amens videar, qui ludentium puerorum structuras arenaceas et infirmas euertere moliar, atque ad hujus loci scopum, tanquam qui attingi nequeat, quasi collimando conitar sensum ejus theologicum attingere siquidem sui ipsius negatio, est a veritate prolapsio; veritas autem est id quod est; et a veritate defectio, est ab essendi statu dimotio. Si ita- que veritas est id quod est, negatio autem veritatis, est ab essendi statu prolapsio, utique essendi statu frustrari Deus nequit, neque potest non esse; ac si quis dicat, non potest non posse, et nescire nescit per priuationem. Illoc sapiens ille non intelligens, athletas imperitos imitatur, qui saepenumero imbecilles sibi aduersarios proponunt, et dum videntur sibi cum absentibus illis fortiter in umbra dimicare, aciemque cassis ictibus constanter feriunt, existimant se ipsos aduersarios suos superasse, seseque jam victores jactitant, cum robur eorum nondum habeant exploratum. Nos autem ad theologum, in quantum fieri potest, collimando celebramus Deum praepotentem ut omnipotentem, ut beatum, solumque potentem, utpote qui potestatis suae principali ipsimet aeternitati dominetur, nullaque unquam re frustratus; quinimmo, ut qui desuper habeat et praehabeat omnia quae secundum potentiam suam supraessentialem exsistunt, omnibusque rebus, tam ut esse possint quam ut sint; secundum affluentiam superabundantis potestatis copiosa fusione largiatur.