Praeterea quaerendum est, quomodo nos Deum cognoscamus, qui neque sensu percipitur nec intelligentia, et nihil omnino est ex iis quae sunt. An non potius vere dicatur, quod Deum non cognoscimus ex natura ejus (id enim quod natura ejus est incognitum est, et omnem rationem ac mentem superat), sed ex ordine omnium rerum, tanquam ab ipso proposito, et imagines quasdam ac similitudines exem--- notes: omitted the column number “461”, side letters, and the VARIAE LECTIONES/foot material; final word is cut off at image edge and transcribed only as legible (“exem-” joined would not be possible because continuation is not visible). plarium ejus divinorum in se habente, ad cognoscendum illud summum bonum et omnium bonorum finem, via et ordine pro viribus ascendimus in ablatione et in superlatione omnium, et in omnium causa. Quocirca Deus in omnibus cognoscitur, et separatim ab omnibus; et per cognitionem Deus cognoscitur ac per ignorantiam; et est de eo cognitio, ratio, et scientia, et tactus, et sensus, et opinio, et cogitatio, et nomen, et alia omnia; et neque intelligitur, neque dicitur, neque nominatur; nec est aliquid eorum quae sunt, nec in aliquo eorum quae sunt cognoscitur; et in omnibus omnia est, et nihil in ullo; et ex omnibus ab omnibus cognoscitur, et a nullo ex ulla re: utique de Deo ista recte dicimus, et ex omnibus quoque rebus celebratur, secundum omnium quorum ipse causa est proportionem. Est item divinissima Dei notitia, quae per nescientiam accipitur, secundum illam, quae supra intellectum est, unionem, quando mens, a rebus omnibus recedens, ac deindum semetipsam deserens, desuper fulgentibus radiis unitur, quibus in illo inscrutabili sapientiae profundo collustratur. Attamen (ut dixi) ex iis quoque omnibus est agnoscenda, quoniam ipsa, secundum Scripturam, est omnium effectrix, quaeque semper erat cuncta componens, et indissolubilis rerum omnium connexionis ordinis principis sequentium connectit, unicamque totius u