Deus etiam ratio praedicatur a Scripturis, non solum quia rationis et mentis et sapientiae largitor est, sed quia causas omnium in se ipso uniuersaliter anticipauit, et quia per omnia meat, peruadens, ut ait Scriptura, usque ad finem omnium: et potissimum, quia ratio Dei supra omnem simplicitatem simplex est, et ab omnibus supra omnia, supra substantiam absoluta. Ratio haec simplex est ac vere exsistens veritas, circa quam, ut puram et infallibilem uniuersorum notionem, fides diuina versatur, quae est constans fidelium firmamentum fundans illos in veritate, atque in ipsis veritatem, dum indissuadibili identitate simplicem veritatis cognitionem habent rerum credendarum. Nam si cognitio res cognitas cum cognoscentibus unit, ignoratio vero ignoranti causa est ut semper mutet, atque a seipso discrepet, eum qui credit in veritate, juxta Scripturam, nihil a vero fidei fundamento dimouebit, in quo constantiam habebit immobilis et immutabilis identitatis. Probe namque nouit quisquis unitus est veritati, quam bene se habeat, quamuis cum multi ut amentem arguant; latet enim illos, uti par est, eum per verae fidei veritatem ex errore excessisse; ipse autem vere nouit se, non (ut illi fabulantur) insanire, sed ab in- stabili mutabilique omnimodae errantis varietatis motione per simplicem, circa eadem semper et eodem modo se habentem, veritatem esse liberatum Hoc modo primi divinae sapientiae nostri praeceptores pro veritate quotidie moriuntur, testificantes, uti par est, et omni sermone et opere singularem illam Christianae veritatis agnitionem, omnium esse cum simplicissimam tum divinissimam, imo potius hanc solam esse veram atque unicam simplicem Dei notitiam.